Adenographia & uteri anatome nova A. Nuck

발행: 1722년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

s ADENO GRAPHIA primo fonte , dependent. Insuper demonstratu haud difficile , angvstissimos arteriarum canaliculos, excludere ob pororum formam. omnes particulas heterogeneas,& transitum praebere liquori tymphatico. Simile judicium esto deipiritibus in cerebro , saliva in Glandulis salivalibus , lacte in mammis , bile in hepate , urina in

renibus, &c. Mercurius noster, licet admodum mobilis , in arteriam splenicam injectus , nullo modo lymphatica , lienem perreptantia, subingreditur, quum tamen infusus aer haud difficulter eas distendat: contra, variis aliis in partibus nihil plane valet aer, in quibus ta men Mercurius noster facilem viam in venit . Interim non diffiteor , vasa illa

itit ' lymphatica lympham subinde ve-ἰ μμ' here rubicundo colore tinctam, loturae carnis instar se habentem. Hoc autem nunquam contingit in

statu naturali, verum post nimium& ire

72쪽

3e irregularem sanguinis motum. Vel in quibus humidum des ctum alimenti) deficit , qua occasione Plerique humores vitiantur , ω colore praeternaturali tinguntur. Quid mirum itaque , hisce in casibus lympham reddi sanguineam

Veterum se Neotericorum circa usum Glandularum Conglob tarum lamphaticorumque sententia rejicitur. Hactenus itaque observata Iu Anato

ce meridiana clarius demonstrant, Veteres & Recentiores Ciris opini'

ca usum partium Praetcriptarum Glandu- maximopere errasse. Dicebant e- ζζζζ.nim illi destinatas esse Glandulas ,

Primo : Pro vasorum dissonibus an sint firmandu , quum tamen in quam valoris plurimis vasorum divaricationibus nullae conspiciantur Glandulae, in quibus etiam multum obessent, san-

73쪽

36 A DENO GRAPHIAguinis motum retardando. Secuniado : Pro humoribus super is , prae

sertim se sis , quia spongiosae se

rarae sunt Glandulae , imbibendis,& inde vulgo Emundioria vocarunt. Sed quis rei absurditatem non concipiet , qui mente attenta saltem attendat , exigua esse corpuscula Glandulas ; multum humoris excipere nescia , & ubi acceperint , eas statim morbosas reddi. hincque tot tumores , scirrhi , bubones , nodi, strophulae, cancri, &C. Tertiὸ : Pro partibus hume fandis ad faciliorem motum, vel alias ad prohibendam , siccitatem. Motum iis non facilitari, vel ex eo manifestum , quod variae corporiS Pa tes , in continuo fere motu constitutae , nullis ditentur Glandulis , ut Cor , musculi intercostales, musculi abdominis , &c. Quibus etiam partibus , quia non adsunt, siccitatem inducere non possunt. αuarto: Ut succum nutritium nervis ministrent. deruis nihil Glandulae, sed hisce

74쪽

hisce illi aliquid ministrant, uti ligatura manifestum , injecta enim nervis ad Glandulas tendentibus, tonum earum perire, & usu suo destitui , observabis : inuinto : Nonis nulli Fontes Pinguedinis voluὰre Glandulas. Verum in multis, etiam sanissimis, nulla circa Glandulas occurrit pinguedo , ergo ex ejusmodi fonte pinguedo non erit eruenda. Denique probabiliter statuunt , Glandulas cribra esse, hoc modo conformata, ut dum ex arteriis in ve-

naae per capillaria transit sanguis; liberatae a sanguinearum amplexibus serose partes , caloris vi , per convenientes Albi poros expellantur

in capillaria Lymphaticorum. N que horum opinionem veritati esse consonam , vel eX eo probatur, quod origo Lymphaticorum in Glandulis non siit . quaerenda , sed ex aliis partibus, quod jam demonstravimus, & demonstrandum erit ulterius in sequentibus.

75쪽

nova.

8 ADENO GRAPHIA

CAPUT SEXTUM.

De Renum Vasis se halicis. Exposita jam Glandularum , Vulis

in Conglobatarum , nobis M scosarum , Lymphaticorumque e ruina; progredimur ad visceris aliis cujus, Renis scilicet, vasa lympha.tica , de quibus Anatomici nihil plane tradidere , aut obscure admodum de iis locuti sunt. Quatuor vasorum genera jam dudum enumerarunt , sed de quinto, Lymphatico, altum apud Authores est silentium. Unicus, quod sciam , Cl. Th. Bar. 1holinus Cap. de Renibus eorum mentionem facit his verbis : Lymphatica vasa ad Renes quoque L mphum immediate , ob viciniam deducere , in historia vasorum lamph ticorum dubitabam. Mox subju git haec verba. lamphae ductus Renibus assignat Bellinus, accurationi manu aliquando olendendos. Videmus hic , CL Bartholinum dubium

76쪽

C U R I o O. 'haerere, &, quod plane impossibile. Lympham suam ad Renes deducere. Et Cl. Belimus accuratiorem spectat manum , quae eadem distinctius proponat. Non hic proposui, omnium Renis partium Anatomen exhibere, sic enim a scopo longe aberrarem , MLymphographiae meae transcend rem metam : verbo dicam , quinque nobis in Renibus occurrere vasorum genera , quorum duo sunt inferentia, ut arteriae & nervi, alia que non admittimus , quae enim aliqui caeca vocant , liquorem ex ventriculo vel intestinis immediatis in Renes deferentia, haecce in rerum natura non dari , sed fictilia esse, certo credimus : & tria efferentia, ut Venae, ureteres, & vasa Lymphatica ; inter quae tamen tale occurrit commercium , ut uno math constituto , reliqua sua patiantur incom

moda.

Quadriennium est, ex quo, Renum circa fabricam occupato , inter

77쪽

6o A DENO GRAPHIA ter alia in conspectum veniebant surculi duo exigui, aliquando trCS , quatuorve vascula pellucida , lympha turgida , Vasis emulgentibus incumbentia. Hinc praeter humanos, etiam porcinos , bovinos , leporinos de caninos examinare coepi Renes;& ubivis vascula observavi lymphatica , ex concava Renis parte

exeuntia , non tamen eundem curia

sum servantia ; modo enim supra, modo infra venam emulgentem

viam dirigebant, & diversis in locis anastomosi juncta , recta , ut tunc credebam , in chyli receptaculum tendebant. Postmodum rem altius examinans notavi, illud locum quidem habere in subgecto canino, vide Uig. xxxi . sed in humano, intermedia glandula , lympham in saccum deferri chyliferum.

Magna autem occurrit dissicul-Lyin-'' tas , circa Ortum vasorum lymphaeo uri licorum CX Visceribus exeuntium,' ' & speciatim, ex Renibus, de quibus rubuit sermo est. Dixi ante, quomodo aeris

78쪽

C u R I o s A. 6rris infusione in vasa sanguinea, aliarum partium detexerim lymphati-Ca , eademque arteriarum esse vasa Continua. Hic idem aer viam iterum invenit , & quidem primo in Rene cujusdam apri. Inflata enim arteria emulgente , aer in lymphatica transiit, eaque distendit, inflata vero ejusdem nominiS Vena, aer

lymphatica non subiit. Contra in subsecti cujusdam juvenilis Rene, flatus per venam immissus , etiam lymphatica distenta reddidit, in arteriaS Vero , non item. Hinc non Obscure concluderem , arteriarum emulgentium eXtremitateS , vasorum

lymphaticorum constituere princi-Pia , quamvis praecise locum , ubi arteriolae faciem suam deponunt,& lymphatici vasis formam assumunt, notare non licuerit.

Postmodum plus quam semel obin Con servavi , ex iisdem arteriis vasa -- l: 'nosa tubulosque renates originem v saetiam ducere , talemque inter haec singu- atque illa vascula esse unionem, ut '' in inflata

79쪽

6a AOENO GRAPHIA inflata arteria venave, flatu non tantum distenderentur lymphatica, sed

aer copiosius etiam in ureterem immissus ligatis anth vena arteria emulgente θ etiam vasa subierit lymphatica. Successum hujus vidimus magis optatum , si primum V se illa venosa & arteriosa cera fuerint repleta : hoc enim modo ur ter vacuus aerem immissum copiosius admittit & facilius in lymphatica transmittit. De quibus sermo est lymphaticis, eadem numerosissimis gaudent valvulis , impedientibus , ne lympham tu retrogrado versus Renes , a quibus eorum origo , redire posset Hocque ubivis locum habet , ubi vasa lymphatica in quaviS alia comporis parte conspiciuntur. Praeter detecta jam lymphattea ex sima Renis parte prodeuntia, jam aliquoties ex gibbosa etiam superficie exortus vasorum lymphaticorum nobis fuit observatus.

Exigui enim surculi lymphatici in

80쪽

CURIos A. 63 duplicem truncum abibant , quo-Renum rum alter superi a Versus , alter Cia versiis inseriora Renis dorsum peta P ψη reptabat , factoque versus vasa '' ' emulgentia MXu , glandulam subingrediebatur , ex qua iterum recta in capsulam chyliferam tendebat. Uti

ex citata figura XXXI. manis stum. Morbosa quaedam Renum Cono Renum stitutis , . magis adhuc meum conAtidia firmat inventum. 1 ydatides nam ut 4ς ique variae , in Renum substantia vel etiam superficie non raro conspicuae , digito quasi idem demon, strant , quales etiam vidit Theodoώrus zwingerus Ephemerid. German. Dec. a. ann. 6. p. m.

Ren sinister , inquit, ex tunicis eo lutus , exterius sex 'datidibus comstus fuit , quarum una ct maxima ovum Columbinum aequans , ad latus 'sorum emulgentium appensa, coloris lividi , ejusdem eum vena

emulgente frui I caeterae vero turgentes vesiculae , hinc inde positae , nuce

SEARCH

MENU NAVIGATION