장음표시 사용
11쪽
13쪽
plaria ; quae primum obtinent locum, editio princeps I 469. infol. ex bibliotheca regia, nec non Aldina, Schreve-liana, Burmannina, &c. . . Nec abs re alienum visum est, si nostram hanc ornarent Petronii specimen belli eiMilis , O Lucani supplementum a Thoma Malo. Pro hac opera tenui sorte , licet tamen ardua minusque jucunda, si nobis faveant eruditi, ad alios auctores edendos confidenter accingemus alacres pro virili parte in hoc incumbemus ne quid ingrati rei publicae literariae agamuS, imo ut, quantum in nobis erit, de ea bene
14쪽
I. Ausaeus Lucanus patrem habuit Μ. Annaeum Melam ex provincia Baetica Hispaniae interioris Cordubensem Equitem Rom. illustrem inter suos notum Romae , & propter Senecam fratrem , clarum per omnes Virtutes Virum , &propter studium vitae quietioris 3, quod sequens , magis a turba recedebat, minus latebat. Matrem
habuit & regionis ejusdem , & urbis , Aciliam nomine , Acilii Lucani filiam , oratoris operae apud proconsules frequentis , & apud clarissimos viros non nullius ingenii ', adeo non improbandus , ut in scriptis aliquibus hodie quoque duret
15쪽
ejus memoria r cujus cognomen huic inditum apparet. Natus est III. Non. Novemb. C. Caesare Augusto Germanico II. L. Caesiano L. COSS. Sed in patria sua non valuit educari e fatorum ,
Credo , decretis , ut id ingenium , quod orbem
fama sui impleturum cresceret, in domina mundi aleretur urbe. Octavum enim mensem agens Romam transsatus est , ac ne dispar eventus in eo narraretur ejus qui in Hesiodo resertur, cum opinio tunc non dissimilis maneret, cunas infantis , quibus ferebatur, apes circumvolarunt, OG
' que insidere complures , aut dulcem jam tum spiritum ejus inhaurientes , aut laecundum , &qualem nunc existimamus , futurum significantes. Praeceptoribus tunc eminentissimis est eruditus, eosque intra breve temporis spatium ingenio adaequavit e una Vero studentes superavit prosectibus. Declamavit & Graece & Latine cum magna admiratione audientiae. Ob quod puerili mutato in Senatorium cultum , & in notitiam Ca .Laris Neronis facile pervenit, & honore vix dum aetate debito dignus judicatus est. Gessit autem Quaesturam e in qua cum collegis , more tunc usitato , munus gladiatorium edidit, secundo populi favore. Sacerdotium etiam accepit auguratus. Equidem hactenus tempora habuit secunda Quae autem sequuntur , mutata invidia di odio
16쪽
Neronis, ipsi exitium, domesticis luchum miserabilem attulerunt. Inter amicos enim Caesaris , quod tam conspicuus fieret profectus in poetica, frequenter offendebatur. Quippe & certamine pentaterico acto , in Pompeii theatro laureis , recitante Nerone , suerat coronatus , & ex tempore Orphea scriptum in experimentum ingenii ediderat ; & tres libros quales Videmus. Quare
inimicum sibi secit Imperatorem ; quo ambitiose imitante , non hominum tantum, sed & artium sibi principatum vendicante , interdictum est ei poetica, interdictum est etiam causarum actioni-hus. Hoc factum Caesaris iuvenili aestimans animi calore , speransque ultionem, a conjuratis in caedem Neronis socius assumtus est : sed parum fauste. Deceptus est enim a Pisone & consularibus , aliisque praetura perfunctis illustribus viris. Dum vindictam expetit, in mortem irruit. Nam sua sponte coactus Vita eXcedere, venas sibi praecidit ; periitque prid. Kal. Maias Attico Vestino
dc Nerva Syllano COSS. XXV D. aetatis annum Egens : non sine iactura utilitatis , cum patriae, quae tantam immature amisit indolem ; tum studiorum quoque. Reliqui enim VII. Belli Civilis libri locum calumniantihus , tanquam mendosi non darent : qui tametsi sub vero crimine non
egent Patrocinio, de iisdem dici, quod in Ovidii
17쪽
libris praescribitur , potest : Emendaturus, sἰ Iievisest , t erat. Exstant ejus & alii complures ; ut, Iliacon , Saturnalia , Catastomon , Silvarum X , Tragoedia Μedea impersecta, Sesticae Fabulae XIV,& Hippamata prosa oratione in Octavium Sagittam e & pro eo , de incendio Urbis, Epistolar. ex Campania. Non fastidiendi quidem omnes : tales tamen, ut Belli Civilis videatur accessio.
18쪽
A ac D MENTI propositio. Carminis inscriptio Neroni, adulandi audio per
ridicula. Belli causae tum publicae , tum privatae. Pompeii Gesarisque, Ducum , indoles, natura, mores descripti. Roma jam inclinasa morum prolix or infectatio. Rubico decretorius amnis a Gesare ,
cum exercit g , trajectus. Ariminum occupa-
Ium. Curionis ad Caesarem , mox Caesaris ad milites , O ad Caesarem rursus Laelii allocutio. Sparse per Galliam cohortes a
Caesare revocatae r hinc variarum undequaque copiarum Catalogus , ut vocant.
Terror per totam Italiam O in Urbe diffeminatus. Signa O portenta , calamitatum infantis belli praenuncia. Tusci να- ιes , Aruns O Figulus , interrogantur . A
19쪽
omnia sinistra vadent, O nunciant Ar Dices. Funesta prae Dora cumulat, Matrona Romana , quae Phoebo furens euenitis belli praecipuo ominatur, O ferὶ narrat.
20쪽
AELLA per Emathios plus quam civilia campos,
Jusque datum sceleri canimus, populumque potentem In sua victrici conversum viscera dextra , Cognatasque acies ὁ & , rupto foedere regni, Certatum totis concussi viribus orbis In commune nefas,infestisque obvia signis Signa , pares aquilas, & pila minantia pilis. Quis furor , o cives Quae tanta licentia ferri, Gentibus invisis Latium praebere cruorem Quumque superba foret Babylon spoliandη tropaeis