Les miracles de Saint Benoît

발행: 1858년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LIBER TERTIUS. 35minem, dudum absque alterius adminiculo e lectulo non Valentem surgere, tunc non Solum firmiter incedere, verum etiam equum cursu fatigare. IIaesitantibus

illis et vultus similitudine se deceptos autumantibus, obvium se ille gratulabundus os fert Inquirit deinde sollicitius diem quo pro se vota Sol ViSSent, ipsumqtae fuisse certissime comperit quo sibi salutem obtigisse gaudebat. IIuic antiquae veterum relationi virorum repugnabat antiquius tertii lotarii regis edictum, in quo continetur quod memoratus Otherius ob perfidiam ab ipso rege interfici jussus sit, rebusque ejus omnibus confiscatis, illud praedium ab eodem principe, Sancto est Benedicto collatum. Et hoc est quod in quadam sententia primi libri legitur ' Caput Cervium liberalitate regia Floria cense promeruisse fratres. Potuit tarnen fieri ut post hanc quam nunc retulimus donationem, ipse therius, apud regem infidelitatis insimulatus, juberetur interfici, et quasi ex sua parte eamdem villam idem rex nostro conferret coenobio Quod vero in ipso regali praecepto Aotharius vocatur, permutatio veterum facit verborum, ut post latius ostendemus. Post cujus excessum, vicini quique hoc eis praedium auferre moliti, ad sibi utile coegerunt declinare consilium'. V. Denique, ut superioris continetur serie libri',

s. Voy lib. I, cap. XXXVIII. 2. I eit 'autant mollis facile de se forme une opinio Surcette difficulto qu'ili'est ait aucune mentio de cet Othie dansles anciens historiens de la France. 3. VOS. lib. II, cap. xv. Voy aussi Adlidinar de Chabannais. D. Bouquet t. X, p. l.6.

192쪽

336 MIRACULA SANCTI BENEDICI

habitaculis monachico congruis ordini inihi construo tis, Spem potiendarum rerum pSarum adversariis sustulere usque ad tempora Botherii regis filii iugonis. Quo onus gubernandi Suscipiente regni, demarus quidam juventa Pariterque corporis elatus forma, cujus genitor id in urbe Lemovicina vicecomitis fungebatur honore, nefarium molitus est scelus. Namque Lemovicini nequaquam contentus facultatibus ex paterna sibi hereditate jure suppetentibus, dum Cerneret numerosam coheredum fratrum uorum UC-

Crescere stirpem , in subripiendas res alienas animum intendit, dolique artifex , castrum quod a rusticanis Bruccia dicitur ingressus, dominum se agebat. Erat in ea provincia vir quidam haud contemnendae Potentiae , IIugo nomine , cui media pars ipsius castri hereditaria obvenerat successione. an ille, uti et eam quae genitorem Competebat suum, ausu temerario pervadit Toto itaque potitus castro copias duorum comitum qui eum inde pellere nitebantur, Willelmi videlicet Pictaviensis, et Bosonis Petragorici, per quindecim dierum eludens spatium , obsidionem eos solvere coegit qua liberatus necesSitate audendo majora, municipium patris Benedicti, quatuor et semis millibus a memorato distans castello, absentiam praepositi Otherii aucupatus, latrocinantium more ingreditur Municipio illi antiquitas Salis nomen indiderat, eo quod monachi habitationem assiduam a Caput Cervio Commuta erant, eo quod is locus magna ex parte natura foret munitus IIuno praefatus demarus idcirco, ut post ipse retulit, invadere nisus est, ut copiis frumentia vini, quae a circumjacentibus incolis inibi ob ut

men Sanctorum locorum aggregata erant, PerVaSae

193쪽

LIBER TERTIUS. Bruccis inopiam sublevaret; re autem vera, ut arctissimos possessionis suae fines ampliaret Operam dabat. Interim praepositus loci, jam dictu Otherius, tantae calamitatis accepto nuntio, dolore cordis tactus intrinsecus quod commendatum sibi a venerabili abbate Abbone, tunc Floriacensium rectore, et fratribus locumfunditus amisisse videretur, in diversa cogitationum turbine rapitur 'andemque non moeroris, sed consilii tempus ingruere sibi intelligens, ad superitas Domin tum IIugonem recta proficiscitur via. Cui opportunitatem capiendi innotescens inimici, quod scilicet, Bruccis firmissimo derelicto praesidio in Salensis municipii demigrasset domicilium, ad praeoccupandos ejus conatus proficisci hortabatur. Nec ille distulit qui intelligeret suo usui proficere, si eum in minus tuto aleret praeoccupare loco. Quid plura non solum illum, Verum quosque Circummanente vicinos, quibus cordi esse patris Benedicti venerandam dilectionem CognoScebat, ad sui adjutorium alliciens, diluculo

seris tertiae praemonet hostibus occurrendum.

Interea cuidam militi ex auxiliaribus nostra partis nocte quae diem belli praecedebat, hujusmodi per quietem ostensa est visio. Videbatur ei quod quasi

Cum praeposito ecclesiae Sancti Stephani Lemovicinae sedis , nomine inardo , silvam peragraret, Opportumnisque in locis, retibus oppansis, multitudinem aprorum Praede ageret, quorum quidem alios ad praeparatas insidias deductos vivos caperet, alios vero venabulis transfixos neci traderet. Evigilans igitur, dum cuidam sodalium quae viderat enarrasset , hoc ab eo reSPOD- Sum accepit Visionis , inquit, tuae, Deo opitulante et Sanctissimi Benedicti suffragantibus meritis, mani-

194쪽

s 38 MIRACULA SANCTI BENEDICTI.festus in proximo propalabitur intellectus. Nam quod tibi de porcis praeostensum est Silvestribus, hoc tu

patrari conspicies de perfidis hominibus quodque,

auctore inardo, te agere SomDiabaS hoc ventura luce, Otherio, sancti viri Benedicti monacho duce una nobiscum, Christo auxiliante, pernicies v Cumque ille qui somnium viderat rem sibi manifestius declarari peteret, erat enim earum quae gerebantur inscius rerum, interpres ad eum murium, ait ad aures adhuc pervenit tua , demarum, Guidonis filium, egregii confessoris Benedicti pervasisse monaSterium, et Otherium praepositum idcirco domini nostri petisse auxilium , Gaus rediis ob fortitudinem corporis Asini pra nomine vocitabatur , in cujus castro memoratus monachus tum forte aderat, cum haec miles contubernali referret suo. Quique haec adjecit dicens Nos quoque, Volente Deo ac sancto juvante Benedicto Sacri Pervasores loci aut vindice feriemus gladio, aut captos nobili ducemus in triumpho. IIoc dictum multorum roboravit pavitantia corda virorum. Videntur mihi somniator iste ac ejus interpres, duobus orientalibus fore similes, quorum unus victoriam Gedeonis somniavit, alter interpretatu ESt.

Feria porro sexta secundae hebdomadis sanctae qua dragesimae vertebatur, quando actio latronum memoratum occupavit coenobium ; et ecce Crepusculo

tertiae feris sequentis septimans undecunque adsciti auxiliares, improvisi adstitere portis. Tunc quibusdam nostri agminis viris adhuc procul a castro constitutis, una cum praeposito therio, divinum apparuit prodigium. Viderunt namque sole totius terrae reliquas clarissime illustrante partes ambitum castri densissima

195쪽

LIBER TERTIUS. 3s

vallari nebula, quae quidem nullum sibi pugnandi a

ferret impedimentum, laostium vero obnubilaret intuitum. Olli haec dies sequanda videtur de qua antiquus legislator scribit sui AEgyptiis erant tenebrae Crassae et palpabiles, filiis autem Israel erat lux in omnibus finibus suis. Roboratis hoc signo animis, Statuunt

hostes praelio aggredi et praemisso praeposito , qui

praevius dudum sibi fidos Iuno autem hostiles aggrediens muros, eati Benedicti nomen celsius inclamaret, ipsi elata in excelsum voce Benesdictum invocant monachorum patremn Benedictum resonant tum vallium Concava, respondentque Benedictum proximae silvae abdita. Quo fragore vicinos consedisse monteSinfernaque patuisse hostibus visum et quia montium facta mentio est, non sit audientibus onerosum jam dicti Salensis castri memorare Situm.

Mons est non multae altitudinis , in cujus declivio Castrum ConStitutum est, quod quidem , ab orientali australive parte, difficilem ad se venientibus praestat

accesSum. Ab aquilonali sane latere, devexus montis machinamentorum omnium inhibet evectionem; at

occidentem versus, ubi hostium facilis formidabatur progresSus, domus erat lapidibus firmissime Constructa, ad austrum in longum porrecta, ad repellendos inimicos satis idonea. ujusmodi enim munitio adve sariis facta est perditionis occasio, dum ob nimiam

Securitatem prius hostem adesS SenSerunt quam Praevidissent.

Primus ferratas aquilonali parte intulit acies au-s reduS, Propter vires, non propter pigritiam , Asinus agnomine Lignemque, ut pridie suis, inter pocula in amore patris Benedicti sumpta, condixerat, admoveri

196쪽

i. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.

praecepit. Post eum reliqui auxiliares Giraldus scilicet, Cluensis castri dominus , et IIugo GargetenSis, reliquique, quorum nomina dicere SuperSedi, qui duceniatorum vallati caterva armatorum , adversarios pari fidentes numeros Sed virtute ConStantiae impares, e

propugnaculi quae tueri parabant, aculis ac lapidibus

repellere coeperunt. Et ecce providentia divina interventuque egregii confeSSora ventus aquilo surgens

flammas quidem ignium portis ingerebat, hostilia vero

tela retro agebat. Cumque ignem convaleSCere jacul que sua in irritum cadere oppidani cernerent, formidinem animis induentes , introrsus fugere. Seditiosis ecclesiam petentibus nostri a tergo Sequuntur attentius , caesisque in introitu portae aliquantis bos qui basilicam petebant insectabantur in qua non tutam sibi latebram fore auspicatus demarus, turrim ligneam de qua signa dependebant, cum ex factioni Silae sociis, formidolosus conscendit. Ibi quoque se latere posse difffidens, tecta more architecti perambulabat, donec abiugone, qui studiosius reliquis eum investigabat, visus, pacta vitae ac membrorum securitate captus St. Cum quo quinque commanipulares ex eminentioribus tenti sunt,sugo videlicet ac Archem-haldus de Buciaco Bainardus et Americus, frater ejus,

filii Isol legarii, haud ignobilis viri Argentomagensis, atque Giraldus irinensis his exceptis, quos aut minor potentia , aut minus pollens de nobilitate parentum

sanguis nostrae subtraxit notitiae , quorum numerus ad

viginti et eo amplius fuisse refertur equi capti numero Centum viginti, praeter eos qui vel a victoribus furtim subducti, vel a victis fuga sibi consulentibus abducti sunt , quibus et multitudo hostium colligi potuit , et

197쪽

LIBER TERTIUS. i. ivirtus superna pariterque excellentiSsimum patris Benedicti meritum evidenter agnosci, quod a tam paucis exercitatae militiae viris adversarii copiis ac natura muniti loci tam facile sint superati. Illud nihilominus gratia Dei gratuita nobis collatum credimus, quod

hostium triginta militibus peremptis, noStrorum nemo saltem vulneratus est , tribus exceptis, unus videlicet militaribus deditus stipendiis, qui lethali accepto vulnere, ad propria rediens, vita decessit, ac duo agri culturae potius quam bellicis dediti stipendiis, qui cum multis aliis artis hominibus fama praelii exciti, auxiliatum nostris venerant , dum nimium rapinae student, incertum a sociis an ab extraneis interempti sunt Isocitaque modo castrum, intra sextam diei quo primum ibi advenerant horam receptum nostrisque redditum est , anno incarnationis Dominicae millesimo. Et ne quis aestimet tantam victoriam hominum potius virtuti quam divinae ascribi debere largitioni sciat ipsorum nobis relatione adversariorum vulgatum eos vigore ita destitutos ut, quamvis telorum seu lapidum mole abundare se cernerent, nullam tamen effficaciam in aciendo sibi inesse sentirent. Animae quoque Peremptorum nocturno tempore in eadem villa quiescentes homines somnos rumpere sepiSSime cogebant, flebiliter oberrando inclamantes se miseras fore, quae excellentissimi patris Benedicti res pervadere non

Nec Guido, genitor demari, sive etiam Giraldus, frater ejus, patrinus jam dicti adolescentis, immianeSmiseriarum fuere; verum sicuti participes ejus fuere consilii, sic quoque Dei justissima disponente providentia, periculorum fuere consortes. Siquidem Gui-

198쪽

s. MIRACULA SANCTI BENEDICTI . donem non tantum orationis quantum dissimulationis,

quasi nesciret quae a filio gererentur, gratia, Romam profectum, morbus adeo vitiliginis debilitavit, ut non aliter quam in lectica ad Sua regredi valeret Giraldum vero obtentia ejusdem simulationis apud Pictavium

degentem, et rei eventiam praestolantem, ferox equus mordicus per coxam arreptum, per aliquot dies lecto cubare coegit Ilii debertus quoque Argentoniagensis

incola hujus factionis signifer, qui pacis medius palam quidem videbatur fore, occulte autem proditionem alebat, igne divino in maxilla adustus, usque ad diem

suae mortis incurabilis perseveravit, ita ut consumpta carne, dentes specie miserabili nudarentur. Per omnia benedictus Deus, qui sibi beneplacitos assidue mirificat sanctos VI. Quia vero semel Aquitaniam ingreSSi Sumus,

non ab re esse videtur, si rei gestae miraculum, quod Ordo causarum superiori, paucis elabentibus annis, Subnexuit, enarraverimus Captus, ut Upra dictum est, Ad emarus abiugone , ad castrum Bruccipe

deductus est. Id Giraldus quidam, partibus favens Ad emarianis tenebat, exclusis actoribus i lagonis, qui partem ejusdem castri ab Ad emaro sibi praereptam

Don mediocriter indignabatur. Denique eumdem juvenem, quem captum habebat, e regione murorum , unde a suis intueri posset, deduci praecipiens, interminatus est se ejus caput abscissurum, ni maturato sibi munitionibus cederent. Quae res ira dum et eos qui intus erant graviter perterruit, maxime videntes dominum suum cum tot exercitatae militis egregiis bellatoribus subita rerum conversione dejectum. Unde

199쪽

LIBER TERTIUS. .

non solum oppidum, sed etiam se suaque omnia territi dedidere. Ilugo potitus castros turrim quae juris de- mari suisse videbatur, consestim diruit. Juxta eam cisterna erat ad colligendas imbrium aquas effossa, quadraginta quinque et eo amplius cubitis in profun

Forte post aliquod temporis spatium, duo ex fratribus nostris apud memoratum sancti patris Benedicti Salens monasterium degentibus, utilitatis monasterii gratia, praefatum Iliagonem, Brucciam tunc incolentem, adierunc ob cujus colloquium superiora turris petentes, binos equos retinaculis sibimet connexos in inferioribus reliquerunt. Ilorum unus quieticimpatiens , dum huc illucque errando socium trahit, postrema corporis parte in superius nominatam cisternam labitur, nec alterius ope juvari valuit quin ad fundum usque decideret Clamor illico intuentium oritur equum

monachorum in puteum esse lapsum Tumultus cau-

Samiugo sollicite perquirens, ubi damna lapsi ani mali reperit, vehementer indoluit, quod hi qui eum visitandi gratia adierant nonachi aeger quippe erat ,

tantam fuissent passi acturam. Itaque uxori imperat ut evocatis juvenum robustioribus, seminecis equi cadaver e puteo abstrahi faciat. Ipse post paululum ubi se vestibus induit, eam secutus, inclinans se ad os putei solum equinum caput aquis eminere prospexit,

reliquis membris cum sella lymphis opertis, et ad

CirCumstantes Conversus : Mic, inquit, equus Sellae deinceps nunquam sentiet onus , Ad quem mulier

u Num, ait, ille senex Benedictus, qui tibi a Domino victoriam obtinuit ex hostibus, tam est invalidus ut impetrare nequeat quatenus proprio animalituus reve-

200쪽

.. MIRACULA SANCTI BENEDICTI.hatur monachus V Ad haec ille diffidenses Si inquit, haec ille impetrarit, caeteris praelato Sanctis ejus me committam uitioni , Admotis igitur scalis descendit quidam , audaci fisus inventa , qui equum per Opportunas corporis partes funibus ligaret, quo facilius educi

posset. Verum eo egreSSO, Cum diffficile videretur tam immensi corporis animal simul cum scala posse abstrali ob angustiam putei, primo scalam educenteS, dehinc aballum abstrahere coeperunt. Sed omnipotens Deus, ut ostenderet non solum jam saepius dicto Ilugoni , verum quibuSque Sanum sapientibus, egregium ducem monachorum , summum videlicet Benedictum, non parvi apud se esse meriti, immo majoris quam quisque mortalium conjicere valeat geminavit miraculum. Nempe cum jam numerosa juventu uSque ad summum putei marginem equum elevaviSSet , ac fratres eminus adstantes, litanis preces Domino solverent, ubi dilectum Domino Benedictum invocare coeperunt, Subito rupti funes, equusque ad interiora lapsus est. Desperatio cunctos habuit, dis identes eum ulterius posse vivum retrahi , maxime cum et descensus ad eum alligandum diffficilis foret , nec unium illis tanta Suppeteret copia, casusque de superioribus ejus

aestimaretur contrivisse membra Accedens autem UDUS

fratrum ad memoratum Iliagonem , hortatus est ut de virtute confessoris Christi Benedicti sumpta fiducia, adhuc semel attentatum adorirentur opias. Annuentibus quoque ejus persuasioni quibusdam juvenum quid suae possent vires experiri cupientium , praecipue conjuge ejusdem nobilissimi viri jugonis, quae fidei

ac devotionis in beatissimum patre ni nostrum Benedictum ardore flagrabat, iterato scalae in puteum de-

SEARCH

MENU NAVIGATION