Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

241쪽

LIBER SEXTUS. Is

diversa sentiunt, quibusdam asserentibus regem Carolum fuisse in culpa. Tum quia non volebat permittere regem Ericum rebus suis salvis castrum resignare , di quo vellet transire. Verum mandasse dicitur principibus exercitus sui,

quod castrum cum clenodiis Erici regis obtinere curarent.

Tum quod promisso sibi castro Borcholm cum Oelandia in

recompensationem Gothlandiae , cum quosdam de suis ad Oelandiam direxisset ad acceptandum castrum Borcholm , aut saltem ad intelligendum utrum veraciter sibi pateret ingressus ad illud, gener regis Caroli Ericus Erici de Iuthia , qui castrum ipsum eo tempore occupavit, eosdem familiares regis Erici dicitur captivasse, & carceri intrusisse. Alii autem dicunt, hanc fuisse iuveteratam invidiam & continuatera ejus displicentiam in Suecos , & in personam regis Caroli ; quoniam eum novit suae eminentiae successisse, vel hoc modo voluit Suecos Ac Dacos ad iurgium comportare, de ad bellum continuum incitate. Contemptis igitur, di illusoriὸ despectis quae ei a rege Carolo fuerunt oblata , ad Dacos se convertit. Qui venientes in potentia circa festum Paschae, intrabant portum, circa castrum cum suis navjbus applicantes, Regemque cum omnibus , quae tum tollere vellet, suscipitentes ad naves, castrum pariter de suis manibus susceperunt. De Gothlandia igitur navigantes cum Rege , circa Borgutula holm diebus aliquibus pausaverunt, ubi rex Ericus furtive ab eis separatus, divertit in Pomeraniam,& in castro Ryenvvold annis plurimis vitam duxit , ibique

vitam finivit. Dicunt vero quidam regem Ericum, cum Dacis in Gothlandia taliter convenisse, quod cum eis intra- .ret Daciam cum thesauro quem habebat, terram GetZor habiturus ad vitam; sed circa Hammers hus, ut praemittitur, recessime. Alii volunt Dacos eum ad castrum Ryenvvo id honorifice deportasse. Postquam autem Daci castrum Vis-borg, ut praemittitur, suscepissent, Sueci nihilominus civitatem & terram Gothlandiae retinebant ; & obsidionent castri continuabant, multo tempore multisque laboribus de expensis rege Carolo necessaria in victualibus & pugnatoribus ministrante. Tunc Do cellus Christiernus in regem Danorum affumptus, Ec regni administrationem adeptus, de toto regno Daciae collegit e ercitum. Ied NdR .

242쪽

198 HIST: ERICI VISA LENI Is

Holatia & Alemannia stipendiarios multos assumpsit, Secuni classe C C. navium, ut famabatur, ad acquirendam cothlandiam navigavit. Praemisit autem quendam Olarim Axelson Militem, ut Suecos , qui nomine regis Caroli civitatem & Gothlandiam occupabant, modis & mediis quibus posset circumveniret, fallerct dc deciperet, aut regi CKri-Bierno inclinaret. Qui jussa Regis sui humiliter executus, applicuit in portu, aut loco Vcstergarn, illic vocans ad colloquium sui quosdam principaliores de gente regis Caroli,

quorum unus & praecipuus erat Magnus Gren praefatus. Qui cum praefato Glao Axelson ita dicitur convenisse, ut Daci castrum pacifice retinerent, Sueci civitatem & terram. Tunc praefatus olaus Axelson cum toto excercitu, quem ducebat, applicuit in portum civitatis, N. usque ad muros castri, EcCmnia quaecunque voluit, de navibus secit apportari in castium. Deinde omnes munitiones, quas Sueci secerunt ante castrum, & quae erant praesidio civitati, secit effringi, & totaliter auferri, dicens nihil opus esse talibus, cum omnia esisent pacifice concordata , Magno Green id ipsum affirmante S approbante. His peractis, praefatus Olaus Axelson nuncios direxit ad regem Christiei num , ut classe& exercitu suo navali securus procederet, & usque ad castri late-Ta applicaret. Venit crgo festinus Jc 1ntravit securus, omnisque exercitus eius in terram prosilivit armatus. Quo viso, Sueci miserab liter circumventi , ad regem Christiernum

nuncios direxerunt , interrogaturos Aerumnὸ scrvare vellit,

quod per otium Axelson cum eu tractuum fuerat Q promissum At ille respondit se velle servare. Vix ille verba finierat, &Daci in omnem angulum, ubi commode potuerant , ignem subjiciunt. Sueci vero concurrentes , domos aliquas civitatis elegerunt , in quibus se defensionis gratia receperunt. De quibus tantum in Dacos. secerunt insultum . . ut circiter D C. stipendiarios & alios occiderent in plateis. Videntes igitur Daci Suecos se viriliter & animose defendere , nec posse sine magna strage & ruina suorum Suecos erui a domibus taliter occupatis, caeperunt cum eis tractare de pace & treugi Lintet regna firmandis , ab eo die

usque ad festum Apostolorum Philippi & Iacobi, actaque sunt haec in praesesto S. Olavi, anno Domini M C D X L l X. . sicque

243쪽

LIBER SEXTUS . Isoseque amissa Gothlandia Sueci in patriam sunt reversi. Post

haec circa festum Michaelis transivit rex Carolus in Norve-giaro , & se secit in regem nominari , dc Nidrosiae coronari , positisque duobus gubernatoribus regni, scilicet Astacho Tu reson, & Evaro Floga, in Sueciani continuo est reversus. Deinde congregatione facta Arbogiae, deputati sunt XLI. ituri ad Halmstadii, ubi tractatus cum Danis initus nullo modo placuit regi Carolo ; quem tamen sui promiserant obser vandum sub poena captivitatis. Dicebat enim rex Carolus, callidissimh ibi excogitatum esse modum tam per Dacos, quam per Suecos excludendi eum ab regno. Ipse tamen invenit modum hanc decipulam evadendi. Deinde iuxta eo dicta ad celebrandam dietam apud Calmariam , rex Carolus illuc accessit cum Consiliariis, exclusis tamen illis qui Halm- stadii fuerunt in tractatu. Rex vero Christiernus se recepit in Rotnaby , sed nihil rationabile aut firmum conclusum est. Daci enim ad nihil aliud tendebant, nisi ut regem Carolum regno Sueorum privarent, ac regem Christiernum inducerent. Rex autem Carolus ad hoc laborabat, ut pacificus staret in regno. Quod igitur Daci aliquando treugas inierunt, ea intentione faciebant , ut ijs interim liceret facere quod volebant. Post haec circa festum Natalis Domini, egressi de

Dacia & Gothlandia satellites regis Christierni , Sc Olai

Ακelson , & intrarunt Sueciam circa Stekeholm , dc multos ibi captivantes 5c spoliantes, multas parochias incendi vasta-Verunt. Propter quod rex Carolus cum multo exercitu intravi t Scaniam, & egit ibi similiter,& tanto amplius, quo majorem illuc exercitum introduxit. Hoc tempore rex Christi er-nus cum multis Principibus Alemanniae convenerat in Vils-nack,quos omnes in sui adiurorium adversus regemCarolum invitabat. Sequenti ergo aestate rex Christiernus cum grandi exercitu Intravit Vestgotiam, & ingressus Ludosiam , sortificavit ea sosatis& moenibus,& aliquanto tempore ibi moram ducens, tractatus habuit occultos cum his , qui castra regis Caroli nomine occupabant, ut postquam terram totam, aut partem aliquam notabilem obtinuisset, liberum haberet iu- gressum in castra. Sic magna pars Vestgothie ei caepit homa gio adhaerere. Rex v.Carolus eidem, ut pretendere videbatur,

occursurus circa silvam Tyvved mutato consiliu retrocessir.

244쪽

Audierat enim quod unus Dacorum exercitus ad oppidum applicuerat Stocholmense , unde festinabat loco succurrere principali. Daci igitur quorum duces dc principes erant O laus Axelson, & Magnus Greens qui ad Regem transfugerant ab oppido Stochol mensi , bellandi virtute repulsi, audito Caroli regis adventu , longius ab oppido recesserunt. Expedito igitur per Regem navali de Holmis exercitu , len to discessu hostes paulatim & morose versus mare se conferunt. Suecorum enim exercitus pugnans, quasi vincere volens, habens Dacos Capitaneos , jactis ancoris lignis dimicabat , & pila mittebat in auras. Rex vero Christiernus aliquantulum in Vestgothia commoratus, Ienecopiam adiit, silvam Holevved cum exercitu transiturus. Praemisit autem partem exercitus cum certis Capitaneis, ut viam sibi secutam sacerent. Quibus occurrens in eadem silva Ericus Ny pertcum parva potentia risiticorum , occidit circiter CCC. ex eis, & quosdam nobiles captivavit, unde metrice vulgatum.

Complures de Dacis fullo thra nere . Dat finem rixae Dacis, il)en 2 menste vos m.

Tunc rex Carolus animosior iactus , accessit Vastenas, icinde misit pro Capita neci Tordonem Ponda , cum clecta familia sua propria in Vestgothiam , ut si quomodo fieri posset. Ludosiam redueqret ad obaedientiam & ho magium, &caetera quae expedire videbantur , suo nomine attentaret.

Ille vero ingressus Vestgothiam summo diluculo, cum adhuc tenebrae essent irruit in Ludosiam , & Dacos pro custodia loci relictos, circitet LX. adhuc semivigiles captivavit , ac eorum spolia divisit cum sociis. Reducto igitur oppido ad Caroli regis homagium, etiam castrum Axeuuald cum astutia ascendens , ad manus regis Caroli revocavit. Tendens deinde rex Carolus in Vestrogothiam, castra quaedam recuperavit, quae transfugae commiserant aὰ manus regis C ristierni firma custodia observari. Erato uippe rex Carolus homo procerae S elegantis saturae, pulchrae faciei, di per Omnia corporis organa regiae dignitatis speciem praetendebat. Erat & homo callidi tib sagacis ingenii, prudentis eloquii, & cautus in responsis. In rebus veris bellicis mimis, quam talit ossicio expediebat , in striictus, meticulo

sv inuidus , dc ad congregandam pecuniam ec sibi pro-

245쪽

LIBER SEXTUS. . IO videndum plurimum ingeniosus. Vnde totum regnum , de omnes obventiones & reditus suis usibus deputavit, selida de castra paucis de militia concedendo , propter quod minusquam necesse est a Nobilibus amabatur. Scientes igitur Daci , & omnes hostes sui, haec quae dicta sunt ita se habere,

bellis eum continuis fatigarunt, incessantcr rcgnum suum bellicis incursibus tribulando , ut tandem timore laboribus 'attaediatuS , cederet vel propter eum incolis regni tam continuo & multipliciter tribulatis , oriretur contra eum indignatio , taedium lc invidia subditorum. Vix enim erat annus aliquis sub suo principatu, quin oporteret ter, aut quater, aut pluries in anno civitatenses & rusticos, cum Militaribus dc ingenuis ad de se sionem regni sui vocari de exercitum expediri, unde tam Nobiles quam plebei ad ultimam redacti sunt paupertatem. Vsi sunt autem hostes ejus hac vii rsutia & cautela , ut etiamsi nullam irruptionem in regnum facere cogitarent, simulabant tamen & etfingebant se adversus Regem in grandi exercitu & potentia incursuros, ut ille de extremis regni sui rusticos, & alios in auxilium evocaret, Sc tam ipse expeditos ad bellum, quam incolas,

per quos transitus erat, nimia vexatione gravaret. Hoc autem per singulos fere in enses, illusorie quidem pet hostes,

sed frustratorie & damnose per incolas agebatur. Erat autem miseria grandis in regno dum supra numerum multiplica rentur, qui rusticos tribularent, & nemo succurreret, ab hostibus defendendo. Habebat enim rex Garolus praefectos nequissimos, & ad extorquendam ultimam , quam rustici

habebant pecuniam, callidissimi & peritissimi, qui sub specie

justitiae conservandae,& injustitiae puniendae , erant in Leg. sterio doctis Timi. In tantum autem Legistellum practitabant,

ut vix inveniretur in regno unus ruiticus, qui non esset a

Praefecto suo in ecunia, & rebus aliis talliatus. Hi omnes de pauperibus divites facti, clim regnum turbaretur ab hostibus in Contractis sibi concessis, quieti & liberi remanserunt. Rustici vero tam multipliciter & graviter talitati, mittebantur ad hostes, & cum tam dilecti suissent a Principedi tam gloriosi per eum , & propter eum effecti, dum esset

. in angustia constitutus, non erat vel unus eorum , qui ad

succurrendum ci vel manum moveret aut pedem. Cum N enim

246쪽

enim aemuli Regis contra eum in regno insurgerent, iste LespontE captivandos obtulerunt ut in nullo periculo esset pecunia eorum grandis, quam ob sui magnitudinem erat dissicile custodire. Insuper & equi Regis continue ferebantur per regnum , a rusticis iam pene fame extinctis pinguiss- me pabulandi. .Quorum ductores & ascensores mira impi tate miseros tribulabant, nunquam contenti de his, quae pauperes iuxta posse suum ultimum osserebant. Hi igitur OLficiales & servi Regis virtuosi, in tantum eum reddiderant

odiosum regnicolis, ut tandem contra eum arma sumentes Fc bella movent s, exturbarent regno. Erat autem dc a principio creationis Domini Caroli Κnuison in regem , & multo tempore prius, quaedam di sis centia di mentalis saltem dissensio inter ipsum Dominum Carolum , & Dominum Iohannem Benedicti Archiepiscopum Vbialensetri ι tum quia Dominus Carolus, cum esset Marschalcus & gubernatos regni , inhumaniter & tyrannice tractaverat Christernum Nil-son , avum ejusdem Domini Archiepiscopi, patrem scilicet matris eius , ipsum eaptivando , & castris quibusdam &seudis spoliando tum quia stater Domini Archiepiscopi, post mortem regis Christopheri elcctus esset in gubernatorem regni , & nullo modo consentiret electionem regis fieri, illa vice Dominus Carolus , omnibus modis & viis & me diis procuravit clectionem fieri, per quam S in qua ipse pervenit ad Coronam ; Quod non placuit Archiepisco, nec patri eius caererisque amicis, Episcopo Srregnensi D. Erico Scrytatori extreme pro Domino Carolo laborante , & Domino Archiepiscopo tunc quidem electo, sed nondum confirma, miniis decenter, mini que reverenter respondendo , in Omnibus obsistente. Vnde facta electione regis Caroli Domi. nus Electus prae satus adiit Vbsaliam, ipso insalutato. Sed suadente & pene cogente Capitulo reversus et , dchomagium fecit regi Carolo tunc electo. Consequenter in tractatibus Jc negotiis regni, liae duae partes plurimum dissenserunt. Vnde etiam propter conclusa Halmstadi, ubi intererat Dominus Nicolaus Innson patruus Archiepiscopi, privavit rex eundem Nicolaum castro Oerebrogensi, quod tradiderat ei post ablatum sibi per astutias castrum Nicopense. Adauxit etiam caussas dissensionis de suspicionis , quod frater Archiepiscopi

247쪽

LIB ER SEXTUS. et os

Christiernus Benchison, duxit in uxorem filiam Domini Magni Green, praesente ili consentiente Archiepiscopo, post 'quam a regno discesserat, & regi Christierno homagium secerat Ec praestiterat. Vnde ex eo tempore scmper erat Dominus Archiepiseopus regi Carota suspectus, quamvis rationabiliter, ut videbatur, & approbantibus multis, se de omnibus excusaret. Anno autem Domini M C D L VII circa octavam Epiphaniae Domini, vocatus est Archiepiseopus, cum multis aliis Nobilibus a Rege ad castrum Stocholmense, ubi Rex fecit nuptias celebrari. Finita ergo solennitate nuptiarum, Archiepiscopus petiit a Rege sibi refundi damna, quae

pertulerat in captivatione servorum suorum , dc amissione navium , dc armorum, in aestate praeterita proximὸ praece dente sibi per manum hostium sublatorum. Rex autem in

digne haec ferens , & se ad haec solvenda non obligari asse rens, constituit judices qui quid juris esset discernerent inter eos. Qui cum pro Archiepiscopo tulissent sententiam, Rex

indignatus & vehementer iratus, judices arguebat, atque ita inde discesserunt miniis bene contenti de Recte. Paucis autem post haec elapsis diebus, Rex secit edictum generale, ut expe ditis armatis illum comitarentur, ad recuperandam Oelandiam , quam Magnus Green invaserat,& nomine regis Chri--m i tenuit occupatam. Clim igitur omnis multitudo ex

peditorum armatorum , de dioecesi Vbsalensi iter arripuit proficistendi ad Regem, ut suam impleret de fugandis hostibus voluntatem, Dominus Archiepiscopus occasione ac cepta , circa sestum Convedionis R. Pauli Apostoli, capti Vari fecit praesectum regis quendam Haquinum Suenson , dc duci ad Curiam Salerid carceri mancipandum. Die Ve

ro sequenti intimavit in valvis Ecclesiae Vbsalensis, se eidem Regi , homagio & obardientia subtractis , velle per omnia adversari , ipsum multipliciter . infamando. Tunc cives Vbsalenses , & rusticos qui advenerunt , a Regis Obaedientia abstrahendo , di in partem suam alliciendo , transiit ad Enecopiam Sc Arosiam, similiter facie do, & castrum Arosiae obsidendo. Rex igitur per amicos do gestis Archiepiscopi avietatus, ascendat de Ostrogothia ad Nycopiam, captivando ibidem Ericum Absalonis , qui ca- sum habebat. Et occurrentibus et Hotmensibus armatis ν

248쪽

consequenter ascendit ad Siregnees, ut deinde veniens Arosiam , in rchiepiscopum debellaret. Sed praeveniens Archiepiscopus cum adhuc Strengis esset , affuit summo mane. Facto autem brevi di subitaneo congressu, Rex fugam arripuit , licet optimos haberet bellatores, & multitudinem copiosam i eo quod non esset qui ordinem daret, aut modum pugnandi, venitque praecipitanter Holmiam. Quem Archiepiscopus a pede iecutus, oppidum Stochol mense firma ob-sdione ligavit. Aliquandiu igitur pugnatum est obsidione

durante , nec de amicis, aut presectis regis Caroli aliquis appropinquavit, qui auxilium ferret incluso. Sentiens igitur rex Carolus Archiepiscopum cum sibi adjunctis obstinato animo, & implicabili odio contra salutem ejus unanimiter conspirasse, dc metuens ne cives Holmenses sibi fidelitet non assisterent, rebus su is ordinatis, & thesauro, quem nimis magnum habebat, locis congruis, ut credidit, deputato, nocturno tempore clam effugit, & in Prussam divertens, mansit in exilio septem an is, in civitate Gedanensium moram ducens. Redeunt ergo in patriam , qui sub ejus principatu transfugerunt ad regem Christiernum , Magnus Green , Turo Tu reson, Episcopus Scarensis Benedictus, Gustavus Laurens ii , & alii valde multi. Postquam vero rex Carolus , ut praemittitur, aufugisset, faciliter Archiepiscopo , 5c qui cum eo oppidum Hol mense obsederant, patebat ingressus. Die enim Cathedrae S. Petri, quem tunc selenniter celebrandum instituit , portis civitatis apertis, . Archiepiscopus cum eo , quem habuit exercitum, introivit,

di intra mensem castrum illud tantae firmitatis sibi obtinuit assignari. Vide quanti animi , quantaeque fidelitatis sunt Sueci aut potitis Sueciae inhabitatores in conservanda fide Principibus & Dominis suis, Dominis Suecis. Quondam

eniim capto rege Alberto, cum pugnarent adversus oppidum 'Holmense tria regna , septem annorum obsidione non est victum, neque sequentis temporis decursu , donec Regem

suum haberet a captivitate , Sc grandi summa pecuniae liberatum. Quid dicam de civitaribus aliis Sc castris, quae a fi- fletibus civibus dc servis, etiam cum extrema famis angultia,

duorum Dominorum usui multorum annorum curriculis fideliter conserxarcatur. Sed haec est conditio civitatis con-

Venarum,

249쪽

, LIBER SEXTUS. et os

venarum. Aequisitis igitur oppido Stochol mensi Sc castio, di optata tranquillitate possessis, mittuntut ad regem Christiernum solennes nuncii, qui eum laetificent, di nuncient statum Ec ordinem rei gestae. Erant autem missi qui bona sua Vendiderant regi Carolo , ut eo excluso daretur eis fiducia obtinendi ad ea recursum. Circa festum igitur Pentecostes , nulla facta fuerat de rege Cluistierno mentio, quod in regem Sueciae assumendus . eo quod esset regni gravissimus hostis, di praecipuus inimicus. Et ecce subito vi ius est cum magna

classa navium , circa extrema rupium portus Holmensis anchoras fixisse, & stationem firmasse. Quod cum jam latere non posset, directis nune iis & litteris Holmiam, dicebat se

certa & fide digna relatione cognovisse, quod rex Carolus ingentem de Prussa parasset exercitum , dc intenderet regnum Sueciae manu hostili, igne vastare & gladio , seque ob nihil aliud venisse , quam ut hanc tantam rabiem 5cty Iannidem a regno Sueorum avertat, dc ab omni hostili conservet ineursu. Tunc qui per ejus adventum se sperabant in meliustroficere, caeperunt de ejus assumptione tractare, ecde facili concludendo inferre, quod syllogyZaverunt in Occulto. Mittuntur igitur ad eum per nuncios honoratos articuli sigillandi, quos si vellet incone usse servare, sciret se indubie assumendum in regem. Sed quales ei possent offerri

articuli, quos se non promitteret observare, & consentiret continuo sigillare, ut rex fieret , dum neque Deus, neque iudicium ejus , neque metus gehennae haberentur prae oculis i Accelerantur ergo omnia, sigillantur, promittuntur, Iurantur omnia antequam nominantur, & cum iubilo introducitur in oppidum Stochol mense. Daci autem qui cum eo Rdvenerunt, maledixerunt his qui castrum Holmense Archi- .episcopo tradiderunt, ut non ipsi illam gloriam conseque-zentur, quod ipsum victorialiter acquisissent, dc spolia di- isissent. Amare irridebantur ab eis omnes, qui putabantur in expulsionem regis Caroli praestitisse consilium, auxilium Vel favorem. Tunc ehim parcebatur Archiepiscopo, ne quid Vi hujusmodi imputaretur ab eis. Sed subdola irrisione laudabantur Prae ii, Sc Canonici Ecclesiae Vbialensis, quos contigit cum eis aliquando eonversari, dicentibus illis quod

Icni magnificam operati fuissent , talem dc tantam, consiliis, auxiliis,

250쪽

auxiliis, prudentia, dcc. excludendo & sugando. Ac si eorum consilio dc cooperatione Archiepiscopus talia attenta Diat, & ut haec eorum subsannatio dc ironica laudatio traditoriae actionis in Archiepiscopum redundaret. Praelati vero qui talia audierunt, spreta & repulsa laudatione huiusmodi ironica dc dolosa, hoc opus affirmabant ad Capitulum minime pertinere , nec tanquam de Capituli consensu, aut consilio processisse. Procedente vero tempore qualem laudem,& qualem titulum exinde Archiepiscopo tribuebant, testis est retributio subsequuta. Non longe enim ex phst, contendenti cuidam Episcopo Daciae adversus Principem , comminative & improperative objectum est : IVum id er tu ficturius es Hret Episcopus V alensist Nolente illo Archiepiscopum nominare. Annis autem duobus, aut tribus ante captivationem Archiepiscopi, invaluit contra eum clamor detestandae proditionis, ab his quorum intuitu & amore, ea quae

praemissa sunt contra regem Carolum fuerunt attentata. Et

ea aestate qua captus est , innumerabiles libelli famosi scripti, & in plateis undique Sc coemiteriis, Sc in Ecclesiis Holmensis oppidi sparsi fuerunt, continentes: Archiepiscopus est traditor , & alia similia. Hoc autem majoris est ponderis, quod cum Archiepiscopus esset captus , di in captivitate detentus,& mentio fieret de interdicto servando , ad obstruendum ora Capitularium Vbialensium , dc aliorum servare volentium interclictum , compositi sunt, de tandem in congregatione cleri Sc Nobilium , Regisque praesentia recitati Articuli quidam difficiles dc praegnantes , personam Archiepiscopi

tangentes captivati. Qui omnes fundati erant in facto Archiepiscopi contra regem Carolum attentato, cum nihil inveniretur cum eo, quod contra regem Christiernurn vel in minimo alientasset. Sed nec idcirco apud eum cjus conditio erat melior, sicque velificatum est illud: Cuius amore Deus contemnitur,ejuue persecutione tontemnos punitur. Quod ergo in regem

Carolum Archiepiscopus deliquit, rex Christiernus , cujus

haec amore secerat, vitam, famam, cor us Jc animum , amicos, consanguineos , Ecclesiam de clerum extremo dc ultimo

periculo exposuerat, exquisitissime puniebat. 'Et quod deliquit in Archiepiscopum rex Christiernus, Sc si non alius, ipse

puniebat, dicente Augustino : Iussisti Domine, σ itos, ut

SEARCH

MENU NAVIGATION