장음표시 사용
101쪽
A. D enes eorumque B. Ureteres C. Vesica Urinaria. D. Vasa Testium, quorum unus, E. in , alter, F. a Scroto liber demonstratur. Ante exhibita sunt. G. Stomachus. H. Hepar. I. Pancreas. Quemadmodum etiam Visuntur , Κ. In testini Jejuni, L. Recti filo constricti, M. Mesenterii, N. Aortae Arteria O. Cavae Venae, P. Mustulorum Abdominis ut & 4 communium involucrorum R. vestigia atque portiones. Superius indigitata organa e corpore masculo diffecta, seposita de a vicinioribus avulsa, repraesentat
104쪽
A D en dexter, Membrana adipe referta, B. ex parte separata, obductus. C. Rensinister a praedicta liber. D. Glandulae renates. E. Aortae inserioris trunci portio ; Ejusdem insignes quidam superiorum e. & inferiorum E. abscissi ramuli: Quidam ejusdem generis F. integri, varia ad organa tendentes. G. Cavae Venae infra Hepar portio. g. Ejusdem praecipuae quaedam divaricationes abscissae, quaedam G. imtegrae relictae, ut cum Arteria circa Renes, Testes eorumque annexa factum. H. Ur teres, Vesica urinaria I. flatu distenta, ex parte tecti. Ut vero ordine & singulatim praecedentia demonstrentur, initium faciam a Renibus, praemissa eorum Glandularum historia atque dilucidatione. Glandulae Renales D. singulae Reni, unde Renales, a parte Cava pollicis latitudinem distantes, ex Variis Glandulis una pellicula exterius tectis exstruuntur: Laxe Vero quia cohaerent, diversa gaudent figura intermediasque amittunt caritates, quarum una insignis summum habet cum Venis commercium Renum numerus dualis, dextri sub Hepate , sinistri vero situs superius aliquantulum sub Liene partim inter, partim infra Peritonaei lamellas detegitur. Phaseoli, ut
105쪽
Uigura I. A. Rimulis, B. Tuberculis altitudinibusque ab extima facie ad interio x rem substantiam Lobellorum in modum penetrantibus , intersecti figuram in
duunt ό Gibbo namque exterius, circa medium Vero fovea donantur. Diaphragmati ut & Lumborum involucris ambo prima Tunica , sinister autem Lieni Coloque In testino adnascitur. Vestiuntur praeterea tenuissima a Renum tubulis Orta pelle pro pria , per hanc simamque Renis partem vide Fig. II.) A. immittuntur atque emittuntur B. Sanguinea Vasa ac C Ureteres. Sanguinea vasa ac Nervi post indefinitas intrinsecas ramificationes, a circumferen tia incurvata deorsumque protracta aliis cum ejusdem generis Ramis unita, plexum efformant partimque Glandularum partimque Ureterum tubulorum corpora am plectuntur ac perreptant , donec circa Papillaria protubercula oculum effugiunt.
Exterior Limbus Vide Fig. III. A ) sectione instituta a Gibboso latere, &Fig. IV. A. Renem explanatum ostendente, e plurimis est conflatus Tubulis B quorum extensi fines Membranulis, tam a latere, quam superius includuntur, vel alligantur: Hisce sparsim diaphanae interseruntur C. Glandulae ; superato vero hocce Limbo, ingens horum exoritur fasciculorum numeruS ; maximam etenim hi, cum Glandulis Renis conficiunt molem Innumerabilium Glandularum hi acini utrorum
que vasorum exteriorum ac interiorum extremiS appenduntur, circumscriptione inter
sepiuntur propria. Quae omnia liquent in Fig. V. fasciculum unum exhibente ope vitri optici delinearum. A. Membrana Renis propria. B. Fibrosorum staminum disruptorum vestigia. C. Vasa sanguinea. D. Glandulae. F. Tubuli Urinarii integri, F. abscissi. G. Papillae corpus, II. Ureteris, sive PelVis portio. Superata vasorum prima distributione, horum fasciculorum quidam in unum collecti, partim a toto Renis Gibboso arcu, partim ab inferiore Limbi margine deducti, variarum figurarum Papillas D. ut plurimum octo, Vel novem extruunt. In Papilla hac sive Papillari vasorum protuberantia spatium aut cavi
tas detegitur ; ex vasorum tortuose recteque flexorum lateribus orisque conflata
Fibrulisque Membranaceis obducta. Papillares hae protuberantiae ab Ureteris sive Pelvis E. Fistulis , in arcum positis atque in Rene divaricatis excipiuntur. Non raro admodum breves interdumque dimidii digiti & ulteriorem expansionem p tiuntur , ut in Fig. VI. A. Renis portio interior. B. Ureter. C. Pelvis, ejusdem D. Fistulae, Papillares E. excipientes protuberantias. Siccas has Fistulas spectandum oculis subjicit
Fig. V ΙΙ. A. Ureter, B. ejus expansio dicta Pelvis, cujus emiss1ones C. Tubuli vocantur. Ab extima Renis peripheria D. Fibrae derivantur Membranaceae, Vasculin rum fasciculos recta permeantes, hisce alligantur praedicta vascula atque Glandulae stabiliunturque praecipue Ureterum fistulae, sive Papillas excipientes emissiones, quae ubi unum efformarint spectabilem Sinum, Pelvis E. nomine indigitantur. Hujus tractus Lumborum Musculis incumbens Ureter, major cavitas Vesica, exterior pars Urethra dicitur; omnes & singuli variam Fibrarum agnoscunt appositionem. Ut depingit per Microscopium
108쪽
Uigura I. A. Ureteris prope Vesicam urinariam dissecta atque expansa portiuncula. Exterior Lamella B. ex Fibris Membranaceis juxta tubi longitudinem C. D. e currentibus , adipe Obductis multa. Secunda, E. inter quam & primam, ut etiam exterius in prima, multa reperiuntur vascula F. ex obliquis Musculosis fasciculis, Tendinibus alternatim intersectis priorique involucro annexis, conflatur. Interior vero H. ex laxioribus & a se invicem distantibus Fibris, quibus I. Glandulae inhae
Ureteres vide Fig. II.) Α. oblique Vesicam versus ducti, circa Cervicem eidem, receptis, sive emissis laxioribus es varie flexis Fibris, continuantur, propriam ex parte conservantes configurationem. B. Vesica, C. hac in Tabula delineata, multa quia erat Pinguedine obducta atque crassiuscula, integra proponitur, aperta vero insequemtibus ostenditur alia, ubi & Ureterum in Vesicam exitus, indigitatur. Vesica urinaria, Ureteris extensa portio, situm obtinet in Hypogastrio inter Peritonaei Lamellas, Sacrum, Coxendicis Putasque ossa. Ut in Tab. XLI. lit. C. in maribus recto Intestino, in foeminis Uteri inferioribus incumbit. Umbilico, Pisis ossi aliisque vicinis partibus alligatur plurimis. Pyriforme Globosum organum ut in ne Ureterum emissiones, ita quoque hoc cum ipsis, respectu structurae, convenit: Praeterquam quod secunda Lamella spectabilioribus per totum excurrentibus atque ambientibus Carneis ditetur Fibrarum fasciculis ue tertiaeque , Glandulis scatenti, Villosum adhaereat tegmen. Ita ut Ureteres eorumque in Rene Tubuli atque Urethra vesicae, aut viceversa Vesica horum sit productio atque elongata appendix; uti circa Oesophagum, Ventriculum ac Intestina, quae pro uno organo Vario muneri adaptato habenda veniunt. Resectis circa collum sangusta es a fundo inferior pars) exterioribus Fibrarum obliquis Manipulis, oculis proximae sunt Sphincteris Musculi emissa classes, de quibus infra latius. Aperitur Collum laxiore Membranae productione Valvae instar, foras spectante, clausum, in Masculo genere longius, in Urethram, Vesicae extimam regionem, D. quae hic, circa initium ab adjacentibus denudata atque tota visui subjecta. Eadem cum corporibus Nervosis exterius obducitur substantia, spongiosa vero inferius Fibrisque Muscularibus ditata, Membranos a superius ipsamet extistit. Demonstrantur quoque hac in Tabula quae ulterius in sequentibus explicantur, abscissa & vinculo ligata Vasa E. Testi inservientia. Testis, F. suis involucris ex parte inclusias. G. Vas deferens. H. Vesiculae seminales. 1. Corpus Glandosum atque Penis, Κ. cum annexis ab aspectu postico. Hisce de Vesica, via praestruitur ad indaganda Pudenda, cognitu non inter leviora; quapropter ab Arteriae ramulo ad Testes misso, absoluto prius Scroto velaminibusque exterioribus, inchoare statui: Utpote quo duce intricatissima eorum detegitur structura. Forinsecus Testes extra Abdomen propendentes, vide Tab. XLI.) Scroto vestiuntur, laXa aeque ac plic
hillis Membrana, exterius atque interius Sutura per ejus longitudinem excurrente dia visa plurimisque Vasis intertexta. Huic altera connascitur Musculosis dotata Fibris. Inter utramque expansionem, similiter ac in ipsa cute, multivagae observantur Glandulae. Obducitur quisque Testis vide
109쪽
Figuram I.) A. Cremastere Musculo. Hic Pisis ossis ligamento assixus, suis.
posterius B. robustioribus fasciis, vasorum Tunicae C. Vaginali inclusorum soli gitudinem sequitur. Fasciculi hi a se invicem pro Membranae extensione plus mi nusve distant eique alligantur; unde avulsis Musculosis Fibris, Μembrana haec ex asperata apparet, interius vero laevis atque glabra remanet. Inferius D. Testi, suptarius E. Peritontei Fibrulis firmissime adhaeret. Secunda Testium Μembrana F. albu ginea recte propria, proxime enim Testium molem eamque solam involvit, Crassa undique Testi interius adnata, G. Mollis Glandulisque pluribus Ornata, exterius ten siili obducitur Lamella Vasisque deferentis surculos accipit exteriores. Enumerati; hisce involucris, sanguifera includuntur Testium Vascula, Vulgo Praeparantia, ab Aortae Arteriae & Cavae Venae medio, vel Renali trunco vide Tab. X LII.) erum
Ex hisce Arteria A. ut in Fig. II. Arteriam pariter ac Venam cera flatuque tumi dam ostendente) minori a. Vena autem B. plurima surculinum propagatione b. pri ma descendit, altera ascendit. Circa Venae subdivisiones, Anastomos es C. variae ue inosculationes retiformes D. Valvulae E. distentaeque protuberant portiones. Iorum vasorum invicem tortorum classes, indefinitis alligantur atque distinguuntur Membranulis, quae etiam Testis corpus, perreptitant. Ubi Testes, Arteriae attigere, tam Epididymidi F. quam majusiculo Ramo Testi superne immittuntur ipsi G. atque hoc inverso ordine respectu sanguinis cursus de Vena g. intelligendum Testes numero bini, magnitudine variantes, figura gaudent ovili, horum unus vide Fig. II.) ab involucris denudatus, alter Fig. I. albuginea tectus demonstratur. Est autem Testis ex Glandulis, va rum finibus alligatis vasculisque peculiaribus hisce continuis, conflatus: ut in sequentibus) contigua haec cum Epididymide sunt, Testium dorse assixa atque albuginea partim tecta : constat autem Epididymis ut Testis, ex pluribus Glandulis ductibusque varie flexis atque tortis. Praeterquam quod hisce intercurrit major ductus intermedius, qui, lutis vinculis, in immemam, respectu magnitudinis, extenditur longitudinem, ut in Fig. II. H. ex parte dem stratur ue majori forma repraesentatur Epididymis in Fig. III A. Testis portio B. Epididymidis prima , C. altera solutio. D. Glam dularum eminentiae, E. Vas commune dictum Deferens, Vaginali, mecifica Fibris circularibus dotata , tunica sui in Fig. II. I.) quemadmodum Epididymis, o, ductum. Vas deferens, a multis, ut Umbilicate vinculum, diaphanis concomi latur Tubulis. Antequam vero Testium historiae finem impono, eorum Varias