Hermanni Conringii De Germanorum imperio romano liber unus

발행: 1694년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

M CONRINGI EpIsTOLA de republica veteri Francorum aetatis Carolinae, sacra pariter ac seculari quae vulgo hodie ignorantur quidem

Contemnuntur, abs Te autem sciuntur in dubie accurate di

suo pretio aestimantur. Eoque avide desidero Tein lectorem S censorem Mittam librum illum igitur propediem, Squidem ea quam indicasti ratione, per Simonem Paulum, simulac haud defuerit commoditas ad illum quidquam curandi, quia longe a terris hisce nostris abest Argentoratus. Ab illo missa pridem tibi arbitror Monumenta antiquae lectionis ibi edita, inque iis deprehensam abs Te partem Ansegisi versam Germanice, cujus in emini libro de OrigineJuris Germanici pago46. Sui memoriam aureo aliquo nummo Tibi commendasse Paderbornensem nostrum Principem, etiam ipse gaudeo. Nec vero dubites ab illo magni Te aestimari. Misi illi 8. Novembr. illam literarum tuarum, quas mense Julio dederas, partem, qua significaveras,quanto ipse sit in pretio

in ipsa Coibertina Bibliotheca Iis meis reddidit haec Nonis Decembribus: Iam diu nihil literarum e Galliis a Ba- luetio nostro ad me en aliatum praesentis belli mesu infestis itineribus expecto tamen ei tum inde insigni librorum apessectile refertam, quam Parisi emi jQbi. Utinam tandem pax redeat optima rerum B in is nostris amical Haec tunc ille. Ex eo

nihil ab illo accepi, armis calamitatibus omnia turbantibus. Ego vero idem uentio opto cum Eximio illo Principe eoque quantum potui laboravi sedulb, ne&mei Domini Batavorum aut Caesareorum hortatu propositis praemiis inducti nomen itidem darent illis partibus, sed prisflinam amplecterentur tranquillitatem, etia numeroso satis

instructi milite. Id quod hactenus feliciter successi : non tamen sine nominis mei obtrectatione odio Nunc ma

232쪽

AD BAL UZIUM.gis solito etiam pacem desidero et dum expendo Vertumni Britannici inconstantiam,d vereor longe majus malum.

De Honorario Regio consequendo jam fateor, desperavi haud ignarus videlicet, quantum Marti debeatur. Si praeter exspectationem tamen obtingat mihi bonum illud, feram bona ex parte id Tua benevolentiae acceptum. Pridem enim . Capellanus noster spem omnem deponere jus serat Illum optimum meum Patronum accepi poplexia correptum , mox in lethalem morbum incidisse infodii lassis jam defunctum. Quod si adhuc superstes fuerit,quae se cures illi tradi brevem hanc epistolam. Nunquam a ne excidet animo grata Viri illius memoria Deus Te inseram senectutem servet publico literarum bono. Ego

Helmstadii, 3. Martii dum vixero omni obsequi, Hermannus Conringiuae. P. S.

Dum non adeo pridem inspicio mappas horographicas, eius tractus qui est circa Moguntiamin Oppen heimium Germania quondam secundae , forte fortuna deprehendi lucta lenta vestigia nominum, Bodeheim, indet heim, ScSalehelm in quibus locis fertur olim condita Lex Salica. Et vero illas terras primus Francici juris fecit Pharamundus Rex. Ideoque muto sententiam de Legis Salicae primis natalibus Trans enanis praesertim cum, antiqua

monumenta doceant,conditam Legem illam in Germania,

Quo nomine κατ ἐξοχὐ audivit Cisrhenana in solo Gallico, sequioribus Romani Imperii aetatibus,

233쪽

XXX. Idustris Domine

D ea quae Eidib. Februarii dedisti,Balugi fautorum optime, responsum meum a Martii misi Illustri Veriusio. Jam Francosurtum mitto bina exempla

mearum de Rep. Imperii Germanici Academicarum Exercitationum, alterum Illustrissimi Coiberti, alterum tuae Bibliothecae, si fas videatur, inserendum. Francosurti autem Simonem Paulum recte fasciculum hunc nacturumis porro curaturum Lutetiam proximis nundinis equidem haud

dubito , Utinam istho in libro deprehendas nonnihil quod placeat Equidem pridem credidi , ut ad notitiam plenam cujuslibet singularis reipublicae pertinet ab omni

retro memoria quaevis repeteres ita etiam nostra interesse rerum Germanicarum statum ab antiquissimis quibusque monumentis ad haec tempora deducere. Eoque dedi operam, quae Caesar Tacitus aliique veterum de Germaniae populorum republica tradiderunt , cumprimis vero quae de statu regiminis Francorum a sequioris aevi scriptoribus sunt prodita, cum aliqua cura ad res Imperii nostras transferre. Etsi enim multa mutaverin , multa tamen superant quoque institutorum veterum ex re autem est, etiam quae mutata sunt haud ignorare , ut apparean cauta mutationum, utque num illa in melius aut deterius verterint possis dijudicare. Observabis igitur in omni Exeris citationum illarum argumento adducta etiam illa,quae olim in Francorum Republica Carolinae praecipue tempestatis obtinuerunt; quia scilicet Imperium nostrum illius Francici Carolini nobilissimam atque amplissimam partem continet. Non omnia pro dignitate me exsecutum ultro agnota sto:

234쪽

AD ALVEIUM. 8Ssco iamdudum autem cepi consilium, singulari libro rem - ublicam illam Francorum veterem majore cum cura illu- rare. Imo pridem hoc egissem, nisi offensam veritus eorum, qui sua omnia, quamvis heri aut nudius tertius instituta, credi volunt antiauissima, abstinuissem manus Perin. de scilicet atque Roma nodie non seri, quae tu doces de mutato Ecclesiae regimine permentitas Pseudolsidorianas epistolas credi volens id quod hodie obtinet,ab ipsomet S. Petro prosectum esh. Ubi prodierint tamen tua Capitula iria, valetudo atque otium permiserint, fortassis operam illam subibo si praesertim Tu judicaveris etiam in illis Exercitationibus me Francica istharenon omnino male aut inutiliter docuisse. Nec vero dubito , novam illam tuam Capitularium editionem hactenus ignorata haud pauca illustraturam. Cumprimis veris laetabor, si calculo tuo saltim plagraque probaveris abs me de Constitutione Episcoporum disputata, ut dc ea quae praemisi isti tractationi Exer citatione septima as'. p. a I9. aliquantulum crvne. προι Avide sane exspecto censuram Tuam quippe quae una

mihi erit pro multisci ac proinde ne illam mihi deneges

rogo.

Proxime elaboranda mihi erunt,quae de Antiquitatibus Academicisjam sub praelo versantur. Etsi enim pridem illorum bonam partem misi cura Principis Paderbornensis ad Te curandam, atque ita hactenus desillorum censuram Tuam me nacturum speravi, quia tamen decollare spem illam video,dum omnia estphalia milite sunt infesta cogor in edendo pergere recte monitis tuis etiam hoc in argumento destitutus. Utinam pace constituta liceat literis operari Vale eruditissime Balugia perge favere

Helmstadii, a Martiit 674. Tuo Cultori Hermanno Conringis.

a P. S.

235쪽

86 CONRINO II EpIsTOLA P. S. Non dubito Capitularibus tuis accetarum illud quod ex spoliis Isseidelbergensibus eruit Romae optimus Princeps Furstenbergius, atque ex Romanis chartis expressum libro meo de Origine Juris Germanici continetur. Utrum operae fuerit pretium addidisse cillud, quod nomine Capitularis Carolini de Villis suis edidi cum Epistolis Leonis III Papae, nec ipse dixerima quia dc argumentum est tenues in MSto nostro abest Caroli nomen , tantumque inscribitur capitulare de Villis Imperatoris. Quid me tamen iuspicari fecerit de Carolo auctore,indica vi jam tum pag. IOS.

XXXI.

Illisseris Domine. O Uas ad uas Eidibus Febr. datas ego III. Martii

exaravi, haud dubie recte curavit Berotino Verjustus. Decimo post die Francosurtum, cum aliis meis ad Te literis, misi exempla bina mearum de Republ. Imperii Germanici Exercitationum, alterum Illustriss Coruherti, alterum Tuae Bibliothecae consecratum spe ductus, in nundinis solemnibus etiam Simonem Paulum Argentoratensem bibliopolam, cui mea isthaec committere iussisti, compariturum, ad quem proinde aliquid etiam dedi literarum. Si illa spes haud fefellerit , non dubito etiam illos meos libros recthcuratum iri Vereor tamen,ne quid di simulem, saltim moram aliquam injecturas illas, quae nuncidemum praeter omnem exspectationem in Palatinis terris ad Rhenum moventur turbae nec enim crediderim Dustra

omnino fore meum illud consilium. Tertias hasce ad te ro

236쪽

AD BALII ZIUM. v dareJubet benevolentia qua prosequor Nobilissimum Iu . venem Greissenkranigium : quippe cum cuius patre,dum viveret, summa mihi intercesserit amicitia, quemque ipsum aliquamdiu domesticum habuerim convictoremque omnigenae virtutis nomine longe carissimum. Cum propter magni parentis praeclara merita cum alibi tum in Ducatu Bremensi, ubi amplissima dignitate Cancellarii functus est, primoribus Regni Sueonum esset acceptus, in comitatum receptus est illorum Illustriss Legatorum, quibus componendae Pacis negotium a Rege commisium est. Illi vero tractatus qui proh dolor lente procedunt vix spiritum ducunt, in Galliam vestram proficisci, eamque, dum adhuc ibi omnia sunt tranquilla, perlustrare , juveni ex re futurum sua persuasum est Ut ipsemet ego institutum ibIud adjuvem, etiam Te atque etiam rogo, ne graveris amicum hunc meum excipere illo quo me prosequeris favore, atque adeb reapse etiam huiclostendere, non in nullo apud te esse pretio preces meas d laudationes. Absque dubio

autem facilestis est hospiti aditum quoque parare ad Magnates aliquot,d qui nunc est instar omnium Illustrissimum Coibertum, ut d quos in ordine eruditorum venerari duxeris fore commodum De vita Capellani nostri dubius, nihil ad illum nunc dedi si tamen utali adhue mescitur aura, quaeso effcias , ut quoque Virum illum Illustrem invisere liceat. Quicquid sanε juveni praestiteris, annum rabo ego reliquis tuis beneficiis. Si amisi porro Capellonum, Samabo , ut in ejus locum alius mihi amicus succedat,4 quidem illa instructus doctrina, cujus me studio duci novisti. Eripit scilicet mihi passim terrarum mors quamplures,quibuscum hactenus dulce per literas de re literaria fuit commercium et quos brevi fortassis sequar

237쪽

is CONRINGI EPIs ΤοLAego grave tamen fuerit amicis destitutum mori sale lustris Domine porr,fave

mini Tuo devoto

Hemanno Conringis. Inciderunt in manus proximis hisce diebus plagulae albquot libri, quem Danus nonnemo , Borrichius appellatus, Illustrissimo Coiberto ausus fuit inscribere in id, ut Hermeticis meis detrahat suam existimationem. Quae hactenus vidunon merentur refutationem, malignitate tamen apta sunt provocare indignationem. Si vacaverit,saltim unum alterumque eorum, quae homo ille de Chemiae vetustate Hermetis AEgyptiorumque prae Graecis eruditione disputavit, cum meis quaeso contende; procul amore judica.

Quod si perdere tempus ipse nolis , cura amabo,uti alius quis ingenio doctrina praestans , qualis est AEgidius Me anagius,hoc agat. Nec vero dubito omne hoc TibiTuique similibus forensi ritu submittere, certus vestro judicio stare vel cadere. Idem animus est de Chemicis dissertationibus meis; quas idem Zoilus admordet: Si forth repertus fuerit Lutetiae qui cum peritia Graecorum medicinae conjunxerit Chemica quod nisi fallor fecit G.Patinus.

XXXII. Auspis Domine. Um praeter omnem exspectationem hae transiens

Illustr. Vedusius facultatem dederit aliquid ad Te curandi; quoniam ipse scilicet recta in Galliam xedire constituit; ecce mitto duo exempla operosi indicis

238쪽

AD BAL UZIUM. nuperrime confecti,eorum quae continentur voluminem eo Exercitationum Academicarum deRepublica Imperii Germanici, utrumque addendum Coibertino pariter&Tuo libro Non enim dubito, per Simonem Paulum, cui pro- Nimis vernalibus nundinis Francosuriensibus, ceu jusseras, libros illos Soliteras meas ad Te exaratas commisi,omnia recte jam pridem esse tradita. Utrum curaverit etiam Cedissimus Princeps Paderbornensis plagulas jam superio- Te anno excusas operis de Antiquitatibus Academicis, adhuc ignoro, perquam verbdesidero intelligere. Integrum constitui proximis autumnalibus Nundinis per Simonem Paulum transmitteres modo ibi non displiceat. Si interea abs Te aliquid responsi accepero, erit mihi id longe gratissimum. Poterit autem haud incommode fieri , per Beckium Serenissimae Domus Brunsvico - Luneburgicae Parisiensem Agentem quem vocant nec enim crediderim tacturum e reipublicae ulcera , sed solam innoxiam rem literariam. Vale autem,o favere perge

Eruditissime Balaeti

Illustris Domine.

Is qui hasce adseri Illustrissimi melsissimi ComitIs

Κontgsmarici ephorus Lutetia nihil mihi gratius retulit, quam Sc vivere Te ac valere. Multum enim metui aliquamdiu valetudini Tuae, quia integer annus sine litteris tuis periit mihi ut ne quidem ad epistolam illam,quam -vicesimo tertio Augusti Illustris Veriusius heic loci susce-

239쪽

ρ CONRINGI EPIsTOLApit curandam adeoque haud dubie recte est curata , quidquam responsi acceperim. Nunc suspicor , silentii tui causam fuisse tempestatem hanc bellicam, dessimul incerta viarum dum inter ipsos nostros Dominos non bene conVenit.

Mutata enim&animum erga me tuum, absit ut suspicer. Saltim Martii furores Minervae sacra , quibus constat amicitia nostra, nihil attinent. Caeterum ex hoc amico Sc familiari meo rem omnem spero me intellecturum tum scilicet liceat vel placeat tibi etiam imposterum uti pristino literarum commercio , quemadmodum item sese habeant Capitularia Tua aliaque magni ingenii tui monumenta, ct denique num ausis aut possis aliquid meorum scriptorum recentissimae faeturae a manu mea accipere Rogo ero etiam atque etiam, uti Illustrissimo illi ComitiJuveni, ejus que ephoro, reapse ostendere ne dedigneris , non in nullo hactenus apud Te pretio me fuissete, nostraeque amicitia saltim memoriam ingratam ne nunc quidem esse. Vale plurimum salve.

H. Conringius.

XXXIV.

Istustris Domine. CV mvis iniquae belligerantium suspiciones Vetue rint me literarum aliquid ad Te, Illustris Domine,

aliquamdiu dare , rumpere tamen illud silentium metam facit flectus ille animi cultus, qui numquam non memoriae obversatur. Urget quoque desiderium , intelli-g ndi valetudinem tuam , dc fructus ingenii praeclara

doctrina erudit , adeoque numquam non Ecclesiae ct reipublicae

240쪽

AD BAL UZIUM. . Ipublicae bono laborantis. Nec vero dnbito pridem lucem vidisse Capitularia o in aliis aeque utilibus vel jam occupatum fuisse Te vel etiamnum occupari. Sed cita perspecta mihi est Tu erga me benevolentia, ut quamvis ultimae tuae litera fuerint Idibus Februarii ante biennium exaratae , nequeam mihi sinistri quidquam de mutato animo persuadere. Ac proinde existimo, etiam Te velle, nihil eorum quae Tibi evenerunt aut quae gessisti, abs me ignorari. Ea fiducia fretus rogo , ut ne graveris per hunc eximiunx juvenem atque amicum meum si quidem id Tibi liceat secere me rerum tuarum,ut&num meas de Republica Im- Ierii Germanici Exercitationes clibrum de Antiquitati.

us Academicis recte per Simonem Paulum acceperis, certiorem. Spero redituram brevi auream pacem, testitutum iri commerciorum libertatem inter gentes. Tunc

sane illico transmittam quae inter hasce bellicas turbas ego potui elaborares nec minus dabo operam ut Tua quibus careo mihi comparentur. Vale Balvet optimem perge

favere Helin stadii a Martii Tua eruditionis just. i676. aestimatori

Illustris Domine Vicesimo septimo Marti ultimas meas dedi, Illu

stris Domine Cum autem nec ille, qui curandas suscepit, nec Tu quidquam responderis , vereor periisse. Itaque mitto nunc earum apographum saltim ut intelligas, quam ego: de tua sim valetudine sollicitus, . Ma nite-

SEARCH

MENU NAVIGATION