장음표시 사용
11쪽
15쪽
eri tranti mihi latos litterarum Romanarum fines, ut inuenirem materiam in qua integras adhue uires exercerem, in declamatorum incidi studia quae deperdita eloquentia orensi laetissime Romae sorebant. Ea enim quomodo fuerint eum in uniuersum ab omnibus sere qui litterarum historiam perscripserunt expositum uiderem, ubi singulos adire uolui uiros hac arte insignitos, nihil sere inueninis hanc uel illam narratiunculam in notas tamquam ablegatam Bemhardyus in litterarum Romanarum historia, Meyerus in oratorum Romanorum Dagmentis, estermannus in historia eloquentiae quanta et quam egregia de hoc studiorum genere scripserint nemini ignotum certi uero cuiusdam declamatoris imaginem ex iis non satis perspicies. Hanc igitur litterarum partem pro uiribus tractandam suscipiens
Senecam potissimum adii sontem uberrimum Is enim plus centum uiginti rhetorum sententias colores diuisiones in libris suis suasoriarum et controuersiarum composuit, multa de eorum declamandi ratione. multa de uitis addidit, neque quisquam inter aequales fuerit uel mediocris auctoritatis cuius memoriam non seruauerit. Eius igitur libros peruolui e maximo declamatorum numero eos potissimum electurus. quos ipse principes appellat. Ac primum quidem de M. Porci Latrone declamatoriae uirtutis unico
exemplo Sen. contr. VIIII praes 3 libello perscripto, dissertatione scilicet inaugurali ratisIauiae a. IMIedita, iam uirum petiui qui a multis aequalibus egregiis illius aetatis oratoribus, a discipulis ipsi Ciceroni praeponebatur cf. Sen. me contr. III prael. 15 Lucium Cestium Pium.
16쪽
Appellat Seneca eum de quo scribimus uel uno nomine Cestium uel duobus Cestium Pium qui praeterea commemorant Quintilianus inst. orat. X. 5 20 et Hieronymus in Eusebi chronico ad Ol. 19 gentilicium solum habent. Alius sons in restat quae enim Suetonius de eo rettulerat in libro de claris rhetoribus deperdita sunt omnia praeter nomen in catalogo Seruatum, quod integrum ibi restat Lucius Cestius Pius s. d. olsan. p. 29. Homo Cestius erat graeco genere oriundus es. Sen. eontr. VIII. 26. Id et quidem Hieronymotest Smymaeus de parentibus uero nihil traditur. am qui commemoratur in ueteribus editionibus contr. II. I 4 6 Cestius Pater , patrem fuisse rhetoris non est unde comprobetur: immo locus ille quod unicus est non uacat suspicione. Videtur Cestius Pater nullus esse sed librorum ortus corruptela,
quam nescio an ex niuerpensis codicis scriptura Cestius pater pater patris recte sanauerit BurSianus recentissimus editor coniciens Cestius a parte patris. Hunc igitur uirum missum laetamus.
nomine tamen si licet aliquid de origine conicere, haec proposuerim. Insignitus est gentis Romanae nomine homo Asiaticus qui in grammaticis et rhetoricis studiis summam peram nauabat, qui ipse scholae praesui rhetoricae. Erat uero id munus quod illa aetate, qua civi Romano turpe erat docere quae honestum erat discere es Sen. contr. u. praes. 15J, a libertis multis et magno opere appeteretur. Intra eos praeceptores pulcherrimae artis continebantur cf. Sen. l. I. Boneli de mutata sub primis Caesaribus eloq Rom. condicione Berol. 1836 p. 14 et 5J, a quibus quae et quanta in illa arte elaborata sint, documento est maxime Verrius Flaccus Gai et Lucii Caesarum praeceptor, quem instar omnium liceat proferre. Qua de re in magna hac libertorum manu nostrum quoque numerandum esse a uero non nimis aberit. Qu0d si ita est, eum iam quis manumiserit quaeritur, Lucius quidam Cestius rhetoris nomine OStenditur. Ouimus uero duos huius nominis uiros alterum patrem, alterum fratrem Gai Cestii praetoris tribuni plebis septemviri epulonum, cuius memoriam monumentum huc usque Romae seruatum in longissima tempora protrahetis de eo Paul Encycl. tom. II p. 289 et de eius pyramide descriptionem urbis Romae ed Platner, unsen et tom Η. p. 43, 39. De patre nihil habemus traditum stater uero cuius nomen in nummis coniunctum cum C. Norbani nomine additis litteris P insignitur, ex Hauercampi opinione in Τhesauro Morellii unus erat se uel octo praesectorum, quos Caesar exeunte ann 758 u. c. contra Pompeii filios in Hispaniam prosectus Romae reliquit s. Dio Coss. XLIII. 28, Eckhe doctr. nummouet tom. V. p. 169, Paul l. l. Horum uteruis seruum manumisit in nominis communionem libertum recepit. Videtur autem hoc in L. Cestium silium cadere, si quidem Cestius rhetor, id quod paulo infra calculo instituto demonstrabimus, ire annum 705 u. c. natus St.
17쪽
Ornatus autem est ii cognomine, de quo quidem legimus apud Quintil. V. 10 304Ponunt
in persona et nomen, quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit nisi cum
aut ex causa datum est ut Sapiens Magnus Pius M. Atque Antoninum imperatorem Pium appellatum esse propter clementiam csrael. Sparti Hadri 24. Iul. Capi 2 Dio Cass. LXX. 2 cet. , Q. Caecilium Metellum propter patris amorem cuius exilium deprecari nunquam desierit cL Cic. post red in Sen. 5. 37, Dio Cass. O. 108 Appian. I. 33, VeII. Pal. II. 5, M. Max. V. 2. 7 nemini ignotum: Cestius uero unde traxit cognomentum Pietatem credo seruabat seruus quam maximam in dominum, ob eamque ipsam causam ortasse manumissus hoc nomen recepit patrii loco, quod quomodo potuerit oblitterari demonstrasse mihi uideor in commentatione mea de Latrone p. I. Qui in editionibus ueteribus suas. II 17 profertur Cestius Crispus, is ex optimonimcodicum auctoritate a Bursiano in Catium Crispum mutatus est cum eo igitur rhetori communio non uidetur intercedere. Cesti aetatem in uniuersum cognoscimus cum ex rhetorum circulo quorum erat aequalis et in arte haud raro aduersarius, tum ex Hieronymi loco Olympiadem CXC seu annum 74 u. c. certis numeris proserente quaestionis uero artioribus continendae sinibus occasionem praebet Senecae narratiuncula, in qua Cestius a Cicerone praetore tunc in Asia uersato in caenam uocatus turpiter dimissus es cs suas. VI 13. Eo in loco quamquam multa sunt obscura et quae accurata egeant explicatione, id ipsum tamen quod apud praetorem caenabat rhetor ostendere uidetur uirum illo tempore iam famam aliquam et auctoritatem adeptum, quae quoniam eruditi scholastica aetatis anno fere decimo sexto absoluebatur, ante uicesimum annum uix ei contigi Iam uero M. ullius Cicero Ciceronis filius consul erat anno 724 u. c. et quidem sullectus ex Idibus Septembribus cf. Piranesilast. 32. ad annum 723 u. c., anno sequente fiam obtinuit prouinciam. Itaque si ab hoc anno computamus, post annum 705 u. c. Cestius uix natus est Alia uide infra.
Simili modo ratiocinatione quadam quousque Cestius uitam suam perduxerit eruere possumus. Fuit enim in eius discipulis Quintilius Varus filius illius, qui in silua Teutoburgens legiones Romanas perdiderat. Cui quidem cum qua erat impudentia hoc ipsum patris damnum opprobrio
uerteret: , Ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit post annum 763 u. c. rhetorem floruisse Iiquet Declamauit autem apud Cestium controuersiam Varus Quintilius tunc Germanici gener ut praetextatus contr. 1 3 10. Retinemus enim cum optimis codicibus ut Iectionem: et correxit latinius, receperat iam rellius in nota ad Tac annal. IIII. 66. otitia admodum obscura est, quippe quae praeter Senecam omni teste areat. am ex tribus filiabus quas Germanicus reliquit Agrippinam Drusillam Iuliam Liuillam, nulla Vari uxor traditur cf. de iis aut EncSel. I. p. 277. 3, II. p. 27 I, IIII 485. Lipsius ad ac ann. IIII. 66 filiam Germanici Varo nupsisse nudis uerbis confirmat, contra ea ipperdem nihil nisi desponsum illi suisse tradit ad eundem locum: nomen uterque omittit. Atque is uerum uidetur uidisse Particula enim tunc tempus signisicari quo declamauerit Quintilius nemo negabit praetextatum autem qui togam uirilem nondum Sumserit es aut EncycI. I. II. p. 1996 uxorem iam duxisse non uidetur credibile. Extant quidem inscriptiones duae quae testantur impuberum iugalia, altera apud
18쪽
LVCIM REDEMPTAE VIXIT ANNIS XXXXV. N. CASSIClVS PHOEBUS FECIT
es Orellius inscr. I. p. 464 et 465, sed etiamsi concedimus numeros non esse corruptos, haec tamen ante Iustiniani certe edictum cs instit. I. 22. pr. Paul I. I95 sub voce aetas' monstra uidentur quae par est uitare ubi refugium restat. Hoc uero inesse puto in uoce ut Verba enim .ut praetextatus relata ad solam uocem declamauerat, praeterquam quod addita particula ut suspicionem mouet, prouocant illam dissicultatem, relata ad uocem gener tollunt explicantia quod in uerbo illo insolentius dictum est. Hoc enim modo cum interpretamur, gener exhibetur talis. qualis praetextatus esse potest, id est sponsus. Is uero si fuit, cur addidit Seneca uocem tunc Videlicet rem significans quae sibi non constitit immo sequenti tempore sublata atque commutata est. unc Germanici gener futurus erat Quintilius, mox in contrarium res cecidit, sponsalia enim nuptiae non sunt secutae. Sponsus sui Germanici filiae, sed priusquam in matrimonium duceret eam reliquit. Quae si recte disputata sunt, non mirum quod res in irritum deducta a nullo scriptore commemoratur. Neque tollit hanc argumentationem Coroebus Mygdonis filius, qui quamuis sponsus esset Cassandrae a Vergilio Aen. II. 344 gener dicitur es eleg ad uessall. 3ll quod enim licuit poetae in nostrum locum non quadrat. - Sed utut res suit, accidisse eam priusquam Claudia Pulchra Quintili mater a Domitio Afro impudicitiae adulterii ueneficiorum in principem et deuotionum postularetur, id quod acitus narrat ann. IIII 52, si ipperdeyus recte contendit, Varus ante annum 770 u. c. declamationem illam uix habuerit. Ad hunc igitur annum Cestius uitam perduxerit
necesse Si ultra uestigia desunt. Sed haec hactenus de Cesti aetate, iam ad ea procedamus quae de eius uita tradita habemus. Natus erat Smyrnae tunc temporis eloquentiae et artis rhetoricae in Asia primaria sede s Euseb. chron. . . Ibi elementa grammatica edoctum artem eum rhetoricam percepisse si a uero haud procul abesse uidetur, cf. Bernhard liti nom. hist. p. 75 seq. disseri de Porci Latrone p. 8 seq. quibus praeceptoribus usus sit non pari modo liquet. Praematuram autem gloriam sibi uidetur comparaSSe is quem, cum Omnia quae ad uitam cum pueri tum adulescentis pertinent multis tenebris lateant primum in Ciceronis domo caenantem reperimus apud Sen. suas. VII. 13. Iam quidem Cicero
ille erat egregio patri cum ingenio tum morum integritate impar ebrietati praecipue deditus teste Plinio at hist. XIIII. 22oergilla Ciceronem M. ilium binos congios simul hausisse solitum ipsi obicit. Factum id erat Gorgiae rhetoris culpa, qui cum auditorem IIum haberet
Athenis anno 200 u. c. ad ebrietatem aliaque uitia adulescentem perduxit, ita ut pater filium ab eo remouendum curaret s. Plut Cic. 24. Atque nimius hic uini bibendi amor attulerat ei multa illa damna a Plinio l. c. disertis uerbi enumerata, memoriae imprimis iam natura demine quantulum Supererat prorsus subducebati codices natura memoriam demerat Bursianus coniecit natura memoria insidelis erat. Laudatur uero in eo urbanitas eaque lucris isse uidetur Cestius. Vsu enim
uenit illis temporibus quibus a republica ad studia litteraria prohagiebant ne nobilissimi uiri, ut ambitioni indulgerent hominibus in litteris quodammodo nobilitatis fauentes eosque in familiarem consuetudinem adducentes s Bernhard p. 225 seq. Fecit hoc Asinius Pollio secit essalla Co uinus secit imprimis Maecenas cuius nomen hanc ipsam ob causam prouerbii loco dici solet. Atque
hunc morem, Siquidem erat urbanitatis, Cicero quoque secutus esse uidetur, cum Smymae uersatus
elarum rhetorem ad eaenam inuitaret Sed male illi honos essi Geiderat enim Cieeroni Cestii
19쪽
nomis, quod eum interrogasset subinde excidit, donec nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius redderet certiorem, iterum interroganti domino quis ille esset qui in imo recumberet ait:.Hie est Cestius qui patrem tuum negabat litteras cisse . aior erat hae arrogantia quam quae ferri posset, praesertim a filio. Itaque Cicero nimia potione iam ad insanum impetum prouectus
de corio patri rhetorem satisfacere iussi Ceterum quae in Senecae libro leguntur uerba apud Cestium praetorem aperte deperdita recte mutauit ursianus .apud Cestium Pium rhetorem reflituens.
Hoc solum omperimus de Cestio, quoad in Asia uersabatur; ubi num publice iam docuerit non mstati Postea Romam migrauit ibique scholam aperuit a multis frequentatam discipulis L Hieron ad Euseb chron. Ol. 19 seu annum 741 u. c. Cestius Smyrnaeus rhetor latine Romae docuit . Quo quidem anno si Hieronymus pro consuetudine sua id tempus significat, quo rhetor Romae maxime florebat, aliquot annis ante eum in Italiam transiisse non uidetur audacius conici. Vita eius hic suit quae huiusmodi uirorum solebat esse, uersata in schola maxime studiorumque recessu uniformis et languide decurrens. Prouinciam publicam non suscepit, quamuis saepe buccas inflaret plenoque ore ac latere de republica garriret ne processit quidem in solem et puluerem sorensem oratoris partes suscepturus cs insta. Declamabat autem Cestius maxime in schola neque non descendit ad certamina in aliorum rhetorum conuentus, id quod eius cum Latrone altercatione demo ratiae contr. I. 5. 8 et D cs de Lair diss. p. 23 collatis aliis Senecae locis contres. . . l. 6. I, II. 11. 22, quarum in postrema contextum qui dicitur sic restituit ursianus male fieri nunc orbam, si iam tum iurasse Recitauit etiam, ut homo erat uanus et ambitione elatus, in balneis publicis, qua quidem cassius Seuerus teste Suetonio de ili gramm. 22 atrox homo et facile molestus aliquando ad eum accessit auditurus in Milonem recitaturum. Illum uero diem Cestius profecto notauit infelicissimum, cum miserrimo modo a Cassio uexatus domum rediisset. Audiamus Cassium ipsum sabulam narrantem apud Sen. exc contr. IlI. praes. I seq..Memini intrare me scholam eius, cum recitaturus esset initionem Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat Si Thrax essem, Fusius essem, si Pantomimus essem, Bathyllus essem. si equus, Melissio. Non continui biim et exclamaui: Si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens scholastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se executurum nisi exissem de domo. go negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceronide Cestio in soro satisfacere. Subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuiciorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege i mpti maleficii Tanta illi perturbatio fuit, ut aduocationem petere Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam apud praetorem urbanum curatorem ei petebam interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestam me amplius non suturam si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se nec hoc ut saceret uel ioco uel serio mei potuiti Eiusmodi molestiae fortasse multae ei acciderunt, erat enim homo qui prouocaret: nasutissimus suas. VlI. I2ὶ malignus et contumeliosus conis. I. 3. 10, VIIII. 26 12 , mordacissimus contr. VII. praef. I seq. , arrogans ex eonis. III. praef. 16 seq. suas VII. 12 , sed exempla desunti Acqui scendum est in paucis his rebus, quas hucusque de uita enarrauimus.
Addenda uidetur hoc Ioco breuis de rhetoris et declamatoris Mibus disputatio Appellatur enim Cestius ab Hieronymo rhetor, a Seneca contr. I. I. 14 in nouis declamatoribus numeratur. Mui autem declamatores sunt cum qui Graecos sequebantur in dicendo, tum maxime qui Asiano dicendi generi se addixerunt. Sed de his insta disputabimus, iam de declamatore Omnino agitur diuersum enim cinii studium uterque testis ostendere uidetur, quandoquidem
20쪽
certis limitibus notiones distinguit Quintilianus insti orat. X. I. I ita, ut rhetorem et doctorem qui praecipiant artem, Opponat declamatori et professori qui oratori similes ostendant. Sed Senecam hanc notionum discrepantiam non curare uberius demonstraui in dissertatione mea de Latrone p. II is uoces rhetoris declamatoris scholastici pari ui componi Itaque tum non nomina spectanda sint sed res, e multis illis locis quibus cestius discipulos reprehendit eorumque dicta corrigit uelut conis. I. 3. 10, Il. 23 10. proprio uerbi sensu dicendi magistrum illum fuisse dilucide apparet, qui ipsa institutione scholastica instruere discipulos studeret. Fieri quidem non potuit quin suas ipsius declamationes tamquam exempla auditoribus proferret quae sequerentur, at dissimilis erat Latroni qui elementa aliis permittens docenda ne audiuit quidem discipulos, sed institutione scholastiea iam imbutos suo exemplo uoluit conformare es dissert. p. 3. Is erat de elamator qualem Quintilianus describit Cestius rhetor erat.
Cestius una fixerIt taraetor tat si quaerimus e diseipulis, rhetor uidetur suisse quo nullus melior, nullus praeclarior inueniri potuerit. um non solum disertissimis illius aetatis uiris praetulerunt, praetulissent etiam Ciceroni, nisi lapides timuissent s. m. me contr. In praes. b. Nonii igitur is omnes uidetur anteisse Neque uero auditores solum ita iudicabant quorum iudicium
leuius Sset, quoniam maximam partem pueri aut iuuenes scholas Dequentabant, assentiebantur alii
multi. Copiosissime enim disputat in illa praelatione Cassius Seuerus de discrimine quod interoedat
inter forensem eloquentiam et scholasticam, in qua disputatione postquam exposuit cur ipse nollet declamare, haec addit: Diligentissime tibi me excusarem, tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Nessallam Coruinum et Passienum qui nunc primo loco stat minus bene uideri quam Cestium aut Latronem L Hoc igitur iudicium suisse aequalium qui sua fama Cestium prosequerentur neminem fugieti Atque cum componatur a Cassio cum Latrone, quem Seneca ipse contr. VIIII praes. 3. I. praes. 24 declamatoriae uirtutis unicum exemplum dicit quo nihil grauius nihil eius eloquentia dignius sit, re uera Cestiana gloria non poterat esse mediocris. Λccedit etiam Suetonii testimonium, qui cum exeunte capite primo libri de claris rhetoribus conscripti
quodammodo Praelatus esset Illustres professores et quorum memoria aliqua extet non temere alii
reperientur quam de quibus tradam , in iis quos laudat Cestium Pium suo loco proposuera Sed quantauis eius gloria fuit, non fuit nisi apud eos qui rhetoricis studiis oblectati in ea incumbebant. Licet enim sentire in Cassii uerbis: Virum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium ΤΝon illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant indignationem uiri, qui aliter iudicans palmam tribuerit ratoribus ab aequalium multitudine postpositis Pollioni Messallae Passieno. Hi uero prorsus aliam ingrediebantur dicendi uiam oratores erant non declamatores, dignae studiosi orationis qualis uiguerat reipublicae temporibus, Ciceronem imitati, scholasticorum molli et artificioso sermoni