장음표시 사용
181쪽
lectum eo itinere Benedictum ad suburbana Aurelianensium ob suarum defensionem transire vinearum. Quo ille audito, spem promerendae Saluti induens, imbecillia membra haculo sustentante, reliquia usque beatas protraxit, proStratia Sque Sub argente quo reconditae erant scrinio in somnum revolvitur Transacta vero ut a nocte, mane primo surgens, incolumitati se sensit restitutum pristins , a gratias Deo agens, laudum quibus poterat prpeconiis sanctum attollebat Benedictum , procuratorem eum sua dictitans Sospitatis. Nec multum a vero ejus deviabat opinio Lipsius enim ope a Precibus Constat eum propriae redditum virtuti, cujus meritis fisus , seu fama evocatus, ad illa properaverat loci licet nos supra nominatos veritatis testes nequaquam ab hujus secludamus operatione miraculi, immo per omnia aequales et merito judicemus et actu Porro fratres cum memorato abbate, peractis
absque ullius interpellatoris impedimento pro quibus ierant, gemino laetabundi gaudio, ad sua regrediuntur. Verum pauper Spiritu qui sanatus erat tuguriolum eo loci, quo ipse cubans superpositos capiti sanctorum habuerat artus, ligneo construxit tabulati, sub quo simili detenti languore quiescentes, Si tamen plena eorum hoc fides exegerit, citissimam , opitulantibus tribus memoratis sanctis , capiunt medelam, ut accolae
182쪽
AIMOINI MONACUI FLORIACENSIS SECUNDUS.I. Favorabili supernae dignationis praesagio, hoc in quo, Deo auctore famulamur coenobium ut Floriacus vocaretur accepit quod prisci temporibus, non dissimilis gratie praerogativa, Vallis nominabatur Aurea . Rotinet enina in se aureum paradisi florem , sanctissimum patrem Benedictum , qui gratantissimo virtutum odore quosque remotissimos ad sui reverentiam invitat. Quarum proprietatem operationum Si per singula explicare velimus, chartam nobis Sermonem Iust, antequam sermonis materiam, deficere pro certo intelligemus. Sed De beneficiis piae paternitatis ejus, ab ipso nobis immeritis impensis, ingrati esse videamur, ea sus nostram attigere notitiam , in quantum ipsius benigni patroni clemens supplicatio vires nostro tenui ingeniolo a Christo obtinuerit, rusticano licet sermone, POSterorum mandare adoriemur memoriae. Et
primo , qualiter his temporibus respublica Francorum
183쪽
LIBER TERTIUS. 2 substiterit, succinctim perstringamus, ut post liberius ea ure proposuimu EXSEquamur. Lothario regi, coeleste, ut Credimu , Pro terreno commutanti regnum, LudoVicus filius successit. Qui immatura praeventus morte, deStitutum proprio herede
Francigens gentis principatum, utpote naturalis expers conjugii, dereliquit. Sane patruus ejus Carolus quem privatum Senuisse Supra Praeliba imis , Conabatur, si posset, a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare imperium; sed ejus voluntas nullum
sortitur essectum. Nam Franci primates, eo relicto, ad iugonem, qui ducatum Franciae Strenue tunc gubernabat, magni illius Hugonis filium, cujus jam mentio facta est, se Conferentes, eum Noviocomo solio
sublimant regio. Is eodem anno Rotherium filium sibi consortem regni legit. Et quia , quantum ad coeptae rei causam attinet, de regibus diximus, ad eam Prosequendam veniendum est. Igitur Oilboldo abbate in Christo quiescente, Abho , Deo et hominibus vir amabilis, a fratribus sugone annuente rege, electus, in gradum successit monastici regiminis. Qui praecedente hunc quo haec scribimus anno, qui suit ab Incarnatione Domini millesimus quai tus, in Vasconiae partibus a perfidis illius nationis hominibus, nobis i sesentibus, innocenter Occisus, martyrii sanguine laureatus, ad regna est opterna a Christo vocatus. In cujus diebus res mirabiles per Praeeminentissimum patrem nostrum Benedictum , ab Omnipotente Domino patratas, quia jam tunc nos intel-
184쪽
s 28 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.ligibilis contigit pervenisSe ad metas aetatis, Certiori, utpote aliquibus praesentes, digerimu Stylo. IL Festivus aestivis mensibus translationis ejusdem gloriosi patris annuo SucceSSi recurrebat dies, ad cujus spectanda gaudia, non solum quique pagenses ut quidam in ipsius laude ait sapiens , verum plebs
urbana honestis clericorum confluxerat personis innorata. Quibus vigiliis insistentibus nocturnae laudis quam devota monachorum caterva identidem, undecunque ob laetitiam tantae solemnitatis adventando,
nostris sociata, in sui legislatoris explebat obsequela repente per aquilonales basilicae fenestras nocivi ignis lux resplenduit horrenda Quippe in quoddam fenile casu quidam ignis decidens, aridis auctus fomentis circumpositas sese diffudit in aedes. Nec laborabat
flamma ut suas augeret vires, cum aestatis ardor tectorum jam torruisset culmina , et domus sibimet copulatae, una alteri exustionis occasionem praeberet facilem. Interea matutinalibus relictis hymnis, cuncti e sacris prosiliunt adytis, ad sua quisque tutanda totis intenti animis Pauci seniorum, una nobiscum pueritiae in annis constitutis, matutinales, prout exigebat res, laudes, licet minus decenti fine concluserunt. Inde ad subtrahenda ignibus quaeque necessaria promptae vertuntur manus Aula erat sancto Dei genitricis Mariae holosericis palliis alior unique velorum tam decora introrsus CirCumamicta varietate, ut multi eorum qui ad diem Convenerant festum saterentur nunquam antea sic de-
. ain Odon, dans Son Sermonet De Translatione . Denedicti.
185쪽
LIBER TERTIUS. ascenter eamdem vidisse ornatam basilicam. Ad cujus pulchritudinem decoris, cum lampadarum ac cereorum Stellata, ut sic dictum sit, area accedebat auro aegemmis praefulgens a fronte lectica, thesaurum Arabico metallo lapidique praeserendum topasio in se retinens. Id primum, cum caeterorum reliquiis sanctorum hia-meris dolentium suorum essertur servulorum, atque ad orientalem ecclesiae partem in coemeterio exponitur fratrum. Inde universi ad deponendum sanctuarii ornatum ora conversi, quod soler pedituorum diligentia per octo spatium dierum eleganter compserat, id nos trium aut non multo amplius quatuor horarum noctis intervallo deposuimus Perspicere erat a genior regiam illam matris Domini, stigmata vis illius, qua
quondam dilectus Domino coelum Benedictus Conscendit, nocturnis in laudibus praeferentem, post modicum desertarum aedium factam similem. Et quia igne fervore in vitreis jam fenestris plumbum liquari posse conjiciebatur, maxime cum victricis flammae vorago cuncta exinanires, spe sublapsa mortalis auxilii, supellex varia longiuscule a monasterio inter nemorum densa occulitur, cum repente uni ex abbatibus, qui ex vicinis coenobiis emerito duci suo militaturi advenerant, nomine Bainardo ' Visio supernae apparuit con-SOlationis. Aspexit namque , cum aliis quibus haec datum est videres, duas columbas super Divis candorem albicantes, quae trino volatu ambitum circumcin,
186쪽
ino MIRACULA SANCTI BENEDICTI.
gentes templi, ad Africum sui impetus direxere cursum, ubi jam proxima horreis fratrum violentia stetit ignium jec divinitus deSignatum ausa est praetergredi
terminum Jamque humani cessaverat ars ingenii
laborque conquieverat hominum, ut major divinae miserationis virtus claresceret per beatissimum Bene dictum, quem nos miseri criminabamur iisse dormitum. Nec quidpiam eorum quae ambitu claustri claudebantur ullam sustinuere acturam, ac si illarum angelici aspectus volatu avium circumvallata prote
III. Nostris modo diebus Archembertum, Antissio dorensis territorii incolam fuisse novimus diutino languore graviter afflictum; cui cum amicorum Seu Propinquorum soler defuisset cura, ita assidua cubatione, curvatis genibus coxis tibis adhaeserunt ut latitudinem palmae hominis subtercrescens excederet caro. Quem dum parentes ad cujusdam Sancti Simeonis sepulcrum, quod sanitatum gratia illustrari fama vulgante didicerant, efferre destinavissent , eo quod intra suam esset regionern abnuit aeger, Seque ad Floria cense poposcit deduci coenobium Aiebat namque per nocturnum PCODSpexi,Se soporem, quia eo stante ante sacratissi mam patris Benedicti tumbam, coram altare praecelsae
virginis Mariae, rectis constitisset Plantis, immensique decoris intuitus esset basilicam , ex qua sibi exeundi facultas negabatur. Nec vana illa quibus saepe ludimur fuere somnia; sed, opitulante Deo susi agantibusque meritis reginae virginum ac eminentissimi consessoris, salubrem habuere operationem. Denique, locato asello, ad desideratum devectus locum, a proximis
187쪽
qui eum deduxerant, pro foribus monasterii exponitur. Unde quia necdum scamellis usus uerat, natibus reptando ac manibus, ad unum e publicis se protrahens pistrinum, ab ejus custode humanitatis compassione susceptus est cubi diu curationis sua praestolando adventum, desiderio accensus est adeundi matris Christi aulam, in qua spes directionis ejus sanctus quiescit Benedictus Quam introgressus, minia tum sibi a vicario ejusdem vici, Ermens redo nomine, obtentu transmissum eleemosynae, altario quod Deo sub honorem sanctae Mariae omniumque Sanctarum virginum dicatum est superponere cupiens, Sensit SuoS resolvi nervos. Cumque circumspectaret qui sibi auxilium ferret, a matriculario ecclesiae elevatus, scamellos quidem suos cancellis sanctuariis munus vero, haud secus quadrante illius evangelicae viduae Christo acceptabiles, altari imposuit dehinc humi prostratus Cum
orationi incubuisset, resolutus in somnum sal Sole funditur sudore Experrectus autem, non jam Scamellos poscens, sed baculo a quodam circumstantium
Sibi porrecto semet sustentans, ad hospitium abiit, pedetentimque firmissimas ambulandi vires adeptus CSt. Cumque Sensisset copiam peragendi itineris sibimet non deesse, ingratus salutis, absque licentia hospitis vel sanctorum qui ei medelae tribuerant efficaciam, Clam abscessit veniensque ad villam quae Domini Petri dicitur, iterato debilis redditur. Cui presbyter, Teudo nomine , qui ei locum metandi in sua conceS-Serat domo, ita locutus est Quid, inquit, mali
188쪽
a MIRACULA SANCTI BENEDICTI . commeruisti, o homo, ut languorem priStinum evitare nequeas ta Respondit ille Se sine gratiarum actione a sanctis suae curationi Pro ViSOribus recessisse. Interea Sequenti nocte, quieScenti ei videbatur quod sacris a quibus discessisset locis adstaret incolumis, tenens
lucernam prae manibuS, Statu sui merasurae aequalem. Monitu igitur et adjutorio praedicti sacerdotis
carrucae impositus, ad loca male a se deserta reducitur Demum emptam Ceram, juxta praeoStenSam visionem, ad memoriam inclytae virginis Mariae deferens, ante Sepulcrum gloriosi consessoris Christi Benedicti accendit Ladhaerensque pavimento, veniam admissi reatus cum redintegratione poscebat Sospitatis.
Facto ergo voto nunquam Se ex eodem receSSurum
vico gressuum meruit redonari integerrimo supplemento Ilo nos ab ipsius contigit ore audire eo ipso die quo haec coepimus scribere rei quoque narrationi interfuere Constantinus presbyter et Letherius, levita
gradu , monachus habitu , Suscipiendorum hospitum
tunc delegatus ministerio. IV. Et quia, ut refert beatus papa Gregorius , Sancti martyres frequentiora ostendunt miracula ubi eorum tantum habetur memoria, quam ubi eorum sacra Con- Servantur corpora liquet idem de caeteris intelligere sanctis, maxime ex hoc patre nostro, multipliciter excolendo, sanctissimo Benedicto Cujus excellentissima
Signorum, a Deo per ejus meritum aliis in locis pa-s It 'agit probabiemen ici de Constantin, auque Gerberi adressa plusleur lettres et qui devin abbo de Salut-Mesmin de Mici, pro OrthanS. 2. De Vim S. Benedicti dicti. cap. ult.
189쪽
LIBER TERTIUS. 33tratorum, notitiae posterorum tradere noster gestit
Caput Cervium dicitur praedium, in finibus Biturigum situm, Lemovicinis contiguum , a quo vicina regio, corrupto vocabulo, Capcergensis vocitatur . IIo ad dominium Floria censis coenobii, omnipotenti Deo sub nomine perpetuae virginis Maria sanctissimique Benedicti dicatum, hac de causa, relatu seniorum valde antiquorum , perveni SSe comperimuS. Nus possessionis dominus Otherius dicebatur, inter Aquitanico primates clara nobilitatis pollens prosapia. Is a primaevae juventutis flore paralysis percussus languore , manuum a Pedum Caruerat uvamine solius illi linguae, auditus quoque ac visus , ex Parte manebant offficia. Diutino igitur laborans morbo, dum Vana medicorum studia propensius sibi adhibita nihil intellexisset conferre valetudinis, audita fama miraculorum, quae Salvatoris nostri omnipotentia apud Sacratissima patroni communis Benedicti creberrime tunc operabatur ossa, ait suis Videtis, fidissimi mihi vitaque ipsa qua nunc fruor miserrima chariores
amici, quod medicinae impensis nihil proficio, immo in dies aegritudinis protrahitur longitudo. Quapropter siqua vos cura vestri tangit Otherii, mearum, UaeSO, mi Serantes aerumnarum, celeri calle sepulcrum adire Curate gloriosi consessoris Christi Benedicti Et ne forte O conturbent ignota viarum, scitote Ligerioi amnis littora pagumque Aurelianensem hoc praeclaro irra
190쪽
s 3. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.diari thesauro Id mihi divinum praenuntiavit oraculum , dum fessos artus sopori mandasSem , debere me eo cum votis dirigere meae petitore Salutis, quia inde forem adepturus remedium Sanitatis. Et quia solus cum dulcissima genitrice resedi, patre orbatus et fratribus , ipsa non abnuente , verum hoc ipsum fieri sedulo deposcente, voveo Deo et jam dicto eximio Benedicto, hereditatis meae portionem, cui Caput Ce
vium nomen est , cum omnibus ad eam pertinentibus, eo videlicet tenore, ut superstites ambo usumfructum a praesentis vitae exactionem retinentes, fratribus Floriacensibus post nostri dissolutionem cuncta restitui faciamus Spe etenim Suscipiendae prolis per Supra
memoratam privatus revelationem , sollicitudinem
ducendae uxoris funditus abjeci Properate igitur quantocius , et vestris servorumque Dei inibi degentium precibus opem efflagitate misero nAcceptis ejus fideles hujusmodi praeceptiS, Cum
mantis ipsius auro ornatis , per quo donationem memoratarum rerum sacris imponerent altaribus, absque dilatione venerandum adeunt Coenobium , mandata precesque sui domini Catervae innotescentes fratriam.
Memorabile dictu eadem die ipsoque horae momento, quo qui missi erant donum cum orationibus ante sancti praesentarunt tumulum, aeger, qui nonaginta millibus jacebat semotus a loco, integerrimam adeptus est sanitatem. Qui laudum Deo praeconia sanctoque dans Benedicto gratiarum cantica exercitationis venationisve gratia, silvarum petiit abdita Cui dum studet operam dare rei , occurrit suis a nostro remeantibus monasteri, quem illi conspicati equitando saltum peragrare Stupore ingenti perculsi sunt, videntes ho-