Hermanni Conringii De Germanorum imperio romano liber unus

발행: 1694년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ternae continebantur, ullis, quae hactenus pro dierunt, concedere judicabam sive claritatem illorum spectes, a quibus, ad quos scriptae sunt, sive numerum copiam quae non unum Volumen grandioris formae implere posset: sive denique rerum largumentorum cum varieta rem tum praestantiam. Quin industria nonnulla videbam iuvari posse operis hujus Episto' lici usum, ut non paucis ejus generis praestaret palmamque praeriperet. Quod enim ad manum essent epistolae mutuo sibi respondentes , atque ex plerisque integra series rebus temporibusque connexa texi posset res ipsa subjiciebat singula sic commodissime disponi dique posse , ut

conjungerentus, quare argumentorum tempo'rumque ordine sibi lucem foenerarim, plenamque veluti rerum his epistolis aetarum historiam reserre possent. Quam in rem Cum operae meae fidem studiumque Tibi, mi Amplissime, cui per

12쪽

PRAEFATIO.

per Rei p. negotia huic curae superesse non licebat, offerrem annuisti facilis meo, quod publicum esse intelligebas, desiderio, atque ut, quodlempo'ris de typographi ratio hac vice permisit,duo syntagmata epistolarum publicarentur permisisti: quorum alterum literas ad Reverendissimum Celsissimumque glotiosae memoriae Principem Episcopum Monasteriensem ac paderbornensem

Ferdinandum , liberum Baronem de Fursenberg,

Musarum quondam delicium praesidium,alteiua Stephanum altiυum . Cl. Galliae suae, imborbis eruditi decus & ornamentum , t ab his ad illustrem parentem tuum scriptas complectitur. Quas quidem, cum velut in gustum suturi operis sint praemissae, ejusmodi esse affirmare possum, ut nec reliquarum quasi his inferiorum desiderium extinguere debeant, neque tamen non reliqui operis exspectationem praeclare sustinere possint. Ut enim, quae deinceps forte prodibunt, suis quaeque dotibus placere poterunt, '

13쪽

PRAEFATIO. nec, alienis ne obscurentur luminibus, verendum erit e ita quas nunc emittimus, iis doctrinae opibus instructae, ea morum gratia Conditae, tam pura dictionis venustate sunt exornatae, ut Onaliunde auspicatius procedere Epistolarum editio, nec acrius reliquarum desiderium accendi potuis. se videatur. Quare, nisi omnia me fallunt, non dubito, quin quicquid in orbe erudito est elegata tiorum ingeniorum , magnam de literis hisce in publicum editis Tibi gratiam habeat, ardentibus votis reliquarum editionem non tam expetat quam flagitet. Patieris vero Te, Nobilissime Con. ringi, pro tuo in bonum publicum studio S in paternum nomen pietate haud dissiculter exorari, siquidem me haud vanum fuisse augurem, vel

salium publicorum votorum interpretem cognoveris. Atque adeo ausim jam tum bonitatis Tuae

fiducia polliceri publico epistolas inter Perillustrem

Baronem de Boineburg Parentemque tuum per aliquot annos frequentissime missas, quae itidem in peculiare volumen hoc multo spissius proxime colligantur. Qui meminerunt quis vero erudialprum non meminitὶ Excellentissimum istum Emi-

14쪽

PRAEFATIO. Eminentissimi Electoris Moguntini Administrum fuisse Germaniae nostrae Maecenatem,stu recentior placet comparatio Petrescium, qui cura, provisi ope, praesidio rei literariae salutem, incrementa complexus eruditos passim excitaverit foveritque et jam sine vate

divinabunt, quid ex his literis sibi polliceri dαbeant. Qui vero norunt eximium istum Heroalirerarumque fugientium statorem uno omnium Conringio usum esse familiarissime, inque eius sinum intima pectoris sui sensa & judicia esstidisse e fieri non poterit, quin harum literarum ingenti exspectatione teneantur quas sane qui legerit, non multum Historiam illorum temporum literariam desiderabit. Adderem civilem siquidem tempora ferrent, ut sine periculo publicari possent, quae de summis Reipubi negotiis in hoc literarum commercio subinde reperimus annotata. Sed de his pro tua prudentia videbis quaeque sine cujusquam offensione bono publico edi poterunt,

haud gravatim Conringiani nominis, hoc est,

variete

15쪽

PRAEFATIO. variae solidaeque doctrinae studiosis imperties. Quo pacto .de re literaria bene mereberis. paterna famae rectissime consules Quae ut non solum literarum monumentis quod quamdiu suus literis constabit honos, aliter futurum non est sed de felicissima gen ris nominisque Conringi an propagatione in omnem usque posteritatem incolumis florensque transmittatur, ex animo precori Salve vale Vir Amplissime. . Dab Helmae X. Kal. Maj in Acad. Iulia. clam xclv.

VITA

16쪽

VITA

HERMANNI CONRINGIl

PROGRAMMAT FUNEBRI

CADEMI E IULIAE

tum temporis Pro-Rectore

MELCHIORE MIDIO V. O. P. P.

conscripto.

18쪽

HERMANNI CONRINGIL

ERMANNUS CONRINGIUS natus est

rum urbe, parente HERMANNO CON-RINGIO, Ecclesiae ibidem Antistite, avo autemJOHANNE CONRINGI ob religionis persequutionem ex Transis alania eo profecto Matre vero GALATEA, RUDoLPHi COPINI primum in Ostfrisia, postea vero in Hollandia Delphensis Ecclesiae parochi, Glia, foemina pietatis desprudentia singularis,cujus HERMANNus noster fuit proles nona. Quintum aetatis cum ageret annum , pestilenta morbo, illic locorum gras ante,qua sorores Dus omnes extinctae, fratre in hac Academia jam tum vivente, correptus est, ita ut sub dextra mamilla anthrax et fueritexurendus. Doloribus illis territus puer, b hones duos ad inguen postea exortos occultavit, quorum quidem venenum naturae bonitas ct ineuntis aetatis vigor superavit, sed valetudinem tamen misere a flixit, in foedamin malignam scabiem mali reliquiis desinentibus, usque adeo, ut aliquot a morbo mensi..hus, vix pedibus potuerit incedere dc longo tempore. vires recolligere nequierit. Hinc sectum, ut non ante sextum aetatis annum elementa primit cliterarum cha mis

19쪽

VIT A

racteres Inludo addidicerit, ubi statim ingenii domemoriae selicitas, atque indoles liberalium artium doctrinis apta emicuit. Quippe paucorum dierum spatio legere. pietatis, Christianaeque religionis potiora capita pueris ediscenda proponi consueta, memoriae mandavit. Sed moxin corpusculi teneritudo, quod Cum variis adhuc conflictabatur morbis, malitia

condiseipulorum effecit, in illa live me ludum non frequentans, domi a matressit edoAus. Septimo itaque tandem aetatis anno in Latinitatis, cujus quaedam primordia delibaverat, scholam missus est. Septennium in hoc ludo literario peregit, ubi pleraque sua sponte, non Praeceptorum industria, ita aΩ sequutus est, ut alii aetate ipsum dc corporis proceritate

multum superantes, cum subinde eos incertamine vi

cisset superiore loco sedere meruisset, odio eum prosequuti sint, ideoq; integrorum mensium ferias ille age-ve coactus sit. Jam tum infinitae illius Historiarum notitiae initia a Bueboleteri Indlae Chronologico fecit,4 futuri magnificentissimi quasi aedificii fundamenta altissimajecit Annum agens decimum quartum lusit satyra quadam in poetas coronatos, quae cum forte fortunam manus Cornelii Martini, hujus Academiae tunc temporis philosophia doctoris longe celeberrimi, venisset, adeo ejus lepores elegantia captus est, ut sibi

transmitti hunc Hermannum desideraverit,in literasea de re ad eius parentem dederit, quibus ei persuasum ivit, ut ingenii magis magisque in hac studiorum Universitate excolendi gratia filium sibi crederet. Venit igitur in hoc Musarum domicilium Anno CII II XX.

20쪽

te nomen.dedit civitati Academicae d. as.Octobris, aedis bufac convictu Cornelii Martini usus usque ad beatum Viri ex hac vita di essium. Tunc enim ad Clariss Virum Rudolphum Diepholdium, Graecae Linguae Pro fetarem, Geographiaeet Historiarum oppido peritum

magistrum, se contulit, apud quem biennium commOratus est, donec parentes, calamitatibus publicis non parum attriti, eum ex Academia revocandum duXerunt. Quanquam anno sequente, qui hujus seculi XXi reversus erat tamen peste grassante. bello hic quoq; irruente non multo post remeare fuit coactus. Sicut itaque a divino Cornelii, Academiae hujus immortalis decoris, ore solida ingenii nutrimenta primum acce perat,ita porro per ejus successorem collegas Aristo telicae imprimis, tanquam melioris doctrinae, praecep tis est imbutus. Neq; interea Linguarum tam Graecae quam Latinae cognitionem accuratiorem aut cultum politiorem sprevit, sed exemplo horum Magistrorum utrumque studium, suo commodo Magno emolum mento, conjunxit. Non eo solum felix, quod in optimmos inciderit utilissimarum scientiarum doctores, sed etiam, quod procul a vanitatibus ac deliciis aliis, ab

omnibus studiorum avocamentis remotus, summa discendi cupidine ductus, divinoque ingenii vigore per

quodlibet honestarum doctrinarum genus fuerit gra satus Anno igitur I 623. Lugdunum, Athenas illas Bel gicas petiit, ibique,4 per totam Hollandiam, varie ratem opinionum de Deo, ejusque cultu, tam vulgi

quam a vulgo secretorum hominum miratus, temperare sibi non potuit, quin Theologicis controversiis,

SEARCH

MENU NAVIGATION