장음표시 사용
1쪽
nus probatam a me fuisse , quam reliquas, quibus patiter splendidissimum lumen ac decus, Eruditorum omnium judicio , Iurisprudentiae attulisti. Quidni t quum videam in ea Oratione justissime a Te judicatum fuisse, ex tot in humana societate institutis Facultatibus, Feudalem , prae suae dignitatis praestantia, nullis cedere, multis ob Reip. utilitatem praeesse, nusquam nisi collapsis communis boni fundamentis extingui. Quidni t quum propositum Tibi esse intelligam, omni
studio incumbere, ut ingenuus ei doctrinae redeat honos , non fucatus ac meretricius triumphet apparatus, pudorique Te ducturum , per futiles quasdam concertationes, aut involutas disputationum ambages excurrere, nudas & leporis inopes notiones tradere , enerves languidasque originum
Feudalium conjecturas consectari , superstitiolas putidasque noVarum vocum , quae e puro Latini sermonis fonte deflectunt, etymologias exponere, uno verbo, in speciem lutus erudita deliri a juventuti obtrudere . Juvabit ais ipse re trusa bujus Facultaris penerratia adire , arcanam inquirere doctrinam . succo ac sanguine plenam comparare utilitatem. Ex ea vero, quam dixi, attulisse mihi munus illud tuum Voluptate,& ex utilitate, quam pariter dixi, Patavini Gymnasii decus, Triumvirorum suorum authoritate, inde capturum, exeitatum me sensi ad resumendum meas in manus egregium tuum opus, quo jamdiu liberalitate tua fruor, de Rep. Iurisconsultorum, illudque diligenter evolvendo contigit mihi observare, nullam sele Tibi ibidem exhibuisse occasionem collaudandi eximium Jurisconsultum Petrum de Monte,Civem meum, meumque in Brixiana hac Cathedra ante annos ter centum decessorem . Sinas itaque, ut pro eodem munere vices grati animi Tibi redditurus, hisce literis documentum inseram , unde gestiens intelligas, Praesulem illum iis
dotibus enituisse, ingenii nimirum , industriae, literarum tam Latinarum, quam Graecarum peritiae , Religionis demum,tatis,& honeltatis, ex quibus Omnibus utique in Rep. a Te
2쪽
instituta inter optimates locandum fui si e nullus dubito, siquidem illius memorandi opportunitas Te minime fugisset. Opus Petri de Monte in bina maximae molis Volumina dil- pertitum Patavii impressum fuit an. i 8 o. quumque pro certo habeam penes vos nusquam extare post Editionem illam, quod quidem ego sciam, minime reculum, atque omninci rarum vel in hisce nostrarum regionum Bibliothecis mihi persuadeo, Te muneris loco accepturum ejusdem, quam ex MS. Vatic. Codice hausi, Praefationem . Ea enim vel ex te sola certum Te faciet, Petrum de Monte eum fuisse, de quo jure di
Hule meliore Iuto fingens maecordia Legum Diva parens , generoso incoxit pectus boveso ,
ae proinde iis labibus vacasse , quarum tuo , & aliorum judicio expertes minime fuisse Accursum, Bariolum , & Bal. dum, ac quotquot istos sequuti sunt, tuum illud opus nos
Certe ipsemet titulus, quem suis illis stupendae, ut dixi, molis Voluminibus Petrus de Monte apposuit, puruS nimirum, putus, & ingenuus , Repertorium, statim Tibi declarabit hominem illum in opere suo elucubrando ostentationi nihil dedisse, sed solidam doctrinam unice adamasse. Novi quantam bilem tibi moveant superbae nimis, & ambitiosae librorum inscriptiones, ab effraeni arbitrio inventae, quas julte
reputas inanes pompas, futilia ornamenta, obi cura aenigma ta, uno verbo, Vmbram pro corpore. Titulorum quorundam, quos recitas, portenta jure rejicis, damnas, Sc derides, professus sit quis Tibi detur liber, cui sit appictus hujuscemodi
adulterinus, de meretricius apparatus, statim, ne Tibi lectio nauteam creet, Te clausurum, atque e manibus abjecturum. Contra igitur, si Tibi innotuisset Voluminum Petri de Monte simplicillimus ille titulus , is ipfe scribentis animum ad saniora unice intentum Tibi commendasset . Quae autem eidem Praefationi initium facit Virtutis commendatio , adeo Α α abun-
3쪽
abundat praeceptis, institutisque Philosophiae ethicae, ut nemo dixerit Petrum de Monte iis accensendum, qui , ut seribis, tanti non esse humeros suos fatentur, ut utrumque valeant onus
subire, totos scilicet se hujusmodi Philosophiae, totos se Iurisia
prudentiae tradere, sed inter illos dinumerandum, qui optime norint, Iurisconsulti maxime interesse causas tenere omisnes de Religione, de pietate, de caritate Patriae, de bonis rebus,& malis, de virtutibus, ac vitiis. Adeo etiam abfuit a libidine, quae, ut ais ipse quoque, forenses quam plures Scriptores invasit, palam edendi suos Commentarios, in quibus pudendum furtivarum rerum acervum inveniet quisque, indeque primam Juris doctrinam, pudicam , & virgineo quodam flore nitentem, aut ineptissimo, aut senticoso disputationum acervo ridicule conspurcandi, adeo inquam abfuit ab hac la-be, & ignominia Petrus de Monte, ut fideliter omnino hauserit ex puris Legum fontibus quaecumque in sua illa Volumina congessit, idemque ad veterum Interpretum dicta Legentes fide remiserit, quoties horum auxilio opus esse putavit ad tollendam dubi rum rerum obscuritatem. Demum praeis clara Petri de Monte laus fuit veterum Historicorum memorabilia in numerato habere, quin politioris literaturae genus omne tenere, ut statim manifestum faciet eadem Praefatio Eam libentius subjungam, quod praeter operis illius, quam dixi, raritatem, nomen ipsum Petri de Monte latere deprehenderim Annal. Typogr. parentem , quippe qui inter libros an . t 76. typis vulgatos recensens rapertorium Petri
Episcopi Brixiensis , duob. Volum. per Andream Frisner Bun- fidelensem, ω Joannem Sensensebmid civem Nurembergensem.
fol. istud tribuendum putet Bert horio, sive Berchorio Priori Monasterii S. Eligit Parisiensis, cujus opus dicitur, 34orale Reperiorium , sime Dictionarium utriusque Te sumenti. Or-landus quoque in libro de Origine , & Progressu Typographiae non aliud Petri de Monte Repertorium novisse videtur, niti Theologicum ia
4쪽
In Repertorium a se in utroque 'are editam Probensium feliciter ineipit.
INter multa praeclara, atque salutaria infirmitatis nostrae remedia, sive divino munere nobis collata, sive humano studio & labore inventa , nihil profecto Virtute est utilius , nihil melius , nihil ad
bene beateque vivendum accommodatius . Haec namque componit mores, vitam ordinat , omniumque actuum moralium est quaedam
quasi norma, & regula, & vitiis, & peccatis obnoxios , ac per de . via quaeque errantes, ad rectum salutis iter , veluti dux & auriga , redire compellit; quae quanti a nobis aesti inanda sit haud facile dici potest . Ea siquidem, ut auctor est Cicero , neque naufragio , neque incendio amittitur , neque rerum, aut temporum perturbatione . Ea praediti qui sunt , soli sunt divites , soli sapientes, soli res .fructuosas possident, ac sempiternas, solique suis rebus contenti nulla re egent, nihil appetunt alienum , nihil requirunt, quoniam Virtutem habentes, nihil sibi deesse arbitrantur . Haec hominem ab erroribus revocat, haec cunctis gratum, atque laudabilem facit. Nihil enim est, hac ipsa Virtute amabilius , nihil quod magis alliciat ad diligendum , quippe quum propter probitatem eos etiam , quos nunquam vidimus, diligamus. Hujus propterea solius stabilis est, & firma possesio, in quam neque sortunae vis, neque hostium impetus ulla ratione potest irruere . Propterea Biantis Philosophi vox illa plurimum laudatur, qui cum ab holtibus, capta Patria, urbe egrederetur, in. rerrogareturque a quodam, cur rerum suarum curam, custodiamque neglexisset, sola Virtutis suae possessione securus, praeclare simul, vereque sapienter respondit: omnia mea mecum porto. Haec homines patria, parentibus, genere, forma, divitiis, caeterisque rerum exteronarum adminiculis exutos, atque nudatos, solo splendore suo extollit, atque illustrat, decorosque & admirabiles reddit, ac praecipua quadam laude & gloria, magnis demum honoribus, & ain plissi nisdignitatibus dignissimos faeit. Inest enim Virtuti dignitas quaedam Peculiaris ac propria, quam protinus in eos, quibus fuerit adjuncta, transfundit. C. Marium septies Consulem creatum accepimus non generis claritate, non avitis opibus, sed sua virtute, atque praestantia , quam tum saepe alias, cum in Iugurtam Regem, Sc in Theotonicorum, & Cymbrorum terrores ostendit . Si Romanos quisquam rogasset, quid secuti Ciceronem Consulem in Catilinae surores fecissent , non prosapiae vetustatem , non iacultatum magnitudinem, sed virtutem, sapientiam, multarum rerum notitiam, respondissent. Virtutem igitur ipsam, sive coeleste quoddam munus, sive humanum inveutum eam dicere voluerimus, quam ad 'itam hene , -MD, Diuilirco by Corale
5쪽
neste, ae sapienter ducendam, erroresque permultos, ae animi mora bos praecavendos alliciat, pernecessarium esse fateri nos oportet, quae id prosecto effete , ut quanto caeteris animantibus est excelsior honio ac prae stantior , tanto qui eam amplectitur caeteris hominibus dignitate , auctoritate , & merito antecellat. Quia vero, ut praeclarea Platone dictum est , non solum nobis ipsis nati sumus, sed ortus nostri partem Patria, partem Parentes, ac amici vendicant , sitque praeterea insitum nobis communionis , & societatis appetitus , non una tantum virtute , sed pluribus nobis opus suit, quae cum actus no it ros quoad nos primum, deinde quo ad alios recte ac debite o di nent, nos non tantum nostrae, sed alienae quoque salutis & qui tis avidos cupidosque fecerunt. Est enim homo, si sapienter animadvertere voluerimus, Dei atque hominum causa creatus , & idcir- eo summum illum , atque optimum rerum omnium opificem, ac honorum largitorem Deum , tota primum debet mente diligere , coistere, ac venerari, ejus causa omnia facere , Virtutemque idcirco amplecti, ut in eum actus suos omnes , cogitationesque convertat, sicque ab eo tandem , qui omnes iustissime judicat, omnium operum suorum mercedem, ac retributionem expectet . Debet deinde non solum sua , sed & aliorum commoda quaerere, commune u utilitates in medium afferre, suisque anteponere, dando quoque, &accipiendo tum praemiorum , atque beneficiorum spe , tum poenarum metu, inultis demum honestis, ac virtuosis actibus devincire inter se hominum coetus,& societates. Dedit enim nobis Deus hunc pietatis assectum , ut homo hominem tueatur , diligat , foveatqu contra omnia pericula,& praestet,& accipiat consilium , Sc auxilium . Hinc hominum coetus, concilia, & conventus, quos Civitates dicimus, emanarunt, hine foedera & conventiones, hinc contractus, de commercia, in quibus cum peccati labe corrupta hominum natura multa quotidie fraude, dolo, versutia, & deceptione committeret, appeteret aliena, raperet, vastarer, auferret, & rei suae augendae invigilans, iure id vel injuria fieret, parv i iaceret , sicque hominum
inter se vincuIam, & societas disrumperetur , necessarium nobis plu-Fes, ut diximus, fuere virtutes, quibus omnis nostra actio non solum in his, quae ad nos, sed etiam quae ad alios pertinent rectae rationis fraeno , iustoque ac debito moderamine regularetur , sancta atquα Perpetua inter homines pax & securitas haberetur, quam qui corru. perit, violaverit, diruperit, veluti quidam humani generis communis hostis, ac divinae bonitatis transgressor iudicandus est. Nam, ut pulchre a Cicerone dicturis est, nihil potest esse summo illi Deo, qui omnem hunc mundum regit, gratius, nihil aeceptius , quam coetus & conventus hominum jure,& benevolentia Belati. Omnes autem virtu
es, quae ad conciliandam , conservandamque hane hominum inter se
6쪽
benevolentiam , & societatem plurimum valent, consideranti mihi nulla dignior, nulla praestantior , nulla utilior videri solet quam illa, quam Justitiam appellamus, cujus id praecipuuin munus, atque officium esse dicimus, ut quod suum est unicuique tribuens , ab eo quod alienum est , & mentem & manus abstinere praecipiat . Ejus
in nos beneficia, atque commoda quoties memoria repeto, toties eam nervum & sustentaculuin rerum publicarum , omniumque inter se hominum conjunctionum , & societatum esse animadverto, adeo ut qui eam colant, observent, exerceant, hi ad communem utilitatem ,
& generis humani conservationem nati esse videantur; Se idcirco eos veluti de urbibus , de rebus publicis , de hominum quiete ac pace bene meritos majores nostri summo in honore, atque admiratione habuerunt, statuasque illis , ut ejus temporis mos erat , & perpetua monumenta dedicarunt. Id autem magna cum ratione . Quid enim praeclarius quid pulchrius λ quid hominibus unum in locum ad civilem vitam congregatis potest esse commodius, quam eum habere qui juste, sancte, integre,& innocenter, aequa denique illis lance pressideat, qui injurias arceat, discordias tollat, contumelias prohibeat, scelera & peccata debita severitate compescat , qui demum promeritorum divertitate & bonis praemia, & malis justa supplicia inferat quae omnia ex hac ipsa Iustitia procedere nemo, nisi maxime demens, inficiabitur. Hane vetusti Vates Astream appellarunt, quasi ex astris & coelo ad homines delapsam; cujus tantam vim, tantam commoditatem esse Comperimus, ut non aqua, non igne, non
hoc, quod spiramus, aere magis, quam ipsa, egeamus. Sicut enim illa ad vitam naturalem , sic haec ad civilem vitam summe nobis est necessaria . Etenim sine irae Iustitia vivere, quam reginam civitatum, ac populorum , omniumque omnino hominum dicere possumus, nihil aliud est, quam vitam quotidie infinitis periculis, damnis, injuriis, contumeliisque objicere. Hac sublata, coedes, rapinas, stupra, homicidia, reliquaque vitiorum agmina inter homines regnare conspicimus, atque , ut pulchre a gentili Poeta decantatum est, Aitur ex rapto , non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero , fratrum quoque gratia rara est. Haec scelestos homines , civesqite inquietos, ac turbulentos poenaru mformidine territos aequo tandem jure cogit cum aliis vivere, subesse legibus, obtemperare Magistratibus, desistere a flagitiis , ac demum ad semitam bene, honesteque vivendi reverti, unde illos vel
error, vel consuetudo prava , vel impatiens seceni corrupta natura detraxerat . Nulla igitur virtus nobis utilior, nulla melior, nullaque majorem vim habet sive ad conservandam, tuendamque, sive regendam Rempublica in , quam haec ipsa aequa, rectaque Suberna xj., quam Justitiam usitato vocabulo appellamus. Quod in ipsis Romanis libet Dissiliaco by Corale
7쪽
intueri, apud quos donee virtus ista sanctissima Reipublieae guber.
nacula tenuit, Regibus, Principibus, Populis, Nationibusque subactis ad extremos usque terrarum fines maxime illius imperii terminos dilatarunt , ubi vero seditionibus, rapinis, & insolentiis passim uti ex ptum est, & abjecta Iustitia, ac jugo sanistissimarum Legum ex cusso, egrae nata licentia locum sibi vendicavit, amisso rerum omnium imperio , perdita dulcissima libertate, tam potens , tam excellens Respublica, totius orbis moderatrix ac domina, in varias clades, calamitate ite decidit, atque unius hominis tyrannidi deservire comis pulsa est. Quid potentissimas quondam Graeciae civitates Thebas, &Athenas commemorem , quae amissa Iustitia in sumum & einetem abierunt 3 Quid dieam de Laced emoniis Nonne servatis Licurgi Legibus , quas pro communi utilitate custodienda, & administranda Justitia sapientissimus ille legislator ediderat, quam maxime florue. runt at postquam per luxum ac licentiam, non Jure, non Legibus
omnia apud eos geri ceperunt , quis ignorat tantum Graeciae lumen brevi extinctum esse RPossem multis clarissimarum urbium tam superioris, quam nostrae aetatis exemplis ostendere, nihil esse tam h sile, tam inimicum civitatibus, quam iniustitiam, neque omnino sine maxima Justitia regi, aut stare posse Respublicas; sed nolo in re tam clara, tam manifesta esse prolixior . Verum quid de civitatibiis tantum attinet dicere, cum Beatus Augustinus Regna, Provincias, regiones, remota Justitia, magna dicat esse latrocinias Sed& si eastella, oppida, vicos, villas, domos, & omnem Omnino hominum conis ventum, & societatem intueamur, nonne in ipsis sne Justitia regnare odia, inimicitias, rapinas, stupra, furta, adulteria, incendia, omisnemque rerum confusionem quamdam, ac perturbationem facile e gnoscemus 3 Itaque si hanc humani foederis, humanaeque conjunctionis, & benevolentiae parentem de medio su stu terimus, omnem limminum societatem , omnemque comunionem sunditus evertemus 3 neque erit ulla domus tam abundans, tam magnifica, nullum praest, dium tam opulentum, tam munitum, nulla urbs tam praeclara, tam
potens, nullum denique Regnum tam lautum, tam hominibus vel auro resertum, quod non in ultimam pernitiem , desolationemque la. batur. At vero illud nulla ratione praetermittendum est , hujus Justitiae tantam vim esse, eamque tam late vires suas dissundere , ut nedum in toga , in pace , in foro, in curia , intra urbes , domesticosque parietes, verum etiam in bello, in re militari, in exercitu, in castris per necessaria sit. In primis, ut inquit Cicero, in bello sustipiendo, gerendo,& deponendo Ius plurimum valet , deinde ut hostibus promissa serventur , ac ne cui bellum prius inferatur , quam indicatur, ne quid adversus hostes contra jus, fasque agatur, ut legatis hostium nulla prorsus vis, nulla injuria inseratur. Quis non haec
8쪽
omnia εκ media prodire Iustitia existimabit Nisi vero belli princeps,
ductorque exercitus benemeritis militibus stipendia , honores , coronas, dignitates, aliaque istiusmodi virtutum praemia tribuat, ignavos vero, molles, ac desides poena coerceat , nisi praedam aequo jure inter milites dividat, ac singulos suo loco, ordineque contineat,
doceatque unumquemque suis terminis esse contentum, neque alio.
rum loca, officiaqua invadere, non rapere, non furari, sed suis sti. pendiis vivere, quomodo poterit in castris, in exercitu rei militaris disciplina servari λ aut quis tueri fines suos, vel ab hostibus victoriam reportari posse confidet λ Sed & multae inter milites de praeda, de spoliis, de dandis honoribus, de captivis, de aliisque militaribus negotiis, lites, controversiae, & caulae difficiles oriuntur, quae nisi Iustitia
terminarentur, maximas excitare solent seditiones, cindes, strages, gravissimosque tumultus, militumque animos a fide ad perfidiam trahere, quo quid potest esse periculosius, quid perniciosius p Liquet igitur, sine Justitia neque regi, neque contineri exercitum, ncque ab hostibus triumphum posse nullatenus reportari. Sed ne illi quidem, qui scelere & malefitio pascuntur, possunt sine ulla particula Iustitiae vivere: nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinatur, aliquid furatur, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum. Ille autem qui archip: rata dicitur,msi aequaliter praedam dispertiet, aut interficietur a sectis, aut relinquetur. Cum ergo tanta vis Justitiae sit, ut etiam latronum opes firmet, atque augeat, quantam ejus vim in juditiis, in sero, in constituta Republica esse existimemus e Atque his etiam, qui vendunt, emunt, conducunt, locant, contrahendis negotiis implicantur , Ju si it laad res gerendas necessaria est, quae provideat , ne quid dolo, fraude, aut fallaci circumventione agatur. Est igitur Justitia vinculum humanae societatis, quae in Regnis, in Provinciis, in urbibus, oppidis, domibus , in bello, in exercitu, in ora ni denique hominis conventu, coetu, atque negotio, primum sibi semper locum solet vendicare. Hujus exercendae, atque administrandae causa constituti sunt Reges, Principes, Praetores, Praefecti, caeterique Magistratus, ut quidquid discordiarum inter homines oriretur, Jure ac Legibus, horum quoque auctoritate & imperio terminaretur . Ad hoc enim designati sunt Magistratus, ut praelint, praescribantque recta & utilia , atque coniuncta cum Legibus . Sicut enim populis Magistratus, sic Leges praeesse constat Magistratibus, eos vero cum multis ornatos esse virtutibus oporteat, si recte, si sancte, si innocenter praeesse voluerint, tum maxima Iustitia,
dicente Scriptura, honor Regis u icitiis diligit; & alibi, diligite Justitiam qui judieatis terram. Quamobrem apud Veteres hi potissimum ad imperandum eligi solebant, de quorum justitia maxima esset Opinio multitudinis. Hinc Themistoclis sapientissima illa vox , & vere Principe digna laudatur, qui, cum Simonides Poeta rem ab eo in ju-B stam Digiti ou by Coosl
9쪽
stam peteret, Neque tu, inquit, bonus Poeta esses , si fine barmonia se .
res, neque ego bonur Princep3, si eontra Iusturam iudiearem. Prae. clare igitur, ut solet omnia, Virgilius, hanc veluti praecipuam quamdam virtutem, & caeteris praestantiorem Romanis, tot populorum, tot provinciarum, ac nationum dominis, atque Principibus perne. cessariam esse commemorat, dicens: regere imperio populor, Romane, memento am tibi erant arter, paeisqne imponere morem:
Parcere subjectis, ct de uare superbor. Cumque sapientissimi illius Solonis instituto duabus potissimum rebus constet omnis Respublica , praemio scilicet, & poena, quibus
Iustitia maxime continetur, necesse est, ut qui Rerum publicarum gubernacula tenent , Iustitiam ament , colant , observent , eam. que, veluti stabile civitatum quoddam omnium munimentum, validumque praesidium , semper , & ubique tueantur , atque defendant . Quamobrem Leges nobis necessariae fuerunt , quibus ut quid aequum , quid iniquum , quid justum , quid iniustum cognosce n. tes , injustitiam pernitiosum malum fugiamus, Justitiam vero amplissimum bonum complectamur . Harum Legum quaedam nobis ab ipsa natura ingenitae, quaedam divinitus datae, aliae sunt humano in. genio ad inventae. De prima, quam naturalem dicimus, inquit Apostolus r Sunt qui Legeis Dei seriptam habent in eordibus suis. Haec siquidem recta ratio est, quae nihil turpe, nihil illicitum concupiscit, docetque in alium non fieri, quod sibi quis fieri nolit. Hanc homini in sua prima creatione optimus ille, atque omnipotens rerum omnium conditor Deus contulit de donavit, in qua conditione si permansisset homo , nihil fuisset illius vita perfectius , nihil melius, nihil excellentius s fuissent siquidem omnes hominis sensus ita rationi, & huic naturali Legi subjecti, omnesque actus nostri sic ab ea debite regulati, ut neque appetere , neque agere quid quam ultra recti, honestique fines hominibus placuisset. Haec Lex ita hominibus innata est, ut nemo sit, qui eam possit ignorare. Quis enim nesciat, adulterium, homicidium, furtum, & omnino omnem concupiscentiam esse malum, & nulla ratione in alterum commiten dum, eo quod talia sibi nemo velit ab alio inferri Per hanc cognovit Cain peccatum, quod in fratrem commisit , dicens , Νέον est culpa mea θ e. Adam quoque, Ac Eva cognoverunt , dum alter societatem mulieris , altera serpentis astutiam in excusationem patrati sceleris allegavit. Pharaon quoque stimulatus hae Lege vere sua crimina recognoscens , Dominar , inquit, justus , ego autem i, p. pulus meu3 impra . At postquam corrupta primi parentis peccato humana natura hominum malitia crescere, atque haec naturalia Leκ paulatim deprimi coepit, & errorum caligine obfuscatum est praecla
10쪽
rum illud lumen Iustitiae, miserator,& misericors Dominus, qui omni loco , & omni tempore nostris dignatur succurrere infirmitati. bus , ut a multis erroribus aliquantisper consurgeret nostra fragilitas , & qui amissa rectitudine, dc naturali justitia per devia vagabamur, ad rectam viam virtutis rediremus, eam Legem, quam in mentibus nostris sculpserat per Moysen primum, deinde per Prophetas,& alios Legislatores, secundum varietatem temporum nobis servandam expressit , atque praecepit'. Sed , quoniam , ut ait Apostolus, Lex neminem ducit ad persediis nem , ΕυangeIium autem satatem dat omni Credenti, cum advenerit plenitudo temporis, quam divini Consilii imperscrutabilis altitudo prospexit, misit Deus Filium suu in supremum Legislatorem, qui tulit Legem vitae, Legem veritatis &sanctitatis, Legem immaculatam convertentem animas, in qua VII iustus meditari debet die ac nocte, quam Evangelicam appellamus. Post haec crescente Ecclesia, n utrisque in ea gradibus , & ordinibus rite dispositis, tam ab Apostolis, quam ab eorum Successoribus, Canones plurimi editi sunt ad componendos mores , corrigendos excellus, totumque Corpus Ecclesiae in omni decore, venustate, vitaeque sanctiis monia conservandum. Sed & multo tempore ante Salvatoris nostri adventum, homines, quibus, ut diximus, Lex a natura data est , ut populos in rectitudine, aequitate, justitia facilius continerent, Leges adinvenerunt, quasi vinculum quoddam, quo Respublicae, & homines inter se pacem , & societatem conservarent. Constat enim ad salutem civium, civitatum Incolu nutatem , vitamque omnium quietam atque beatam, conditas esse Leges, quas ita vitiorum emendatriisces, cos mendatricesque u Irtutum esse oportet, ut ab eis omnis bene
vivendi doctrina sumatur. Has primus fertur Graecis Foroneus Rex tradidisse, Mercurius AEgyptiis, Solon Atheniensibus , & Licurgus Lacede monus , Romanis Numa Pompilius , qui urbem vi armis. que conditam primus Jure, Legibusque munivit, aucti deinde Re publica, multisque creatis Maaistratibus, Ro Dani L 'gatos Athenas miserunt, ut Solonis Leges exscriberent, allaru nque Graeciae civita. tum mores atque instituta cognoicerent. Hae Leges apud Romanos ampliatae, & in ordinem quemdam digestae, XII. tabularum Leges dici meruerunt. Et quoniam crescente Imperio, multiplicatisque se. ditionum, & discordiarum seminibus, ad lites, & controversias diri, mendas, conservandamque pacem in civitate, hae haudquaquam sit f. scere videbantur, aliae insuper Leges adinventae sunt tum ex Sapientum ac Iurisconsultorum relponsis, tum ex Consulum, Princi prim, allorumque Magistratuum decretis Sc sanctionibus , qui curia Reipublicae curam gererent, eas debebant Leges sipienter instituere , quibus Respublica optime regi, ac salubriter gubernari posset. Hae cum pene infinitae essent, utpote quae pro rerum , temporum a casuum , ac - - II a per Digiti ou by Cooste