Marci Annaei Lucani Pharsalia, cum supplemento Thomæ Maii

발행: 1767년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6 4 PHARSALI A.

Praetor adest , vacuaeque loco cessere curules et Omnia Caesar erat. Privatae Curia vocis Testis adest. Sedere Patres censere parati,

Si regnum, si templa sibi, iugulumque Senatus , EXiliumque petat : melius , quod plura iubere

Erubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram. Viribus an possint obsidere jura , per unum Libertas experta virum : pugnaXque Metellus . Ut videt ingenti Saturnia templa revelli Mole . rapit gressus , & Caesaris agmina rumpens, Ante fores nondum reseratae constitit aedis ; Usque adeo solus serrum, mortemque timere Auri nescit amor : pereunt discrimine nullo Amisiae leges : sed , pars Vilissima rerum , Certamen movistis , opes ; prohibensque rapina Victorem , clara testatur voce Trihunus :D NON NISI per nostrum vobis percussa patebunt ,, Templa latus ; nullasque seres , nisi sanguine sacro B Sparsas , raptor, opes. Certe Violata potestas ,, Invenit ista Deos Crassumque in bella secutae ,, Saeva Tribunitiae voverunt praesta dirae. is Detege iam ferrum ', neque enim tibi turba verenda est ,, Spectatrix scelerum : deserta stamus in Urbe se Non feret e nostro sceleratus praemia miles ris Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones. is Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas :,, Bellum Caesar habes ,,. His magnam victor in iram

82쪽

LI AER III. 61

Vocibus accensus : is Vanam spem mortis honestae

,, Concipis : haud, inquit, iugulo se polluet isto

1, Nostra , Metelle , manus : dignum te Caesaris ira, Nullus honor faciet : te Vindice , tuta relicta est ,, Libertas Non usque adeo permiscuit imis M Longus summa dies , ut non , si voce Metelli Serventur leges , malint a Caesare t olli is. Dixerat: & nondum foribus cedente Tribuno Acrior ira subit : saevos cireumspicit enses, Oblitus simulare togam. Tum Cotta Μetellum Compulit audaci nimium desistere coepto. ,, LIBERTAS, inquit, populi, quem regna coercent, is Libertate perit , cujus serVaveris umbram ,

,, Si, quidquid iubeare , Velis. Tot rebus iniquis ,, Paruimus victi : venia est haec sola pudoris,s, Degenerisque metus, nil jam potuisse negari. M Ocius avertat diri mala semina belli:,, Damna moVent populos, si quos sua jura tuentum, ,, Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.

Protinus abducto patuerunt templa Metello ', Tunc rupes Tarpeia sonat , magnoque reclusas Testatur stridore fores : tunc conditus imo Eruitur templo , multis intactus ab annis , .

Romani census populi, quem Punica bella , Quem dederat Perses , quem victi praeda Philippi; Quod tibi Roma fuga Pyrrhus trepidante reliquit, Quo te Fabricius Regi non vendidit auro ;

83쪽

66 PHARS ALTA.

Quidquid parcorum mores servastis avorum 3 Quod dites Asiae populi misere tributum , Victorique dedit Μinoia Creta Μetello ', Quod Cato longinqua vexit super aequora CyPro: Tunc Orientis opes , captorumque ultima regum Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis Egeritur : tristi spoliantur templa rapina ;Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.

Interea totum Μagni fortuna per orbem Secum casuras in proelia moverat urbes.

Proxima vicino vires dat Graecia bello. Phocaicas Amphissa manus . scopulosaque Cyrrha, Parnassusque jugo misit desertus utroque. Boeoti coiere duces , quos impiger ambit

Fatidica Cephissos aqua , Cadmeaque Dirce ,

Pisaeaeque manus , populisque per aequorA mittens Sicaniis Alpheus aquas. Tunc Μaenala liquit Arcas . & Herculeam miles Trachinius citen. Τhesproti, Dryopesque ruunt, quercusque silentes Chaonio veteres liquerunt vertice Sellae. Exhausit totas quamvis delectus Athenas , Exiguae Phoebea tenent naValia puppes, Tresque petunt veram credi Salamina Carinae.

Iam dilecta Iovi centenis venit in arma Creta vetus populis, Gnosiosque agitare Pharetras Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis. Tunc qui Dardaniam tenet Oricon: dc Vagus altis

84쪽

LIBER III. 6

Dispersus silvis Athamas , & nomine prisco

Encheliae , Versi testantes funera Cadmi. Colchis , & Adriacas spumans Absyrtos in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Haemoniam vomer proscindit Iolcon ', Inde Iacessitum primo mare , quum rudis Argis Miscuit ignotas , temerato litore , gentes , Primaque cum ventis , pelagique furentibus undis Composuit mortale genus , satisque per illam Accesut mors una ratem. Tunc linquitur Haemus Thracius, & populum Pholoe mentita biformem. Deseritur Strymon , tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves ; & harbara Cone Sarmaticas ubi perdit aquas , sparsamque profundo

Μultifidi Peucen unum caput alluit Istri; Μysiaque , & gelido tellus perfusa Caico Idalis , & nimium glebis exilis Arisbe.

Quique colunt Pitanem i, & quae tua munera, Pallas, Lugent damnatae Phoebo victore Celenae,

Qua celer & rectis descendens Μarsya ripis

Errantem Maeandron adit , mixtusque resertur; Passaque ab auriferis tellus exire metaliis Pactolon ; qua culta secat non vilior Hermos Iliacae quoque signa manus , perituraque castra

Omininus petiere suis: nec fabula Τrojae Continuit, Phrygiique serens se Caesar Iuli. Accedunt Syriae populi 1, desertus Orontes

85쪽

68 PHARSALI A.

Et felix , sic fama , Ninos ; ventosa Damascus , Gazaque , & arbusto palmarum dives Idume; Et Tyros instabilis ; pretiosaque murice Sidon. Ias ad bella rates non flexo limite ponti, Certior haud ullis duxit Cynosura carinis. Phoenices primi , famae si creditur, ausi Mansuram rudibus Vocem signare figuris :Nondum flumincas Memphis contexere hiblos

Noverat; & saxis tantum, VolucreSque feraeque, Sculptaque servabant magicas animalia linguas. Deseritur Taurique nemus , Perseaque Tarsos , Coryciumque patens exesis rupibus antrum , Mallos , & extremae resonant navalinus aegae.

Itque Cilix justa , iam non pirata , carina. Movit & Eoos hellorum fama recessuS , Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe Ostia nascenti contraria solvere Phoebo Audet , & adversum fluctus impellit in Eurum: Hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor Constitit , & magno vinci se lassus ab orbe est. Quaque serens rapidum, diviso gurgite , fontem Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen ;Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis., Quique suas struxere pyras , vivique calentes

Conscendere rogos. Proh l quanta est gloria genti

86쪽

Iniecisse manum fatis , Vitaque repletos , Quod superest , donasse deis i Venere feroces Cappadoces , duri populus nunc cultor Amani . Armeniusque tenens volventem saxa Niphatem taEthera tangentes silvas liquere Coastrae. Ignotum Vobis Arabes , venistis in orbem , Umbras mirati nemorum non ire sinistras. . Tunc furor extremos movit Romanus Oretas , Carmanosque duces , quorum devexus in Austrum y AEther , non totam mergi tamen aspicit Arcton: Lucet & exigua velox ibi nocte Bootes. AEthiopumque solum , quod non premeretur ab ulla

Signiferi regione poli , nisi poplite lapso

Ultima curvati procederet ungula Tauri; Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnusi Euphrates , quos non diversis fontibus edit Persis, & incertum . tellus si misceat amnes, 3 Quod potius sit nomen aquis ; sed sparsus in agros: Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae :At Tigrim subito tellus absorbet hiatu,s occultosque tegit cursus , rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis. 3 Inter Caesareas acies , diversaque signa Pugnaces dubium Parthi tenuere favorem, Contenti fecisse duos. Tinxere sagittas Errantes Scythiae populi , quos gurgite Bactros

s Includit gelido , vastisque Hyrcania silvis.

87쪽

o PHARSALI A.

Hinc Lacedaemonii moto gens aspera Beno Heniochi, Levisque affinis Sarmata Μoschis , Colchorum qua rura secat ditissima Phasis: Qua Croeso fatalis Halys , qua vertice lapsus Rhiphaeo Tanais diversi nomina mundi' Imposuit ripis , Asiaeque , & terminus idem

Europae , mediae dirimens confinia terrae , Nunc huc, nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem. Quaque iselum torrens Μzotidas egerit undas Pontus , & Herculeis aufertur gloria metis , Occa.Iumque negant solas admittere Gades. Hinc & Sithoniae gentes, auroque ligatas

Substringens, Arimaspe, comas : hinc fortis Arius , Longaque Sarmatici solvens jejunia helli Massagetes quo fugit equo, volucresque Geloni.

Non , quum Memnoniis deducens agmina regnis Cyrus , & effusis numerato milite telis Descendit Perses , fraternique ultor amoris Equora quum tantis percussit classibus, unum Tot reges hahuere ducem. Coiere nec unquam Tam Variae cultu gentes , tam dissona vulgi Ora. Tot immensae comites miXtura ruinae

Excivit populos , & dignas sunere Μagni

Exsequias Fortuna dedit. Non corniger Ammon Mittere Marmaricas cessavit in arma catervas rQuidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris , Usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtes ,

88쪽

L. I B ER III. 71

Acciperet selix ne non semel omnia Caesar, Vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem. Ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae, Agmine nubiferam rapto superevolat Alpem. Quumque alii famae populi terrore paverent , Phocais in dubiis ausa est servare juventus Non Graia levitate fidem, signataque jura. Et causas , non fata, sequi: tamen ante furorem Indomitum , duramque viri deflectere mentem Pacifero sermone parant , hostemque propinquum Orant, Cecropiae praelata fronde Μinervae; - SEΜPER in eXternis populo communia vestro,, Massiliam hellis testatur fata tulisse, ,, Comprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas. , , Et nunc , ignoto si quos petis orbe triumphos, is Accipe devotas externa in proelia dextras: . At si funestas acies , si dira paratis,4 Proelia discordes , lacrimas civilibus armis

,, Secretumque damus e tractentur vulnera nulla

Sacra manu. Si coelicolis suror arma dedisset, ,, Aut si terrigenae tentarent astra gigantes; ,, Non tamen auderet pietas humana vel armis , se Vel votis , prodesse Iovi : sortisque deorum , Ignarum mortale genus , per sulmina tantum se Sciret adhuc coelo solum regnare Τonantem. ,, Adde quod innumerae concurrunt undique gentes, si Nec sic horret iners scelerum contagia mundus ,

89쪽

a PHARSALIA.

, , Ut gladiis egeant civilia bella coactis.

Sit mens ista quidem cunctis , ut vestra recusent, , Fata , nec haec alius committat proelia miles.se Cui non conspecto Ianguebit dextra perente Telaque diversi prohibebunt spargere fratres. ,, Finis adest rerum , si non committitis illis, , Arma, quibus fas est. Nobis haec summa precandi; is Terribiles aquilas , infestaque signa relinquas, , Urbe procul , nostrisque velis te credere muris, is Excludique sinas , admisso Caesare , hellum.., Sit locus exceptus sceleri, Magnoque , tibique se Tutus , ut, invictae fatum si consulat Urbi , se Foedera si placeant, sit quo veniatis inermes.,, Vel , quum tanta vocent discrimina Μartis Deri, o Quid rapidum deflectis iter λ Non pondera rerum, , , Nec momenta sumus : nunquam felicibus armis, , Usa manus patriae primis a sedibus exul ;,, Et post translatas exustae Phocidos arces , , , Μcenibus exiguis , alieno in litore , tuti, , , Illustrat quos sola fides. Si claudere muros

, , obsidione paras , & Vi perfringere portas , - Εxcepisse faces tectis, & tela parati,M Undarum raptos aversis sontibus haustus o Quaerere , & effossam sitientes lambere terram ; Et desit si larga Ceres , tunc horrida cerni,

Foedaque contingi maculato carpere morsu.

Nec pavet hic populus pro liuertate subire , , , Ooselfum

90쪽

, m Obsessum Poeno gessit quod Μarte Saguntum et a

,, Pectorinus rapti matrum . frustraque trahentes ut is Ubera sicca fame medios mittentur in ignes ;- is Uxor & a caro poscet 11bi fata marito ;,, Vulnera miscebunt fratres : hellumque coactiis Hoc potius civile gerent , ,. Sic Graia iuventus Finierat ; quum turbato jam prodita vultu Ira ducis , tandem testata est voce dolorem. VANA movet Graios nostri fiducia cursus. Quamvis Hesperium mundi properemus ad aXem, is Μassiliam delere vacat. Gaudete cohortes eis Obvia praehentiu fatorum munere bella. ,, Ventus ut amittit vires , nisi robore densaeis Occurrant silvae , spatio diffusus inani; , , Utque perit magnus nullis obstantibus ignis r,, Sic hostes mihi deesse nocet ; damnumque putamusis Armorum , nisi, qui Vinci potuere , rebellent. Sed si solus eam dimisi1s degener armis , , , Tum mihi tecta patent; jam non excludere tantum, , , Inclusisse Volunt : at enim contagia belli, , Dira fugant. Dabitis poenas pro pace petita ;,, Et nihil esse meo discetis tutius aevo, , Quam duce me bellum M. Sic postquam fatus, ad urbem Haud trepidam convertit iter ; tunc moenia clausa Conspicit , & densa juvenum vallata corona. Haud procul a muris tumulus surgentis in altum Telluris, parvum diffuso Vertice campum

SEARCH

MENU NAVIGATION