Catulli Veronensis liber;

발행: 1896년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

CATULLUS LXVIII 59 maesta neque assiduo tabescere lumina fletu scessarent tristique imbre madere genae. qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui cum de prona praeceps est Valle VolutuS, per medium ludens transit iter populi, o dulce viatori asso in sudore levamen, cum graVis exustos aestus hiulcat agros, hic, velut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda Venit

iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, stale fuit nobis Allius auxilium. is clusum lato patefecit limite campum, isque domum nobis isque dedit dominam,

ad quam commune eXercerem VS amoreS.

quo mea se molli candida diva pede oin tulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit Olea. coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laudamia domum inceptat et frustra, nondum cum Sanguine Sacro 75 hostia caelestis pacificaSSet erOS. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia Virgo, quod temere invitis suscipiatur eris. quam ieiuna pium desideret ara cruorem, docta est amisso Laudamia viro, coniugis ante coacta novi dimittere collum, quam Veniens una atque altera rursus hiems noctibus in longis avidum saturaSSet amorem, posset ut abrupto Vivere coniugio, quod scibant arcae non longo tempore abeMe, ssi miles muros isset ad Iliacos :nam tum Helenae raptu primores Argivorum coeperat ad sese Troia ciere Viros, Troia nefas commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, quaene etiam nostro letum miserabile fratri

132쪽

6 CATULLUS LXVIIIa attulit. et misero frater adempte mihi, ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia OStra, squae tuus in vita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra ne prope cognato compositum cineris,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

detinet extremo terra aliena Olo. I

ad quam tum properans fertur vi vindice pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne aris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, os ereptum est vita dulcius atque anima coniugium tanto te absorbens Vertice amoris aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum siccare emulsa pingue palude Solum, o

quod quondam caesis montis odisse medullis audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, pluribus ut caeli tereretur ianua diviS, 115 Hebe nec longa virginitate foret. sed tuus altus amor baratfeto fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre iugum docuit.

nam nec tam Carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepoti alit, reto

qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas,

impia deris gentilis gaudia tollens

SUScitat a cano Volturium capiti nec tantum niveo gavisa est ulla columbo ius compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti Semper decerpere rostro, quam quae praecipue multivola est mulier.

133쪽

CATULLUS LXVIII 61 sed tu forum magnos vicisti sola furores, ut semel es flavo conciliata Viro. 13o aut nihil aut paulo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica.

quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, as rara Verecundae furta feremus erae, ne nimium imus stultorum more OleSti. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem quotidianaos

noscens omnivoli plurima facta Iovis. 1 oat qui nec divis homines componis aequum est ingratum tremuli tolle parentis opuS. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocte, 45

ipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa dies candidiore notat.

hoc tibi, quod potui, confectum carmine munUS, pro multis, Alli, redditur ossiciis, scineo Strum Scabra tangat rubigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. seriis felices et tu simul et tua ita, I 55 et domus Ea, in qua lusimus, et domina, et qui principio nobis te tradidit, auspexa quo sunt primo mi omina nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior pSO est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est. 16ci

134쪽

6 CATULLUS LXIX-LXXII

I XIX

Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam Coae labefactes munere Vestis aut perluciduli deliciis lapidis. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur svalle sub alarum trux habitare caper. hunc metuunt omnes neque mirum: mam mala valde est bestia, nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt. Io

Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida Scribere oportet aqua.

Si quoi, Vare, bonae sectatorum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra Secat, aemulus iste tuus, qui Vostrum Xercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque mal Um. nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos

illam assi igit odore, ipse perit podagra.

LXXII

Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.

135쪽

CATULLUS LXXII LXXV adilexi tum te non tantum ut Vulgu amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos. nunc te cognovici quare etsi impenSius uror, smulto mi tamen es Vilior et levior. qui potis est inquis quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXIII

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri aut aliquem fieri posse putare Pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne prodest, immo etiam taedet obestque magis; ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, squam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

LXXIV

Gellius audierat patruum obiurgare solere, siquis delicias diceret aut faceret. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem et patruum reddidit Harpocratem. quod voluit fecit: nam, quamvis irrum et ipsum

nunc patruum, verbum non faciet patruus.

LXXV

Huc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.

136쪽

6q. CATULLUS LXXV LXXVII

I XXVI

Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec Sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, sex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere

aut facere, haec a te dictaque factaque Sunt, omniaque ingratae perierunt credita menti. quare cur tu te iam amplius excrucies t o quin te animo assirmas atque istinc te ipse reducis,

et dis invitis desinis esse miser 8

dissicile est longum subito deponere amorem. dissicile est, verum hoc qua lubet essicias: una salus haec est, hoc est tibi pervincendum : is hoc facias, sive id non pote iUe pote. di, si vostrum est misereri, aut si quibus umquam extrema iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, o quae mihi surrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.

non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit: ipse valere opto et tetrum hunc deponere morbum. o di, reddite mi hoc pro pietate mea. 26

LXXVII

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice, frustra ρ immo magno cum pretio atque malo , sicine subrepsi me atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona t

137쪽

CATULLUS LXXVII LXXX seripuisti, eheu nostrae crudele Uenenum scitae, heu non erae pectus amicitiae.

LXXVIII

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius. Gallus homo est bellus nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus nec se Videt SSe maritum, qui patruus patrui monstret adulterium. sed nunc id doleo, quod purae pura puellae savia conminxit spurca saliva tua. verum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent, et qui Si iam loquetur an US. Ic

Lesbius est pulcher quid 1 8 quem Lesbia malit

quam te cum tota gente, Catulle, tua. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, si tria notorum savia reppererit.

LXXX

Ouid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

hiberna fiant candidiora nive, mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die nescio quid certe est: an Vere fama Susurrat grandia te medii tenta vorare viri tSic certe est clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata ero.

138쪽

66 CATULLUS LXXXΙ-LXXXIV

LXXXI

Nemone in tanto potuit populo esse Ioenti, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda a sede is auri hospes inaurata pallidior Statua, qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobi Saudes, et nescis quod facinus facias.

LXXXII

ouinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud siquid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: hoc illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis si nostri oblita taceret,

Sama esset nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, Sed quae multo acrior Si reS, irata est hoc est uritur et coquitur.

LXXXIV

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius insidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cum quantum poterat dixerat insidias. credo, sic mater, sic Liber avunculus eius, sic maternus avus dixerat atque avia.

139쪽

CATULLUS LXXXIV LXXXVIII 6 hoc misso in Syriam requierant omnibus aures audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito affertur nuntius horribilis, io Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,

recta est haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego : nam nulla Venu StaS, nulla in tam magno est corpore mica ali S. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota St, stum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me LeSbia amata mea es. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea St.

LXXXVIII

Ouid facit is, Gelli, qui cum matre atque Sorore prurit et abiectis pervigilat tunicisci quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ecquid scis quantum suscipiat sceleris t

140쪽

68 CATULLUS LXXXVIII XCIsuscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor Nympharum abluit Oceanus nam nihil est quicquam celeris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse ore capite.

LXXXIX

Gellius est tenuis: quid nil cui tam bona mater tamque Valens vivat tamque VenuSta Soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macerct qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumvis quare sit macer invenies.

Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando coniugio et discat Persicum aruspicium nam Magus ex matre et gnato gignatur Oportet, si vera est ersarum impia relligio, gratu ut accepto Veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te non nossem bene constantem Ue putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro, sed quod nec matrem nec germanam esse videbam hanc tibi, Cuius me magnus edebat amor. et quamvis tecum multo coniungerer Su, non satis id causae credideram esse tibi.

tu satis id duxti tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

SEARCH

MENU NAVIGATION