Valentini Henrici Volgeri Introductio universalis in notitiam cujuscunque generis bonorum scriptorum cum nnotis et augmento Henrici Meibomii

발행: 1691년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

15쪽

VALENTINI ENRICI VOGLERI

INTRODUCTIO

UNIVERSALIS

INNOTITIAM CUIUSCUN

GENERI BONORUM SCRIPTORUM

CUM NOTI ET AUGMENTO

17쪽

NOBILISSIMO

PRUDENTISSIMON AEVI RO,

IOHANNI OTTONI

SERENISSIMI PRI NCIPIS,

IOHANNIS RIDERICI,

DUCIS BRUNS UICENSIS AC

LYNEBURGENSIS,

CONSILIARIO INTIMO ET VICE CANCELLARIO,

S. P. D. VALENTI Nus HENRIeus o GLERua.

Onorum librorum notitia

bonae eruditionis magna pars esse petahibetur. Idque sane non uno merito. Ut enim quod insimum omniumque

minimi pretii esse, nec ad quorumcunque usum : a perin-

18쪽

perinde sese diffundere videtur, inde prosciscens

bonum primo loco commemorem, utique nullum non elegantioris doctrinae studiosum illa ita decet ut quam maxime. Multa videlicet sunt ad artium ac scientiarum, cujuscunque generis ea demum

fuerint, etiam viliorum plebejarumque acquisitionem facientia. Alia quippe simpliciter nemini citra damnum debent vel possunt ignorari alia non habere perspecta nihil quidem derogat ipsarum ma

gistris, eadem tamen tenere ad eorum laudem atque existimationem conducit. Inter quae quidem

rursus haud exiguum interest discrimen, quod alia propius, alia longinquius eo pertineant, alia item majoris,alia minoris sint momenti. Quod omne circa disciplinas illas, qua proprie doctum hominem reddunt ac denominari faciunt, tanto illustrius conspicitur, quanto majoris eae sunt amplitudinis quantoque praestantioris dignitatis. In omnibus autem, quae ad laudabilem in eo genere περ Ἀργίαν spectant, si non principem, certe minime postremum locum sibi vendicat, cujus commendationem nunc suscepi, Icriptorum librorumque cognitio. Quodsi enim peregrina quaeque in se spe- O at minus eruditionem juvant, gratiam tamen ac decus conciliant certe quae proxima necessitudine

19쪽

dine cum illa conjuncta sunt, item quorum peritia gravissimum at fert pondus, mulio maximo esse

Oportet ornamento. Numquid autem ab illa minus alienum vel excogitari potest, aliorum doctrina praestantium hominum, quae ab iis prosecta sunt, ingenii monumentorum notitia numquid etiam vel aequalis vel majoris momenti

Praeterquam vero quod eruditorum τδε χαυ-εςρρους apprime decet, magis insuper isthaec lauda. ri meretur propter insignes, quas affert, utilitates. Quibus quum vulgo plerique omnes mortales

cuneta metiri soleant, etiam nunc eae maximopere sunt attendendae quamquam summa rei Videntia neminem nisi brutum eas latere temere permittit Manifestum sane emolumentum redundat

in historiam. Quae quum res divinas tu manas, naturales desciviles, publicas privatas, adeoque totius universi memorabilia ambitu suo comprehendat non minus etiam fructu me scriptis, qui bus illa consignata posteritati traduntur, Oportet pro manare longe uberrimum, Eadem plane ratio est praeclararum cujuscunque generis artium atque scientiarum. Omnium quippe singularumque primordia, progressus, incrementa, decrementa, adeoque mutatione atque universa fortuna, iti- dem

20쪽

dem tantum non unice ex litterarum monumentis certo addiscuntur. Quo simul etiam pertinet cognoscere, quid' a quibus ad singularum complementum faciens sit praestitum, quid impugna tum, quid assertum. Haec omnia quippe habere comperta ad veritatis etiam inquisitionem multo plurimum saepe conducit. Quae summatim proposita per singulas species eundo ita sese habere reapse quilibet periclitaturus experietur. Quin immo omnibus hisce de causis iisdemque nominibus summopere quoque necessaria est illa ipsa notitia. Non desint quidem de alii modi quidpiam divulgandi de ab oblivione vindican di sed qui cum illo, qui scriptorum ope praestatur,

in contentionem venire possit, omnino reperitur nullus Per αγρο φον enim traditionem non nisi paucissima propagari queunt quae simul variatio. ni perquam sunt obnoxia, praesertim si subinde mutantur mutandique lunt traditores quum illa

quoque, quae vix dum Contigerunt, nunc additamentum, nunc imminutionem, plerumque αδλοι-

ωoi quandam soleant sentire. Quae metallis lapidibusque vel insculpuntur vel imprimuntur, aut ex illis fusis parantur monumenta, diuturna quidem sunt, maximeque serunt aevum, veniuntque ex parte

SEARCH

MENU NAVIGATION