Erici Olai Historia Suecorum Gothorumque, a Johanne Loccenio iterum edita, & brevibus notis illustrata

발행: 1654년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

221쪽

delium nunciorum ad ejus aspectum venire fecerunt. Finaliter autem quia Archiepiscopus mire se exposuit pro Rege. omnia remissa sunt & suspensa ad dietam Calmarnensem. Quam Sc Rex , & Sueci & Daci celebrandam statuerunt, decreverunt , & elegerunt quasi oecumenicum concilium in negotio trium regnorum; & regis Erici. Consiliati j ergo Sueciae , tempore statuto se disponentes ad iter, illuc ire caeperunt, & aliqui pertigerunt. Archiepiscopus enim illueiturus, obiit Nycopiae intoxicatus in lacte amygdalarum, sibia quodam principante in regno seria sexta pro serculo precioso transmisso. De Dacia vero pauci venerunt, id solum in commissis habentes, ut Sueci desisterent a petitis a Rege,&eum, sicut olim, in Dominum retinerent, nec sperarent

suis aliunde se libertatibus , juribus aut legibus gavisuros. Illi vero responderunt se libenter illum habituros pro rege, si apud eos manere eligeret, & eis in regno alienigenas non praeferret. Sicque inde divisi insecto negotio, singuli in suam reversi sunt regionem. Aliquanto autem inde elapso tempore , Rex venit ad Stateborgh I multis scriptis & uunciis Mar-schalcum ad se vocare pertentans ue Sed ille Nycopiam accedens , astute declinavit astutias, . significans se nihil posse tractare cum Rege, eoque regni Consiliari j non adessent. Quo in loco Rege pausante, venerunt ei scripta Dacorum de ho- . magio dc obsdientia finaliter & ultimate subtractis. Iam enim ,

omnem thesaurum a Dacia exportaVerat, & regnum exposuerat tyrannidi, & vastatori Bugi flavo. Tunc rex in Goth landiam festinavit, & pirata factus ex rege, multo tempore latrocinia exercens, regnum Sueorum gravissime affigebat Mirum autem, quod cum idem rex Ericus, multorum annorum curriculis regna ista gubernasset, Sc multa mala multimode perpetrasset, nunquam a sua deciderit potestate, do

nec Ecclesiam Vbialensem sua iniustitia molestasset, dc ius eligendi Archiepiscopum impedivisset, & quendam indignum Archiepiscopali nomine intrusisset. Mortuo enim Domino Iohanne Haquini Archiepiscopo Vbialensi, qui Obiit anno Domini MCD XXXI. electus est canonice, rit C, concorditer, & omni iuris ordine servato, Magistero laus Laurentii Praepositus Vbialeasis .in Archiepiscopum

Vbsalensem. Sed rex Ericus huic electioni , dc hujusmodi i

222쪽

Archiepiscopi promotioni in tantum se opposuit, ut cla mor in coelum posset attolli. Nec sol iura sub hoc veneran dissimo patre Archiepiscopo, Ecclesiain Vbsalensem inhumanissime perturbavit, sed Sc sub toto decursu regiminis sui, eam quantum potuit humiliavit, & suo jure ac libertate privavit. Post obitum enim Domini Hinrici Archiepiscopi

bsalensis, quem regina Margareta viventem more suo diligere videbatur, sed mortuum spoliavit, electus est canonice Dominus Andreas Praepositus Vbsalensis. Sed cum Rex adhuc esset novellus in rcgno, & aperte contra justitiam dc Ecclesiasticam libertatem , mox in introitu sacere vereretur,

Aegina sua versutia supplevit, quod ille publice timuit attentare. Blandimentis enim suis huncElectum circumveniens,

intrusit eum in Ecclesiam Siregnensem. Cui illusioni & initu soni illo consentiens,dictus est AndreasSmeeli. Sicut rex ille, quem pater hujus Reginae de Scania, Gothlandia Oelandia , Ec de litteris, de matrimonio filii, & de relegatione Consilia-1i oriun regni , dc de caeteris sui pessimi regimenti, callidissime circumvenit. Vnde facta sunt in Ecclesia Siregnetis, imo tota Suecana Ecclesia scandala gravissima. Resi sente enim Capitulo stregnensi cum eorum Electo , huic intrusoni & intruso, facta sunt bella dissensionis & scandala

supra modum. Diim vero haec agerentur cum eodem Sme-kone . non dormitavit haec Regina dc nepos suus Rex praefatus, in promotione sui Daci a se electi, ad Vbsalensem Metropolim. Quem ad hanc dignitatem a Domino Grego-xio XII, paucis diebus postquam Domini Cardinales ab

co in civitate Lucana recesserant, provehi impetrarunt. Hic

factus hoc modo Archiepiscopus Vbialensis , tanquam Praesectiis Regis ita sese de temporalibus introi nisit , regalia tributa colligens dc extorquens, eseroque suae dioecesis , dc colonis Ecclesiarum S: clericorum gravis & importabilis erat, nimia hospitalitate dc axactione. Capitu-Jares suos contemptui & vili pensioni habuit, tam inconsiliis, quam conversatione dc allocutione. Cum mulieri. bus nobilibus naultam conversationem & familiaritatem habuit, proptereaque gravissime infamatus. Hunc Domini Capitulares tam scriptis, quam vivae vocis oraculo multipli

223쪽

Zc filialiter saepilis informabant, ut patet in multis eorum missi vis ad eum directis. Ex quibus etiam perspicuum esse potest , quantum Capitulum Vbualense pro clero suae dioece- sis laborabat. Orta tandem contra eum gravi infamia , Regis

quoque contra eum animus vehementer accensus est, &displicentia magna. Vnde tam per Regem, quam per Capitulum impetratus est in caussa sua judex delegatus Archiepiscopus Rigenssa. Qui propterea veniens Holmiam, & caussam cxaminaturus eandem, legitime processit, Jc caussa relata ad Papam , privatus est idem Dominus Iohannes Ge; hini Archiepiscopatu Vbsalensi, & in carcerem Regis intrusus. Elapsus autem e carcere venit in Isiandiam, fassusque Episcopus Scalatensis, ubi a rusticis dioecesis ejusdem fuit crudelitane interemptus. Quo autem deposito a sede Metropolitana electus fuit per Capitulum D n. Iohannes Haquini de Vastenis, ordinis S. Salvatoris, eo quod esset Consessor dc pa. ter spiritualis eiusdem Domini Regis , & ab eo multum 'dilectus. Quem non elegisset Capitulum Vbsalense , si eligendi potestatem liberam habuisset. Sciebant enim Regis

animum , hujus Domini Iohannis promotionem immodice anhelare. Vnde hoc modo vexationem suam redimentes, cum dies mali essent, Ecclesiae consuluerunt indemnitati,& regiae satis fecerunt voluntati. Erat enim ille devotus , modestus, dc prudens , morosus quidem in factis suis, sed de sani consilii ad omnia occurrentia , sciens invenire responsa dc consilia opportuna , qui & Regem tempore suo pro magna parte conjiliis dirigebat. Hic de mandato Apostolico , mutato habitu ordinis, portavit habitum Canonicorunt Regularium ; Erat cnim ordinis S. Birgistae Vastenensis. Ipse aedificavit 'bsaliae domum lapideam novam inCuria Archiepiscopali & tandem morbo leprae consectus, obiit quasi subito in ossicio visitationis, anno Domini M C D X XXI. V. idus Feb. Defuncto autem Iohanne Ha quini Archiepiscopo

Vbialensi , electus est concorditer, rite & canonice Dominus M. Claus Laurentii Praepositus Vbsalens s , homossertosiis , iuris peritus & magnae prudentiae. Hunc rex Eri- .cus in tantum persequebatur , ut quandiu Rex haberet Ohaedientiam in regno , nulla via posset Archiepiscopus egres

224쪽

redire. Persequebatur enim eum in Romana Curia, &in sacro generali Concilio, quotidie contra eum scribendo, de aliorum scripta, puta Imperatoris , Regum , Principum , &Omnium Episcoporum trium regnorum suorum, Sc inferiorum Praelatorum , dc Capitulorum incessanter contra eum

dirigi procurando , cogendo, praecipiendo , dc infinita mendacia in eum dictando, ita quod vix visum, vel auditum

fuerit, contra alicujus Archiepiscopi electionem aut confirmationem , aut promotionem tot adversarios concurris . Vnde de Apostolicus tot pulsatus instantiis, tentavit eundem Archie scopum ad aliam quamvis Ecclesiam promovere. Sed dc pene totum Collegium Cardinalium, excepto Domino Naevarrensi, ciun adversariis sentiebat. Sed ille, ut Deo confidens , absque terrore erat ; nullis enim minis, nullis promissonibus, persuasionibus, cavillationibus , vel inductionibus flecti, poterat ii justitia dc iure suo. Prosequebatur etiam eum in patria, Zc omnes suos, maxime Venerabile Capitulum Vbsalense , & ipsam Ecclesiam Metropolita.

nam , intrudens in Archiepiscopatum quendam Arnoldum Clementis, & omnes Curias, cum iuribus, reditibus , Ob- ventionibus , caeteri Sque ad mensam , & Archiepiscos una spectantibus violenter arripiens, dc hoc intruso miserabilitet defuncto, de divinam ultionem patenter experto , non destitit Rex a tyrannide B: persequutione injusta. Adjecit enim Ec alium quendam Toriacum intrudere, qui aliquanto tem pore Regis exequens tyrannice voluntatem , cognita dissen. sone in rcgno fugam paravit. Furtive autem ablato pollice S. Erici , tempe state saevissima diutissime arre status , reatum co noscens sacraso emisit cum honore Reliquias, Ec mox. quo voluit, permaeus est navigare. Et hic quidem Bergi, a mercatoribus est occisus. Hic Dominus laus, die qua electus est . iter arripuit pro sua confirmatione obtinenda, - transiens per Finlandiam de Livoniam , per multa viarum discrimina. Et obtenta Romae confirmatione & Pallio, reversus ad Lubeck, intelligensque obstinatissimam reuis volun ratem , acceptisque a Domino Magno Episcopo Asocnsi C.

nobillis Anglicanis mutuo , regressus est ad Urbem , sua caussam dc iustitiam defensurus. Quam adeo strenue descresabat, ut ne in minimo quidem declinaverit, agente Rege

dc omni

225쪽

& omnibus qui suo intuitu cogebantur & volebant facere , juxta ultimum posse situm. Tribulavit interim Rex Ecclesiam Vbialensem, Capitulum dc clerum, & quidquid ad Vbialensem Metropolim pertinebat , scriptis minacibus, tyrannorum storum intrusionibus, redituum exactionibus, mandatis intolerabilibus, & aliis vexationibus infinitis. Littera vero Capituli facta ad Regem de electione .Domini olavi eiusmodi est.

Rex vero infra quatriduum certificatus aliunde de morte

Archiepiscopi, rogavit per secreta postulari in Archiepisco pum, Dominum Thomam Episcopum Stregnentem, adju gςΠ quod si quem eligerent , aut reciperent praeter Velle ipsius, starent eum sibi , & Ecclesiae ubilibet adversari. Rescripsit autem Capitulum, quod cum alias fama suisset, Doli minum Archiepiscopum Iohannem esse defunctum , M. mentio fieret de Domino Thoma Episcopo in Archiepiscopum assumendo, evidenter apparuit eum nunquam ad hoc

226쪽

redire. Persequebatur enim eum in Romana Cutia, & in sacro generali Concilio, quotidie eontra eum scribendo, Maliorum scripta, puta Imperatoris , Regum , Principum , &Omnium Episcoporum trium regnorum suorum, & inferiorum Praelatorum , & Capitulorum incessanter contra eum dirigi pro curando , cogendo , praecipiendo, dc infinita mendacia in eum dictando, ita quod vix visum, vel auditum fuerit, contra alicujus Archiepiscopi electionem aut confirmationem , aut promotionem tot adversarios concurrisse.

Vnde& Apostolicus tot pulsatus instantiis, tentavit eundem Archie scopum ad aliam quamvis Ecclesiam promoverc. Sed dc pene totum Collegium Cardinalium, excepto Domino N arrensi, cum adversariis sentiebat. Sed ille, ut

Deo confidens , absque terrore erat a nullis enim minis, nullis promissionibus, persuasionibus , cavillationibus , vel inductionibus flecti, poterat a justitia & iure suo. Prosequebatur etiam eum in patria , & omnes suos, maxime Venerabile Capitulum Vbsalense , & ipsam Ecclesiam Metropolitanam , intrudens in Archiepiscopatum quendam Arnoldum Clementis, & omnes Curias, cum iuribus, reditibus , Ob- Ventionibus, caeteri Sque ad mensam, & Archiepiscopum spectantibus violenter arripiens, & hoc intruso miserabiliter defuncto, di divinam ultionem patenter experto , non de stitit Rex a tyrannide & persequutione injusta. Adjecit enim di alium quendam Toriacum intrudere, qui aliquanto tempore Regis exequens tyrannice voluntatem , cognita dissensione in regno fugam paravit. Furtive autem ablato pollice S. Erici, tempestate saevissima diutissime arre status , reatum co noscens sacras aemisit cum honore Reliquias, & mox , quo voluit, permissus est navigare. Et hic quidem Bergis a mercatoribus est occisus. Hic Dominus Olaus, die qua electus est , iter arripuit pro sua confirmatione obtinenda , - transiens per Finlandiam S: Livoniam , permulta viarum discrimina. Et obtenta Romae confirmatione & Pallio, reversus ad Lubech, intelligensque Obstinatissimam restis volun- ratem , acceptisque a Domino Magno Episcopo Aboensi C.

nobiliis Anglicanis mutuo , regressus est ad Vrbem , suam caussam & iustitiam defensurus. Quam adeo strenuὸ defcn- . sabat, ut ne in minimo quid cm declinaverit, agente Rege,

227쪽

& omnibus qui suo intuitu cogebantur dc volebant facere, juxta ultimum posse suum. Tribulavit interim Rex Ecclesiam Vbialensem, Capitulum & clerum, & quidquid ad Vbialensem Metropolim pertinebat , scriptis minacibus, tyrannorum suorum intrusionibus, redituum exactionibus, mandatis intolerabilibus, & aliis vexationibus infinitis. Littera vero Capituli facta ad Regem de electione.Dominiolavi eiusmodi est.

Rex vero infra quatriduum certificatus aliunde de morte

Archiepiscopi, rogavit per secreta postulari in Archiepisco pum, Dominum Thomam Episcopum Stregnentem, adjungens quod si quem eligerent , aut reciperent praeter velle ipsius , scirent eum sibi ', dc Ecclesiae ubi libet adversari. Rescripsit autem Capitulum, quod cum alias fama suisset, Dominum Archiepiscopum Iohannem esse deiunctum , dementio fieret de Domino Thoma Episcopo in Archiepiscopum assumendo, evidenter apparuit eum nunquam ad hoc M tantum

228쪽

tantum consensum praebiturum. Receptis igitur his litteris Capituli cum prioribus, Rex coepit, sicut promiserat, Electo & eligentibus , & Ecesesiae Vbsalensi multipliciter adversari , scut in multis litteris hinc iride dilectis, de ab utraque parte receptis , & in multis instrumentis Sc processibus apparet luculenter. Nec fuit via aut modus, ut O laus Archiepiscopus ad Ecclesiam suam Vbsalensem posset habere regressum, nisi quem Dominus dignatus est aperire , ut suscitato eidem Regi adversario in regno , ac sic demum superbissimo Prii ope humiliato , Archiepiscopum admitteret vel invitus. Idem tamen Archiepiscopus cum regnum intrasset , &ad suam Ecclesialia rediisse , exposuit se pro Rege plusquana credi posset , dc pro ejus restitutione & perpetuatione in reguo, usque ad mortem fidelissime laborabat , sicut partim in superioribus est expressum. Postquam vero rex Ericus coepisset etiam Dacis esse molestus, & attentasset intrudere pro rege Ducem Bu-gislaum Pomeranum , nepotem suum ex fratre , & i pse egressi is in Daciam, omnem thesaurum trium regnorum AE apud Dacos depossitum exporyasset. Daci co repudiato, .ri-.η pserunt, di per solennes nuncios, quasi in persona Consiliariorum trium regnorum , vocaverunt Christopherum Ducem Bavariae nepotem Erici ex sorore, ad suscipiendam Coronam, Sceptrum Jc principatum trium regnorum, quae gubernaverat rex Ericus. Haec autem scripserunt Daci, & tractaverunt cum Duce Christophero, ignorantibus 5: irrequisitis Consiliariis regni Sueciae, promittentes nihilominus eidem tria regna tu dubie assignanda, rogantesque ut inditate & inpotentia properaret in Daniam , opem , si opus esset, contra Erici regis laturus insultus. Ille vero iis rebus praecipitanter ad haec ordinatis, cum multo Bavarorum , comitatu Danorum pervenit in fines,ad dignitatem quidem regiam, & regni administrationem mox admissus. Coronatio autem eius triennio est dilata , donec scilicet a Suecis de Noricis susceptus pariter esset in regem, ut eo ipso daretur intelligi, adeo alia duo regna Daciae esse connexa , ut nisi illa simul haberentur , , tanquana nondiim assecutus plenum & totum dominium , ad quod per Dacos assumptus filerat, non deberet Electus eo-

um coronari in resem. Succi autem semper illus a rege Irico,

229쪽

Erico , depressi atque contempti, adhuc eum triennio expe ctabant , vocabant, citabant, & modis omnibus, ut eis tan

quam Rex & Dominus praeesse dignaretur, di justas patria: lcge S conservari pateretur, litteris & nunciis supplicabant. Ille autem non se Regem , sed latronem 5c piratam eis exhibuit, quoad vixit. Mortuo interim Domino Olavo Archiepiscopo bsalensi , modo quo praemittitur, postulatus est in Archim episcopum venerabilis pater & Dominus Nicolaus Raguaidi, Episcopus Uexionensis, vir multae discretionis, experien tiae dc scientiat, in omnibus fact is suis mansuetus , benignus, longanimis & discretus. Qui in consilio Basiliensi , nomine

regis Erici, pro tribus his regnis incorpbratus, in multa Veneratione habitus , de laudem adeptus; Plurima operatus est laude digna , deque ortu Gothorum, progre Uu, Vi et Oria Sc virtute autentice peroravit , exinde deducens, quod in catalogo Regum de principum congregationibus, sessionibus , conciliis ic tractationibus , Rex Gothorum

non immerito sibi vendicet primum locum. Hujus, validissimi de venerandissimi patres de Principes in Basiliensi concilio congregati , virtutem experti , ctim ad id tenderet sacri Concilii intentio principaliter, ut Ecclesiam Dei reformarent in capite de in membris , ut haereses it schismata extirparent, dc ut pacem in Ecclesia Dei ubique terrarum servari procurarent, vetus illud implacabile iurgium , guerram & odium , quod eo tempore inter Regem Franciae de Ducem Burgi diae versabatur, tollere cupientes, ipsum cum

Archiepiscopo Nicostensi de Cypro, in tam ardua dc dissicili caussa destinarunt. Qui de rem ipsam utiliter gerens &perfectibiliter terminans, a Principibus ipsis donis magnificentissimis est respectus. Hic vero venerabilis pater factus Archiepiscopus Vbsalensis, provida deliberabone considerans, regnum non posse sine authoritate regia diu stare, simul luc perpendens, quod multa malitia esset in terra, cum quibusdam aliis ad hoc animum dedit, ut Dux Christopherus sicut in Dacia , sic de in Suecia assumeretur in regem. Constituta itaque dieta Calmariae, tu Rex susciperetur dc re- induceretur, si redire voluisset, confluxerunt ad locum eundem Episcopi Sc Nobiles cum Marschalco, dc civitatum Pro

230쪽

dc Ambasiatores illius etiam destinate, qui caussam suam in

negotio regni esticaciter promoverunt Zcc. Erant autem Co-xum praecipui, Archiepi icopus Lundensis, di Miles quidam Claudius Nicolai, gener scilicet Caroli 1 musen Marichalai

Sueciae; qui idcirco prae aliis ad hoc fuit electus negotium, Ni tanquam amicus suadere posset Marschalco, in regem Christopherum consentire. Hi ergo Calmariam venientes, tanto praeconio sui Christopheri aures omnium repleverunt, ut capere vix possent humani auditus tantae gloriae ces iba-aum, post etiam subjungentes : Si linguae centum resonarent, oraque centum ferrea , Christo beri laudes vox dicere nescit. Quae

omnia postquam i fi ora populi mito eloquio diffudissent, assumpto Marschalco Sueorum Carolo di in partem tracto, tantae gloriae praerogativa praecommendatum Christopherum super astra serentcs extollunt, ut Omnia praenarrata de eo, horum comparatione nihil esse viderentur.

Deinde quanta gloria , excellentia, sublimatio , praerogativa , dignitas 3c felicitas ipsi Marschalco accrescerent, si hunctantum Principem assumi & praefici consentiret, multo em-caciori quam ante sermone confirmarunt. Nec dubitaret ipse Marsichalcus, regnum ipsum ad nutum sibi per omnia famulaturum , & ipsum inde habiturum per omnia quidquid vellet. Dummodo Christophorus sortiretur nomen regium &coronam. Super quibus omnibus litteras regias , die quo vellet habere, se procuraturos de daturos quam facilinae promiserunt. Quibus ille patienter auditis, di quasi vera esse crederet, simulato commendabat, laudabat, probabat, dc nihil rationabilius esse, quam ut talis in regem susciperetur, modis omnibus asstimabat. Sed ea vice fieri non posse, eo quod pauci eorum, quorum intererat, essent in oppido congregati. Dissoluto igitur Nobilium conventu , referunt Narschalcum quandam inclusum consuluisse Monialem, quae respondit eum regem futurum Et clim ille responderet, consiliarios contra niti, er in regem Christopherum consentire, illa subiunxit, propterea tres plagas fae itura/ in regnum, s. guernis, carissum pestilemiam em caristiam graviorem , quibus omnia transferrentar a regno, si Narscbticum assumerent mox in regem, er eum nihilominus si ' tempore regiam dignitatem adepturum.

Dicunt etiam infantulum quendam in monasterio Vriste-

SEARCH

MENU NAVIGATION