Dionysii Lambini Monstroliensis, ... Oratio, Lutetiae Idib. Ianuariis, pridie quàm Homeri Iliadis librum A. explicare inciperet, habita

발행: 1562년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Tale uni hominum mentes,quasi ipse deorum, Atque hominumgenitor lustrarit lampade terras. &

Qui paresuperi erit huic quoque IupiteraequM. &

Non cunctis optata viris dant munera diui, No corpuspulchrum,aut mente inguamue deserta. M

Pro patria una auis est longe op tima cernere vitam. &

O m :s ex hoc bello nunquam aegra senectus

Salvos,nunquam pallida mors nocte integat atra, Non equidem primos inter pugnare reuentus Sostineam,neque te adpugnam, aut ad vulnera mitta: t nunc circumstant nos mille pericula lethi, Quae effugere haud unquam liceat mortalibus agris. Sexcentas alias huius generis sententias comm morare possem, quas poetae, Oeterique scriptores aetate posteriores aliquantum immutatas, ut solet furess

22쪽

seres,qui earum rem,quas furati sunt,notas vel delent,vel corrumput, passim in suis scriptis ustirparunt. Quod si velim unius Virgilij poetarum Latinorum principis sententias ex Homero vel pudenter expressas, Vel mutuo sumias, vel subreptas referre,' alterius longioris orationis mihi nascatur exordium. Itaque hanc totam rem suis locis indicandam reseruare malo. Age hominum affectus

quam illustribus quasi coloribus depingit Z Iram

hoc modo:

Illi autem immensuspraecondiastiritus atra Oppimis Aulex oculis flammae extitit ardor. Metum sine vitioso habitu metuentis, sic:

Atmens en turbatasini gelidoque timore Contremuit Jeteruntque pili per rigida membra. Metum ex ignauia profectium,hoc modo: τῆ MN ri κνών φεπι--Drivssu

Namque homini ignavo variantur mille colores, Nec mens certa sede mane rapiturque modo illae Caec modo huc: subterpraecordiapalpitat aegrum Cor mortem expectans ridorsit dentibus ingens.

23쪽

24 DIONYSII LAMBINI pauorem,& exanimationem sic:

Tum vero illius mens in resolutapauore: Genua labant: lingua in mesia ess, v faucibus haeretiora madent lacrymis,tenuis vox excidit ore. Maerorem hoc pacto: EIO sthoi si et di etiMοντο si via die.

Vellebantque comaου palmis, flentesique sedebant. & alibi:

Ille autem cinere infuso caputio que decorum Foedatim infusageminis fuligine palmis. Licet alios animi affectus similiter peragrare dico.

do. Quid iam orationis pigmenta,& ea, quae Verborum,&ea,quae sententiarum dicuntur ornameta, quae Graeci κο vς,& wήxm nominant, commemorem ξ Quaenam aut apud Gorgiam, & Isocratem λυου ἁλοue illos, egregiosque faciendae,&poliendς orationis artifices, aut apud Demosthenem& Eschinem summos,& perfectos oratoreS reperiuntur verborum, & rerum lumina, quibus Homeri poemata non sint distincta , Variata, atque illustrata 3 Dissimileis porro dicendi characteres nonne cum in aliis personis pro rerum,& causarum varietate luculente exprimit, & representat,

24쪽

etum tribus Graeciae principibus suum cuique a commodat, atq; assingitὶcum Menelaum facit pauca quidem, sed apta ad persuadedum loquentem, minimeq; ab eo, quod sibi proposuit, aberrantem

Nestorem autem eos, a quibus audiretur, dei ctantem,ac permulcentem potius, quam permO- uentem. Itaque ex eius ore fluere orationem melle dulciorem:

Vlystem vero ingentem e pectore vocem mittentem , verbaque imbribus hibernis similia prom- dentem,denique genere dicendi gradiloquo, et

to,Volubili, incitato, cotorto, animos auditorum impellentem, commouentem, concitantem, inflammantem.Sic enim de eo Homerus sub Helenae pe rsonaron ela: ρ' -n μεγάλlis ia. n&γ ra,

Possem etiam ostendere multarum herbarum,&radicum virtutes,ac potestates Homero fuisse notissimas:totam hominis fabricationem,omnisque naturae humanae figuram, ac perfectionem eidem fuisse cognitam & perspectammullam regionem, nullum Grςciae locum,nullam pugnam,nullam Mciem,nullius animatis naturam, nullam plantam,

25쪽

nullam gemmam,nihil denique, quod intra hunc

ingentem caeli ambitum aut a natura gignatur, aut ab arte fiat, aut in hac vita quotidiana hominibus accidat, Homero fuisse ignotum immo Vero nihil no ita ab eo esse descriptum, ut illa omnia coram oculis cernere videamur. Sed me dies, vox, latera, & fortasse vestra ad me audiendum promtissima voluntas deficiant, auditores, si cetera,quq

de Homero dici possunt, non modo singillatim

enumerare, sed, quemadmoum tota mea oratio ne feci, aceruatim, &uniuerse perstringere velim. Quamobrem ne vos Irius metam attete audie

di finem faciatis, quam ego dicendi, perorabo, si

pauca quaedam, quae ad meas, collegarumque meorum clarissimorum virorum parteis, & ad vestra studia pertinent, addidero. Quod igitur ad nostras parteis attinet, auditores reminem vestrudubitare arbitror, quin ego, & illi cogitationes omneis, & curqs nostras ad studia vestra conseramus. Id iam pridem in viris illis doctissimis,qui mathematicas arteis, qui philosophiam, qui medicinam, qui litteras Hebraicas, qui Graecas, qui Latinas profitetur, estis experti. De mea autem diligentia si nondum etiam satis potuistis in alterutram partem iudicare,propterea quod non ita prudem hac Regiam publice docedi prouinciam nactus sum, dabo operam, ut cum in Homero, ilim in aliis scriptoribus Graecis, quos ego Vobis , Deo ἀ

26쪽

Optimo Max. bene iuuante, atque approbante, posthac interpretabor, liquido perspiciatis. De studiis autem vestris suadeo vobis, qui doctrinae iam dibus florere cupitis, qui ingenuarum artium studio flagratis, qui magna spectatis, ut hoc in animuinducatis, nihil vos unquam in ulla disciplina,aut parum admodum profecturos, nihil nimis praeclarum,nihil magna laude dignum in ulla arte libero digna, assecuturos, nisi cum litteris Latinis Graecas coniungatis: quibus docendis, quoniam nunc a Rege praepositus sum, polliceor vobis, mecum Io. Aurato,viro in his litteris exercitatissimo, enixe elaboraturum, ut hoc studium vobis neue magnopere dissicile, neue nimis longumvideatur. Atque iccirco ab Homero potissimum ordiri volui, Vt Vna opera, Vnoq; tempore & multarum rerum cognitionem ,& huius lingua: Vim, proprietatem, usum ex eodem fonte hauriamus. Construtui enim in hoc diuino poeta explicado & rudioribus commodare, & mediocriter eruditis cons

tere:hoc est,& iis, qui ex Homero nihil prςter ve borum interpretationem, linguaeq; scientiam petunt, & iis qui subtiliore quodam, ac politiore i dicio praediti,ea, quae ab Homero dicuntur, tum quomodo dicatur, tum ad quos veluti fonteis sint referenda,lum quam utilitate ad hanc vitam quotidianam afferant,intelligere volunt. Vtrisque igitur ita me satisfacturum esse confido,si illis singu

27쪽

porum rationem: analogiam, dialectorum, quas appellant, varietatem diligenter, & accurate explanaro : his, si quae ad artificium poeticum, quae ad artem dicendi, quae ad prudeliam ciuilem, quae ad mores, quae ad affectus, quae ad decorum personarum, quae ad locorum,& regionum cogniti nem, quae ad historiam, quae ad fabulas,quae ad m

meis philosephiae parteis denique pertinent, bre

SEARCH

MENU NAVIGATION