장음표시 사용
131쪽
II 6 . A DENO GRAPHIAptem liberorum matre , notavit. Patiens , anno I 666. febre ardenti
continua , haud parum fatigata , de jam pene ab eadem liberata, abdomen sibi sensim elevari, & ita eX- tendi percipit , ut menstruo spatio,
Prae nimia aquarum mole , spiritum ducere vix amplius posset. in Coninsilium vocatus medicus , post varia incasium tentata , paracentesin pro- . Ponit , quam etiam lubenter admi-
iit anhela patiens , & undecim dierum spatio , partitis vicibus , Methodo Barbettiana, viginti quinque libras aquae eduXit ChirurguS, Praesente Medico. Interea temporis non desinit patiens , ob praegressam febrim, admodum esse languida , liberalius licet respirans , sed quae nihil ante praestarant medicamenta , per os assum
ta , facta hac operatione o haud
difficile reliquam saburram , aut diu resi , aut catharsi eXpulerunt. Donec tandem feliciter restituta in publicum prodierit , ad munia ordina-
132쪽
dinaria redierit, & ab illo tempore sanissima vixerit , quo in statu &hodie adhuc versatur , annum agen sexagesimum septimum. Quaeritur; Quare uterum gerente prae aliis magis obnoxiae Peritonaei
Hydropi sunt e quod difficile conceptu non erit, si consideremus tempore graviditatis, musculos abdomini. peritonaeum , mirum in. modum ab utero extenso distendi , qua occasione vascula Lymphatica Peritonaei comprimi necessum erit; compressione illa , motu lymphae praepedito , lympha hoc modo pressa
hydatidem format, quae tamen multum extendi nequit , ob partium circumjacentium renitentia m , hinc crepant lymphamque intra duplicaturam peritonaei deponunt. Facta jam paracentesi , earundem partium pressio , extremitatem Uasis lymphatici, lympham eructantiS, disrupti iterum comprimit; vas laesum , fibris circumjacentibus sese contrahentibus , ulteriorem I ym-
133쪽
phae egressum impedit , & in eo
curationis fundamentum consistere videtur. In Hydrope Ascite vero,
si a vasculis lymphaticis disruptis
orta, idem non contingit; vasculum
enim semel ibidem disruptum Mapertum dissicillime clauditur, quod liber lymphae exitus non impediatur , & haec est ratio, cur adeo periculosus sit Hydrops Astites, a disruptis vasculis lymphaticis om
Aliquoties operationem in Ascite laborantibus institutam vidimus, sed ubivis eventu infelici. Hocque etiam omnes , quos novi, Practic experientissimi , de in arte sua Chirurgi versatissimi , uno ore testantur. Imo ingenuε mihi confessus 'est Chirurgus longε celebris, se saepius quidem' paracentesin abdominis , sed nunquam cum successit, instituisse. Interim satius aliquando , anceps quam nullum experiri remedium; quandoquidem non deficiant historiae
134쪽
CuRIos A. IIIris Variae , operationis successum Confirmantes. Notabilior est casus,
CO- physic. obf. LXII. nuper Propositus, quam qui hic locum non haheret. inter alia, inquit, remediorum genera & ausus periculosos, merito referam Rustici Cimbri temeritatem. Hic , cum ab aliquot ehniesia
inde ' annis , Hydrope Anasarca, C: I
tandem & Ascite , laborasset , mole M aqualiculi plane monstrosi ossensus , nihil non tentare decreVerat, quo a malo tam incommodo & periculoso liberaretur. Igitur oblata a . quovis pharmaca , dura quoque& vehementia , animose hauriebat, neque ipsi Euphorbio parcens: quihus etsi ventrem subinde extenuanset, redibat tamen identidem tumor , Ventremque nova colluvies
ampliabat. Accidit forte . ut Chirurgus ibi viciniae haberet, quod ageret a Nobili viro evocatus, quo audito , cum glebae ejus adscriptus esset , impunE a se Chirurgi operam - . II 3 im-
135쪽
implorari posse putat , rogat igitur ,
& non tantum fatigat, velit desperato morbo consilio suo adesse , dc vel ancipiti medela curationem eX- periri. Itaque Chirurgus quaerit, quis ille esset morbus, & quamdiu haesisset , tandem etiam quibus re mediis esset vexatus' Ubi Rusticus
tantum non Omnia a se usurpata refert, ergo aliud exspectare, quamvis CX tremum , modo profuturum. Cui Chirurgus unum se ait fama accepisse, sed crudele remedium, nunquam tamen a se vel visum aut factitatum ; movet salivam RusticieXperimenti novitas , & quae demum illa esset . medicina , diceret, Precibus contendit. Narrat igitur Acum esse Argenteam , eamque acu tam & excavatam , quae non Per tundere tantum ventrem , sed &fluentem excipere aquam possit, ea tamen lege atque omine, ne simul & semel tota emittatur, ita enim repentinae mortis inevitabile
periculum esse. Ad haec Rusticus
136쪽
CuRIOSA. I I9 animosior paratum se monet, quitavae manus experimentum admittat. Ille autem negare statim, tantum sibi esse exercitationis, ut hoc, absque exemplo a se viso, audeat ;deesse dein justa de necessaria instrumenta , Acum & alia : videri etiam, aquas jam nimis diu haesisse,
visceraque forte corrupta sanationem respuere. Cum igitur Chirurgus se substraheret operae quaesitae, tamen mortem propediem adfuturam crescentes aquae indicarent; ipse Rusticus rem animo versanS, dctantundem esse cogitans , qua acie foramen paretur , urget Chirurgum monetque, dum moriendum sibi est, malle tamen se ante ancipitis remedii aleam experiri , quam sine eo mortem oppetere. Anima
tus proposito Rustici Chirurgus, postridie ejus diei, novaculae aciem in subsidium vocat. Signatumque locum lente, qua potest prudentia , Pertundit. Sequitur Protinus
aqua, sed foetida quam maxime, &H cum
137쪽
tro A DENO GRAPH IAcum illa putida omenti frustilla.
Exterritus nova rei facie Chirurgus , digito , quantum potest , vulnus occludit, suadetque sero institutam oprationem , penitus inte mittendam. Instat tamen Rusti-Cus . & incoeptum opus abrumpi aegre fert, suadet ergo vel suo periculo, aquis exitum procuret, cum quibus etiam sic corruptis vivere
se posse negat. Sequitur consilium Rustici Chirurgus , fluentisque sed foetidi rivi cantharos quasi duos, jam etiam Vesiculis aliquot, forte
ab omento abrasis , amphora exciapit, jamque lanctus ossicio' videbatur, cum Rusticus plusculum emitti serio rogat , & Chirurgus durissimi hominis, seri jacturam sine animi deliqui sustinentis, fortunam
miratus facile consentit. h rgo emittitur ternus cantharus , post quem nihil amplius , vel renitente Rustico , exire passus Chirurgus vulnus obligat, fatisque hominem permittit, ex foetore illo eventum
138쪽
tristiorem vicinamque mortem au guratus. Interim se cibis potuque vini erigit Rusticus , de ad novam missionem praeparat , quod cum post triduum praestare se velle n gat Chirurgus , tandem bonis veris hiS , certaque valetudinis melioris spe adigit: itaque reseratur Vulnus, duoque interim canthari extrahuntur , dum labascere Rusticus coepit , vinoque refici opus haberet. Vertim & haec praeteriit tempestas, & identidem ad novas misissiones Chirurgum impulit Rusti-CUS , ea fortuna , ut evocatis cum tempore Xv. cantharis , Vulnus ex
arte tractatum coalesceret , & solius Absinthii frequentato Decocto valetudinem & vires reciperet , certe levioribus operis rusticis Pergendis sufficeret. Adeo , quGS consilium non sanat , temeritas adju-
Eventum haud minus selicem, anno superiori, observavit Expe
139쪽
Alia. us, D. Hostad. Uti Filius eius
paraeen- Paternarum Virtutum dignulimus
sudeEn haeres, mihi retulit. Mulieri cita sum con loquitur Parens) cuidam, a I. cir- citer annorum , in Pago Homberg, Ducatus Montensis, sexta, post pri'mum foetum enixum , septimana, infimus venter sensim & sensim intumescere coepit: qui tumor , duOTum mensium spatio , summo cum dolore de cruciatu , unde reliqua
pulsu frequentiori , febrim hectu Cam prognosticante, ita accrevit ; ut consilium meum petierit. Satisfacturus quodammodo petitioni, praescripsi Cataplasma aliquod anodynum & emolliens, quamvis nullam restitutionis spem , sine sectione , superesse, marito ejus indica-Verim. Hic propterea , octiduo
elapso, cum dolores continuos tolerare patiens ampliuS non Poterat , a me incisionis administrationem petiit. In latere itaque dextro , ProPeumbi-
140쪽
Ombilicum , loco atramento P Snotato b manu Chirurgi , & acie scalpelli ordinarii , operatione fetu Citer Peracta ; moX materiam liquidam , seri lactis crassiusculi instar,
ad mensuram unam eduximus. Hinc , doloribus haud parum mitigatis , singulis diebus mensura ei citer una , sed interpolatis vicibus, extracta. Hocque modo paucis diebus , decem circiter mensurae, excavitate abdominis evacuatae , cum totali ventris subsidentia. Vulnus inflictum , per trimestre circiter, cannula plumbea qua materia adhuc superflua sensim exiret o apertum servatum. Ita tandem conva-Iuit , & in perfecta sanitate adhuc superstes vitam degit. Lympham , paracentesi, felici iti- dem successii filisse extractam , notabili casu probat Clarissimus Br-nertis Eph. Germ. Dec. a. ann. v LII. Observ. c. Sed rarissimae hae sunt in terris aves. Neque propterea Practicis , potissimum junioribus , simili-
