De legionum Romanarum apud Livium numeris [microform]; dissertatio inauguralis antiquaria quam..

발행: 1866년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

aS partis the Foundations of Western Civiligation Ρreservation Ρrojeci'

Funded by the

Reproductions may noti made ithout permission hom

Columbi Universit Library

2쪽

COPYRIGHT STATE MENT

3쪽

DE LEGlONUM ROMANARUM APUD

PLACE:

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARMENT

Restrictions o Use:

Origina Materia a Fumex Existing Bibliographic Record

5쪽

st si liis fissislsissis si

2.52.2

7쪽

CONSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIM PHILOSOPHORUM ORDINIS

DIE VII. M. JULII A. MDCCCLXVI.

H. L. . .

8쪽

x Ons uberrimus, quem Livii annales nobis praebent ad cognosendas artes et pacis et belli, quibus imperium Romanum creverit in ea vires, quas Vix terrarum cepit orbis', nondum adeo exhaustus est, ut non mihi quoque aliquid sit relictum, quod cum aliqua scientiae rei militaris Romanae utilitate promptum iri Spero.

Ex quo tempore respublica Romana pluribus legionibus, quam una uti solebat, provisum fuisse necesse est, ut unaquaeque haberet, quo a ceteris discerneretur. Nostris temporibus in hunc usum usurpari solent aut nomen ducis, aut numeri sed Romanis legionibus nomen ducis indi ideo non poterat -- ut taceam de moribus Romanorum liberae reipublicae, a quibus id abhorrebat, quod legio liberae reipublicae tempori-

9쪽

ne Romanae discernebantur, qui jam in prima Livii decade haud raro nobis occurrunt. Quae fuerit horum numerorum vis atque natura annibalici belli certe temporibus, discimus ex Polybio, qui cum dicat

δο ευειν xv etc. non Solum docet, legionibus Romanis numeros publice esse inditos, sed etiam id factum esse, priusquam legiones ipsae conscriberentur, in tribunorum divisione. Neque solum in tribunis dividendis et dilectu habendo horum numerorum usum suiSSe, Sed potius legiones eos retinuisse ut notas publice attributas per totum annum. ejus rei certissimum documentum est lex repetundarum C J. L. I, p. 58ὶ, in qua iis magiestratribus, qui ea lege tenebantur, adnumerantur tribuni militum Hegionibus cluattuor primis

aliqua earum'. Nam cum in lege, cujus auctor praeceteris id spectare debet. ut verbis utatur accuratis neque ulli dubio obnoxiis. supervacaneum visum Sit, adjicere, quae essent legione quattuor Primae, manifestum est, id per Se apparuisse l. e. legiones quattuor prima numeris Sui cognosci potuisse.

Non minus aperte, quam legiones quattuor primae ab ceteris discernuntur, inter legiones quattuor primas ipsas nonnullae diversitates intercedunt.

Ac primum quidem, ex Polybio VI, 19 constat,

stipendiis tribunorum militum legiones suisse diversas. Nam cum crearentur quattuordecim tribuni militum, qui quinque stipendia meruerant, decem, qui decem stipendia meruerant, primae et tertiae legioni quaterni tribuni illius, bini hujus generis, Secundae et quartaeterni illius, terni hujus generis attributi sunt. Sed stipendiis tribunorum militum non solis legiones quattuor primae inter se diversae erant. Narrat

enim Livius 42, 32 , in ipso apparatu belli secundi

Macedonici tres et viginti centuriones tribunos plebei appellasse, quod a tribunis militum dilectum habentibus inseriores ordines iis attributi essent, quam quos antea duxissent. Quibus cum tribrini auxilio se ore dixissent, Sp. Ligustinus quidam oratione in tempore composita effecit, ut appellationem remitterent, neque dilectui impedimento essent. Propter quod meritum tribuni militum in prima legione primum pilum ei adsignarunt. Nidetur igitur prima legio singularem hono-

10쪽

his gradum obtinuisse. Idem docet, quod dicit Polybius, tribunos militum in legiones divisos esse, ut quisque primus factus esset , ,καθαπερ α υπ0 0 δέαου καθασταθωσι, ). Nam priorem fieri cum in aliis magistratibus honorificum ductum esse constat, tum de tribunatu militari Livius aperte indicat cum dicat 7, 5ὶ:ἡCum eo anno primum placuisset, tribunos militum ad legiones suffragio fieri, secundum in sex locis tenuit T. Manlius '. Itaque cum primis legionibus ii assignarentur, qui, cum primi essent creati, prae ceteris honorati ducebantur, non dubium est, quin inter legiones eadem honoris diversitas intercesserit, quae inter tribunos militum. Ceterum nemo, qui apud Polybium in legerit, quomodo Romani dilectum instituerint, non videt, hanc diversitatem legionum non suisse tam magnam. Ut essent legiones viribus quam maxime pares, prae ceteriSquaesitum esse manifestum est. Neque si honore secunda legio primae multo suimet inserior, quarta tertiae, tribuni militum sic divisi essent ut secundae et quartae legioni terni tribuni, qui decem stipendia meruerant, Ssignarentnr, primae et tertiae bini.

i Polyb. VI, 20.

Consules legiones inter se divisisse sortiendo docet Liv. 22, 27 Ita obtinuit, ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. μ' - et Liv. 42, 32 , Legione inde ortiti sunt: prima et tertia in Macedoniam trajicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent R.

Quo tempore facta sit sortitio, ex eodem Livii loco 42, 32 cognoscitur, cum post verba citata pergat: Dilectus tum consules multo intentiorem, quam alia curam habebant. - Sortiebantur igitur consules, antequam legionum dilectus haberetur, sed postquam numeri legionam jam constituti erant. Quod cum secundum Polybium VI, 19 fieret ipsa tribunorum diviSione, consules Sortitos esse post tribunos creatos et in legiones discriptos judico. Quae cum ita sint consulibusque sorte nihil aliud, nisi tribuni militum et simul cum iis numeri legionum attribuerentur, nihil obstat, quominus consule tum

titione exercitus iis jam designati essent id quod evenit, ubi consuli alteri provincia extra Italiam de-

SEARCH

MENU NAVIGATION