Ioannis MevrsI Rervm Belgicarvm liber vnvs, in quo Induciarum historia, & anni noni reliqua

발행: 1612년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

R R. BELGI C. I. II. I. secti iro praemium quin .stium per insidias eri

pere conatos, dc Genetiam abducere urbis illius religione imbuendum. Rex Vera commemorari putans, ad Nin Odum legatum suum, de Foederatos

quoque literas dedit; quibus petebat, uti componendo dissidio , de comprimendae Embdanorum licentiae, operam darent. Re intellecta eri se per Altingum excusare Enabdani, tam inmanifestae calumnia fidem deprecari, quibus nunquam in mentem aliquid tale venisset; enixeque postulare, ut Hagiensis tractatus impleretur sed dum ali 'quim diu differtur negotium urgente Nin odo, tandem Hagam conuCcare partes placuit, quae sine plena potestate cum ventilent, remissi sunt. Interim Rurici conuentum Enno indixerat, quod contra priuilegia ficri obtendebant Enabdani, quae in urbibus muro circumdatis comitia haberi Vetarent itaque,

ut impedirent, per milites aliquot mandata ubique assigunt, quibus facti injuriam repraesentarent illi ubi Auricuna venissent, amice cum ijs agere, qui ab

Ennon spartibus erant, satagebant, urbem ipsam aperire parati, sed non arcem. dumque tractatur negotium,confusitis irrumpens miles , vltro fortassis satis multa ausurus, explosis ab arce clopis irritatior, urbem pariter atque arcem oppressit, ac diripuit,quibusdam captis,inter quos Kniphusius, Ha-

102쪽

nius,&viarda Posthaec Grietam quoque tias runt, sed illic redigere in commentarium bona contenti praeda abstinuerunt. Hoc rasi uionis exemplum damnarunt Embdani, illicoques dimi serunt captiuos, bona, qu restarent, reddid

Tuia caeterorum autem prctium aestim aiunt Eadem

indignatio Foederatorum fuit,qui direpta restituere jusserunt, ac e grassatoribus nonnullos suppi icio af secerunt. Deinde Hagam ab Ennone venerunt,

Κniphusius, tarda,dissidi totius arbitrium Foederatis permittentes, quietis publicet causa oppida

omnia arcesque tradere ipsis parati. In Brabantia Archiduces religioni majorum metuentes ab induciarum licentia,extremo Decembri publice editicunt quicunque extranei loca illa frequentarent, quieteri sine scandalo sese gererent, ac de Rep. aut Ecclesia disputationes psalmodiasque illicitas o

mitterent,in templis,aut vicis, pari cum lubditis acrorum reuerentia agerent quibus hoc grauet, ii emanerent,aut secederent, prudenti modestia os sensam declinarent quod si domicilium transferre

illuc aliqui vellent,e quocunque tandem loco, Om nes prisco ritu , .carteris populi legibus tenerentur. Eadem in Flandria cara fuit, dc ibi quoque pro hibitum anno sequentes iv. Kal. Febr. ne qui Ilic libelli,aut rhyimi, canticave inferrentur, pietati loci

103쪽

RER BELGI C. LIB. Lebntini, statutumque, ut merces peregrinae inquirerentur, ne permisceri his possent. Fcederati, quo gratiores induciae subditis essent, in ipso cli oris temporis principio, de minuendis quoque oneribus,&subleuanda Rep. cogitabant, sed hoc consilium euerterunt turbae infinitimis Gugernis, quae ipsos etjam implicuerunt, exist imantes, hoc latus, per quod petebantur, diligenter communiri cau- iam publicam esse Decesserat illic mense Martio

dux Ioannes Guillelmus, bis contracto matrimonio improles, Mincerta successio erat. Itaque ex sororibus duabus nepotes, Marchi Brandeburgicus, ac Palatinus Neuburgensis, hereditatem occupant, simul gelluri,dum res judicaretur contendere cum ijs Saxo ivernius ac Marcanus; ct jus suum singuli allegare.etjam Caesar, arbitrium litis ad se pertinere, eaque pendente suam possessionem esse, ad quam vindicandam Leopoldum Austriacum misit. Is sestinato itinere ubi Iuliacum venit desinente Iulio,illic ad rem armis gerendam animum adjeci ac comparato milite , de quicquid belli neces sitas requirerec, cum defensionem Principes pararent, edicto cauit, ne quis sub ipsis stipendia faceret, neue obsequi fidem praestaret, aut tributum ullum penderet. Ad foederatos quoque Adolphum Elna- tellum amandat , qui persuaderet,nullum hic priua-

104쪽

,IO AN MEVRs II tum commodum spectare Caesarem, ius unicuique suum saluum vel equo quamdiu minus conitaret,ad ipsum, veluti supremum nudi dominum, deuoluta administratione illa sis priuileghs, ac libera religionc pacem illic publicam fartam

tediam praestiturum esse. Porro deprecaretur ne auxili spe animos alijs erigerent aduersses Caesarem, supremum in orbe Christiano Magistratum de cujus mandatis, ut disputare crimen esset, ita ijs non

parere multo magis quamobrem consuleient in publicum, inuerterent manifestam temporum calamitatem, quam contumacia partium , ab ipsis adjuta, hisce prouincij minaretur. Ad haec illi respondent, Optasse se semper, ut istarum terrarum principatus adlegitimum heredem sine turbis perueniret, ideoque simul destinisti ducis mors nuntiata essti, in literis ad Senatum, Principes, quoru ea Ie intererat, pacis ac concordiae auctores fuisse, latosque magnoper postquam conuenisse inter se, de administratione B andeburgicum ac Neoburgensem ex ipsorum legatis intellexissent δε hanc illis felicitatem gratulatos esse, eique stabiliendae operam atque auxilium promisisse qui cum sanctam

se majestatem Caesaris habere declarassent, competitoribus quibusvis ex aequo ac bono velle satisfacere, tam certo ipsorum jure,quod etjam binis Co

105쪽

R E P. B E L a C. VI B. I. naitiis Teutoburgi atque Dusseldorpi habitis, prouinciarum ordines comprobas sent, mirari se vehementer, cur aut improbet haec Caesar, aut ipse huc aduenerit, imperi tranquillitatem non leniter per turbaturus, cum defuturi proculdubio non sient ni tantorum principum legitimam successionem' forti manti assererent.confidere tame cognita causa facile Caesarem ipsumq; sententiam mutaturos t- iam Archiduces haec res sollicitos habui qui Foederatorum potentiam, a se alias magnam firmam ,

augeri aut fulciri per istos vicinos nolebant; qud

propter omninbidnitebantur,ut Caesaris arbitrio negotium uniuersum permitteretur, qui tantisper Ius diceret. dc legato in Gallias Richardoto,auctoritatem quoque Regis, quo illi niti potissimum videbantur implorabant sed cum frustra laborarent clanculum arma Leopoldo subministrant, dc militem auctoramento soluto, quem ipse legeret. Idem Principibus Foederati faciunt;&in apertum tandem bellum res erupit, cui finiendo missus cum copijs Mauritius anno sequenti adjutantibus Gallis, ex pugnata intra paucas eptimanas ipsa belli sede Iu liaco,urbe atque arce munitissima, pacem incolis Principibus tranquillam hereditatem, Fc deratis tutam Remp. dedit.

SEARCH

MENU NAVIGATION