Marci Annaei Lucani Pharsalia, cum supplemento Thomæ Maii

발행: 1767년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PHARSALIA.

,, Da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar, Μ Et sit civili propior Cornelia bello 3 is

Hae flexere virum voces & tempora quanquam Sunt aliena toris , jam fato in bella vocante , Foedera sola tamen, vanaque carentia POm Pa Iura placent, sacrisque deos admittere testes. Festa coronato non pendent limine serta Insulaque in geminos discurrit candida postes , Legitimaeque saces , gradibusque acclivis eburnis Stat torus , di picto vestes discriminat auro ', Turritaque premens frontem matrona corona , Transsata vetuit contingere limina planta. Non timidum nuptae leviter tectura pudorem Lutea demissos velarunt flammea vultus ;Balteus haud fluxos gemmis astrinxit amictus ;Colla monile decens , humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos. Sicut erat, moesti servans lugubria cultus , Quoque modo natos , hoc est amplexa maritum. obsita funerea celatur purpura lanR.

Non soliti lusere sales 3, nec more Sabino Excepit tristis convicia festa maritus. Pignora nulla domus , nulli coiere propinquit Junguntur taciti, contentique auspice Bruto. Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem , duroque admisit gaudia vultu ; Ut primum tolli seralia viderat arma,

62쪽

Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere harbam. Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti , Humanum lugere genus : nec foedera prisci Sunt tentata tori : justo quoque robur amori Restitit. Hi mores , haec duri immota Catonis Secta suit, servare modum , finemque tenere, Naturamque sequi , patriaeque impendere vitam ;Nec sibi , sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae , Vicisse famem ; magnique penates , Submovisse hiemem tecto ; pretiosaque vestis , Hirtam membra super , Romani more Quiritis , Induxisse togam ', Venerisque huic maXimus usus , Progenies : Urbi pater est , Urbique maritus; Iustitiae cultor, rigidi servator honesti ;In commune honus : nullosque Catonis in actus Subrepsit, partemque tulit sibi nata voluptas. Interea trepido discedens agmine Μagnus , Moenia Dardanii tenuit Campana coloni: Haec placuit belli sedes ε, hinc summa moventis Hostis in occursum sparsas extendere partes , Umbrosis mediam qua collibus Appenninus Erigit Italiam , nulloque a Vertice tellus Altius intumuit, propiusque accessit Olympo. Mons inter geminas medius se porrigit undas Inferni superique maris : collesque coercent Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,

63쪽

46 PHARSALI A.

Illine Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. Fontibus hic vastis immensos concipit amnes , Fluminaque in gemini spargit divortia ponti. In laevum cecidere latus , veloXque Μetaurus , Crustumiumque rapax , & junctus Sapis Isauro, Sennaque, & Adriacas qui Verherat Aufidus undas :Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem, Eridanus , fractas devolvit in aequora silvas , Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum Populea fluvium ripas umbrasie Corona eQuumque diem pronum transverso limite ducens , Succendit Phaethon flagrantibus inhera loris , Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. Non minor hic Nilo , si non per plana iacentis AEgypti Libycas Nilus stagnaret arenas et Non minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem Ister, casuros in quaelibet aequora sontes Accipit , & Scythicas exit non solus in undas. Dexteriora petens montis declivia Tibrim Unda facit , Rutubamque cavum : delabitur inde

Vulturnusque celer ', nocturnaeque editor aurae

Sarnus ε, & umbrota Liris per regna Μaricae Vestinis impulsus aquis , radensque Salerni Culta Siler ; nullasque vado qui Macra moratus Alnos , vicinae procurrit in aequora Lunae. Longior educto qua surgit in aera dorso,

64쪽

Gallica rura videt, devexasque eXcipit Alpes. Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabello Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam , quam quum Scyllaeis clauditur undis , Extenditque suas in templa Lacinia rupes , Longior Italia , donec confinia pontus Solveret incumbens , terrasque repelleret aequor. At postquam gemino tellus elisa profundo est, Extremi colles Siculo cessere Peloro. Caesar in arma furens , nullas, nisi sanguine sum . Gaudet habere vias , quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines , vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsitan non perdat iter , consertaque bellis Bella gerat. Non tam portas intrare patentes, Quam fregisse , juvat; nec tam patiente colono Ama premi, quam si ferro populetur , & igni: Concessa pudet ire via, civemque videri. Τunc urbes Latii dubiae , varioque favore Ancipites ', quanquam primo terrore ruentis Cessurae helli, denso tamen aggere firmant Moenia , & abrupto circumdant undique vallo; SAXorumque orbes , & quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus Aptant. Pronior in Magnum populus , pugnatque minaci Cum terrore fides : ut quum mare possidet Auster Flatibus horrisonis , hunc aequora tota sequuntur.

65쪽

Si rursus tellus , pulsu laxata tridentis Tolli , tumidis immittat fluctibus Eurum

Quamvis icta novo , Ventum tenuere priorem AEquora , nubiteroque polus quum cesserit Euro , Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes in Terror erat , dubiamque fidem fortuna serebat.

Gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis , Iusque sui pulso jam perdidit Umbria Thermo. Nec gerit auspiciis civilia bella paternis ,

Caesaris audito conVersus nomine , Sylla Varus , ut admotae pulsarunt ΑuXimon alae, Per diversa ruens neglecto moenia tergo ,

Qua silvae , qua saxa, fugit. Depellitur arce Lentulus Asculea e Victor cedentibus instat, Divertitque acies ; solusque ex agmine tanto Dux fugit , & nullas ducentia signa cohortes. Tu quoque nudatam commisiae deseris arcem Scipio Luceriae ; quanquam firmissima pubes His sedeat castris , iampridem Caesaris armis Parthorum subducta metu : qua Gallica damna Supplevit Magnus , dumque ipse ad bella vocaret, Donavit socero Romani sanguinis usum. At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti : tua classica servat oppositus quondam polluto tiro Miloni. Ut procul immensam campo consurgere nubem, Ardentesque acies percussis sole corusco

66쪽

LIBER IL

Conspexit telis , ,, SOCII , decurrite , dixit,m Fluminis ad ripas , undaeque immergite pontem.

M Et tu montanis totus nunc sontibus exi; ' Atque omnes trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos

F, Discussa compage feras. Hoc limite hellum ,, Haereat , hac hostis lentus terat otia ripa.is Praecipitem cohibete ducem : victoria nobis,, Hic primum stans Caesar erit . Nec plura locutus, Devolvit rapidum ne quidquam moenibuS agmen. Nam Prior e campis , ut conspicit amne soluto Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira, NON SATIS est muris latebras quaesisse pavori ,, Obstruitis campos , fluviis arcere paratis,

,, Ignavi Non , si tumido me gurgite Ganges se Summoveat; stabit jam flumine Caesar in ullo .

se Post Rubiconis aquas Equitum properate calemaei ,, Ite simul pedites ; ruiturum ascendite pontem M. Haec ubi dicta , levis totas accepit habenas In campum sonipes ; crebroque simillima nimbo Trans ripam validi torserunt tela Iacerti. Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem Caesar, & ad tutas hostis compellitur arces. Et iam moturas ingentia pondera turres

Erigit , & mediis subrepsit vinea muris. Ecce, nefas belli l reseratis agmina portis Captivum traxere ducem ; civisque superhiConstitit ante pedes : vultu tamen alta minaci

67쪽

Nobilitas recta ferrum cervice poposcit. Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri. VI v Ε, licet nolis , & nostro munere, di Xit,

is Cerne diem : victis jam spes bona partibus esto , is Exemplumque mei t, vel , si lihel, arma retenta , ,, Et nihil hac venia , si viceris ipse , paciscor. νε Fatur : & adstrictis laxari vincula palmis

Imperat. Heul quanto melius , Vel caede peracta, Parcere Romano potuit fortuna pudori lPoenarum extremum civi, quod castra secutus Sit patriae, Magnumque ducem totumque Senatum, Ignosci. Premit illo graves interritus iras; Et secum : H ROΜAMNE petes , pacisque recessus,, Degener in medios belli non ire furores,3 Iamdudum moriture paras p rue certus , & omnes,, Lucis rumpe moras , & Caesaris effuge munus ,3. Nescius intcrea capti ducis arma parabat Magnus , ut admiXto firmaret rΟhore partes.

Iamque secuturo jussurus classica Phoebo ,

Tentandasque ratus moturi militis iras , Alloquitur tacitas veneranda Voce cohortes e,, O SCELERUM ultores , melioraque signa secuti; ,, O vere Romana manus ; quibus arma Senatusis Non privata dedit, Votis deposcite pugnam. Ardent Hesperii saevis populati hus agri; ,, Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes ;-Jam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.

68쪽

LIBER II. Fi

ri Dii melius f helli tulimus quod damna priores: is Coeperit inde nefas. Iamjam me praeside Roma H Supplicium, poenamque petat: neque enim ista vocariis Proelia justa decet, patriae sed vindicis iram; ,, Nec magis hoc hellum est, quam quum Catilina paravit,. Arsuras in tecta faces , sociusque furoris ν, Lentulus , exertique manus vesana Cethegi.,, O rabies miseranda ducis i quum fata Camillis is Te , Caesar , magnisque Velint miscere Μetellis; ,, Ad Cinnas , Mariosque Venis. Sternere profecto .is Ut Catulo jacuit Lepidus ; nostrasque secures,, Passus , Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro ;

,, Quique seros movit Sertorius exul Iberos: Quanquam, si qua fides, his te quoque jungere, Caesar, is Invideo , nostrasque manus quod Roma furentiis opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes . ,, Et Scythicis Crassus victor remeasset is orig,, Ut simili causa caderes , qua Spartacus , hostis.,, Te quoque si Superi titulis accedere nostrisis Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo: ,, Fervidus haec iterum circa praecordia sanguis ,, Incaluit : disces non esse ad bella fugaces , ,, Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum

is Desectumque vocet, ne Vos mea terreat aetas:

,, Dux sit in his castris senior , dum miles in illis.,, Quo potuit civem populus perducere liber, ,, Ascendi; supraque nihil, nisi regna , reliqui.

69쪽

ue a PHARSALIA.

M Nosti privata cupit , Romana quisquis in urbem Pompeium transire parat. Hinc Consul uterque, M Η1ne acies statura ducum : Caesarne Senatus,, Victor erit λ Non tam caeco trahis omnia cursu , M Teque nihil , Fortuna , pudet. Multisne rebellisse Gallia jam lustris , artasque impensa labori,, Dant animos Rheni gelidis quod fugit ab undis,

is OceanumGue vocans incerti stagna profundi , is Territa quaesitis ostendit terga Britannis F, An Vanae tumuere minae , quod fama furoris

M Expulit armatam patriis e sedibus urbem λει Heu demens i non te sugiunt, me cuncta sequuntur: se Qui quum signa tuli toto fulgentia Ponto , Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, se omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, , , Angustaque domum terrarum in sede poposcit. M Idem ego per Scythici profugum divortia ponti , Indomitum regem , Romanaque fata morantem, , , Ad mortem , Sylla felicior , ire coegi. ,, Pars mundi mihi nulla vacat; sed tota teneturis Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropharis.,, Hinc me Victorem gelidas ad Phasidos undas , Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis . , , AEgypto, atque umbras nusquam flectente Syene. M occasus mea jura timet, Tethynque fugacem

, Qui serit, Hesperius post omnia flumina Baetis., , Me domitus cognovis Arabs , me Marte seroces

70쪽

LIBER IL

, , Heniochi , notique erepto Vellere Colchi. Cappadoces mea signa timent, & dedita sacris, , Incerti Iudaea Dei , mollisque Sophene. ,, Armenios , Cilicasque feros , Taurosque subegi., , Quod socero bellum , praeter civile , reliqui 3,,

Verba ducis nullo partes clamore sequuntur , Nec matura petunt promissae classica pugnae. Sensit & ipse motum Μagnus , placuitque referri Signa nec in tantae discrimina mittere pugnae Iam vichium fama non visi Caesaris agmen.

Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque Per agros Exul in adversis explorat cornua truncis ,

Nec redit in pastin , nisi quum cervice recepta Excussi placuere tori; mox reddita victor Quonibet in saltus comitantibus agmina tauris Invito pastore trahit : sic viribus impar Tradidit Hesperiam, profugusque per Appula rura Brundisii tutas concedit Magnus in arces. Urbs est Dictatis olim possessa colonis ,

Quos Creta profugos vexere per aequora puppes Cecropiae , victum mentitis Thesea velis. Hanc latus angustum iam se cogentis in armi Hesperiae , tenuem producit in aequora linguam, Adriacas flexis claudit quae cornibus undaS. Nec tamen hoc archis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros

SEARCH

MENU NAVIGATION