In funere illustrissimi domini Apostoli Zeni Veneti civis ... oratio P.F. Hyacinthi Menegatti Ordinis Praedicatorum philosophiae lectoris, habita in templo Sanctissimi Rosarii pridie idus novembres 1750

발행: 1750년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

aequissimam eius laudem abunde praedi eare non ambigunt. Hinc, quamdiu ei per aetatem morisborum expertem licuit, in sacris aedibus frequens erat, totus intra se abditus, summaque animi demissione res: ae laudes divinas pros quebatur, sacrisque ritibus sese expiabat. Quando autem aliis atque aliis, & subinde quidemi ngrayescentibus, morbis coepit conflictari , gravioremque ac productiorem bonae valetudinis

pati jacturam ι adeoque illi vetitum esse coepitiaera loca lustrare, & publice congrua Religionis ossicia exercere: votis suis insensam necessitatem aequo animo serens, idipsum repetitis privatis precibus , intentioribus amoris actibus erga Deum, diuturnioribus vulnerum Christi meditationibus cujus e cruce Pendentis imaginem ob oculos positam semper habebat frequentioribus erga Deiparam ac plures Superos cultus obsequiis uberius multo ae melius sorte supplebat.

Cui intermita numquam religionis studio,

numquam deservescenti pietatis ardori aeceptas arbitror reserendas plurimas illas, non secata de sallaces, sed veras germanasque Virtutes quae, sicut intime vigentes in ipso mirandum in modum ejus animum exornabant , ita se prodentes identidem, ac raris fulgoribus coruscantes, aequissimam aliis Misirationis causΑ

22쪽

xxiii

sam praebebant. At, eum ad exitum perdueetida videretur oratio , quaeso Vos, Auditores, eam paulisper adhuc ab exitu revocari patiamini, ne videlicet hujus viri potiora de eora, amplioribus esserenda praeconiis , integro a nobis silentio praetermittantur. An non enim commemoranda saltem illa constantia , qua tot tantaque adversae Valetudinis ineom mota perserebat, cum per annos aliquot &saepe noctes insomnes traduceret, & novis quotidie serme doloribus torqueretur, & ad mo tum impotens cogeretur intra domesticos unius

aulae fines consistere; omnia illi alioquin eo titulo molestissima, quod ab eis, quas cupiebat maxime , literarum & pietatis exercitationibus, quantum vellet, prohiberetur λ An non indieanda saltem summa illa animi moderatio, qua, licet sui & aliorum optime conscius , tamen & sua flocci faciens, aut inaniter non ostentans, & aliena non despiciens, aut, quantum vere posset, extollens, severissima loquendi seribendique ratione, aeque semper dc aliorum contemtui ac dedecori,& sui cuicumque

jactationi ac gloriae parcebat λ Sed & in alte

ro maximopere admiranda occurrit ejus animi moderatio, quod nihil minus, quam ob eruditionis suae copiam, ob suae scientiae am plitudinem , ob summorum virorum praeco-

23쪽

nia, plausus. atque ac elamationes turgesccns, sed totus semper ad lenitatem suavitatemque compositus, dedignaretur neminem, blande ac humaniter omnes exciperet , omnibusque , quas posset , verbo factisque suppetias adserret , nullo umquam invidentiae sensu commotus , quasi splendorem suum ex aliorum claritate imminutum iri extimesceret . Qii id loquar de integerrima illa vitae ratione , qua non a gravioribus solum piaculis , sed a noxis etiam lovissimis , quantum miserrima humanae infirmitatis conditio patitur, sibi semper cavebat, in id fugitor ac sedulo incumbens, ut

juxta divinae legis praecepta, juxta saluberrima

evangelica monita, iuxta praeclara Sanctorum vestigia se suosque mores componeret λ Mi- .rum, quanto venerationis sensu prosequeretur universa & singula orthodoxae Religionis arcana, a quorum curiosa dc audaci perscrutatione abhorruit sem Fer, semperque abhorrendum cuique censebat, nihil umquam proferens

ipse, nihil ab aliis libenter audiens, nisi quod

juxta Pauli praeceptum ostenderet altissimis rebus illis, & a toto naturae ordine immensum sepositis captivum plane intellectum humilli- meque submissum. Mirum item, quemadmodum aeternas fidei morumque veritates eo lubentius audiret, quo rudiori sermone enunciabantur , hos-

24쪽

XX Ulaosque tantum , quotiescumqtie integrum illi erat, divini verbi praecones consulto perquireret, ne scilicet ob studiose nimis eloquentiae

ornamenta ab eo, quod maxime intererat , animus distraheretur. Quam ctiam demississimeri , quem sibi suae conscientiae moderatorem selegerat, subdebatur, quam plene ac promte in omnibus ab eius Ore nutuque pendebat lGii id restram , quam saepe , & liberalitate

quanta. opitularetur miseris ac inopia vexatis

quam saepe & quantum ad res sacras & pios usus clargiretur, nullo divitiarum studio ab. reptus, nulla illectus cupiditate; quam demum caute id totum praestaret , ut vel ii ipsi, qui beneficia perciperent , minime agnoscerent λΜirum denique & valde mirandum, hominem hunc , tot eximiis virtutum decoribus locupletem atque emicantem abunde, ita de se tenuiter & abjecte sensisse, ut, cum magnus illo vir , & meritorum Optimus aestimator , GEORGIUS Cardinalis Cornelius Patavinorum Antistes vellet eum suae Ecclesae canonieis accensere qui honoris gradus parvi certe ducendus non ast, quandoquidem ad potiores alios aditus esse selet ipse constantia summa renuerit , ratus se & dignitatis tantae prorsus immeritum , & dignitati tantae consentaneis

dotibus destitutum . Quod cum ita sit, alias

25쪽

xvi nempe hominis hujus virtutes eximias & prae elaras ex ejus singulari pietate suisse prosectas,

cum in aliis , tum in hoc viro & certe &optime comprobatum agnoscimus Pauli dictum, pietatem ad Omnia utilitatem asserre , idest, perhibentibus nonnullis Sanctis Doctoribus, pietatem sentem esse virtutum omnium, esse virtutum omnium parentem. Quemadmodum autem amplissimae viri hujus eruditionis maximo argumento sunt profana plurima opera ab ipso exarata; ita, sin virtutum omnium, pietatis saltem, quae ceterarum Princeps in illo fuit , pulcherrimum ac certissimum monumentum extant extabuntque perpetuo sacra poemata, ab ipso, Superis magis , quam Musis saventibus si ita loqui licet

lucubrata, majestate tanta rerum, sententiarum tanta ubertate, tam exquisito verborum delectu, tam apto ordine concinnata , tantae gravitatis plena, tanta suavitate conspersa, ut non

solum cumulatissimam auctoris pietatem signis ficent , sed etiam in omnium legentium vel audientium animis religionis sensum, studium virtutis, pietatis ardorem excitent , soveant , inflamment. Quod adeo .est verum, ut in Caesarea aula Viennensi, posthabitis insignium a. horum Auctocum similibus poematis , quod minus pietatem redolerent , una ΛPOSTOLI ZE-

26쪽

ZENI saera poemata iterum ae frequentius suerint adhibita, in annuis quibusdam celebritatibus concinenda, ipso CAROLO primum, ac ceteris summa semper admiratione ac plausu

probantibus . Quid , quod vel ipse, quamvis

de se cauti silme semper locutus , & a qualibet laudatione sui semper alienus , cetera Omnia a se typis prodita veluti negligens, hoc unum opus, occasione loquendi data , modestissime praeseserre consuevit Utramque igitur hanc spartam , literarum scilicet atque eruditionis, pietatis & virtutum,

ornandam sibi proposuit APOSTOLUS Z

ms, atque ita quidem, ut neutri totus deesset e diuturnas quippe studiorum exercitationes excipiebant frequentissima pietatis opera ; immo inpentiores inter librorum meditationes ad Deum & divina mentem identidem extollebat, non tam certe sollicitus, ut ingenium imbue

rei literis, quam ut virtutibus animum exor.

naret , probe intelligens , nihil prosunuram scientiam omnem , & ingenti studio partas cognitiones pulcherrimas , nisi fuerint cum

probitate morum & virtutibus copulatae, t-que harum ope ad beatae vitae consecutionem proficiant . Quapropter cum in hoc utroque praeclarus extiterit vir iste, atque iccirco, quia

ii nio & literis maxime φxcelluit , pietate ac

27쪽

XX viii

virtutibus maxime praestans evaserit r 3c sule merito semper, & merito semper erit suspi'eiendus utroque hoc titulo , utroque hoc tiatulo celebrandus. At hoc ipsum nimirum est, quod omncs perturbare debet maximopere , quod omnes debct tristitia summa perfundere, quod acerbissimum omnibus reddere debet ejus interitum, tot eximia decora , immortalitate profecto digna , unico mortis ictu disjecta, protrita, absumta suisse radeo ut fas mihi sit usurpare , quod prae nimio animi sensu &dolore de altero minus sortassis eximio Vim suit olim prolatum: Και καλον ει τι λελειπτο Unum nihilominus in tanta requissima & Publica dolendi caussa praesto est doloris sol xium, spes scilicet ipsum quem Deus multis

Variisque modis probavit, ut vel a minutismmis culparum sordibus expiaret, & se dignum efficeret 3 qui omnia pertulit semper incredibili mentis tranquillitate , jucunditate cordis , ac Vultus hilaritate, promto semper animo adplu ra, ad graviora, ad omnia libentissime perp tienda; qui jamdiu vitae in terris actae pertaesus,

adventantem sibi extremum diem minime extia

mescebat, sed praestolabatur , sed exoptabat , non ut diutinas atque molestissimas aegritudines

28쪽

declinaret, at salubrIore certe consilio, ut immortalis alterius vitae, cujus ardore flagrabat , suavissima voluptate quamprimum perfrui sibi liceret; qui intcgro praesertim aegrotationis hujus tempori tempore , quam sibi postremam veluti praesentiebat , cogitationibus & curis abjectis ceteris, totus mente defixus , corde totus erga Deum & res divinas assectus, longe plurimas, ne dicam omnes , dicrum singulorum horas multiplicibus pietatis exercitationibus transgebat, idque unum curabat sedulo , ut opportune omnia sibi Catholicae Religionis mysteria & praesidia exhiberentur; qui specio-sssimis his pietatis & virtutum operibus majorem morti proximus, quam Vivens umquam, admirationem sui in omnibus excitavit 3 qui

demum nocte nuper praeterita tot vexatam morbis, tot consectam incommodis senectialem,

non sibi quidem, sed nobis inopinata , placidissima nocturni soporis morte complevit ipsum, inquam, spes est , summum illud aeternae felicitatis bonum vel jam fuisse assecutum , vel brevi esse consecuturum . Sed & me , qui exili nimis, rudi, & impolita oratione laudes ejus ac praecelsa merita sum persecutus , haec recreat firma persuasio , scilicet suturum posthac, ut , quemadmodum ipse clarissimorum aliorum virorum dotes & facinora immortali-

29쪽

xxxtati mandavit, Ita plutlmi inter se pro Iempiterna meritorum ae gestorum ejus glori praedicatione, literis, monumentisque decoranda decertent , quo ejus nomini maximus αamplissimus apud seculorum omnium poster talem honor permaneat. Dicebam.

SEARCH

MENU NAVIGATION