장음표시 사용
81쪽
D estastis Corpori toti communibus integumentis A. hic in conspectum veniunt 6 Abdominis quinque Mustulorum paria & quidem primo dicam de uno Latere, alterum B. enim Pinguedine hoc in subjecto ita abundante, ut pollicis latitudinem crassitie aequaret, tectum reliqui) Destendens oblique. Secundo D. Mendens oblique. Tertio Rectus Mustulus E. Nervosis Interstitiis F. nunc duobus, nunc pluribus divisus. Circumseribitur ad Latera albicante G. quasi linea semilunari, quae fit a concursu Tendinum tum obliquorum, tum transversorum Muscularum. Sub hiis sin sequenti Tabula visibilis) latet Τransversus: in ima Abdominis regione , Pyramidalis Mustulus, H. quo plurima corpora carent; Horum latiorem deseriptionem inveniet Lector sub clamonstratione, ΤRL
84쪽
Fyrum I. A. Mastulas Oblique destendeps extra situm B. prima tendineo-carnosa ejusdem cum infima sextae, septimae, o Vae & nonae Costae parte connexio, altera ejus alligatio C. circa Ligamenta transvers rum Vertebrarum Lumborum processuum, tertia vero cohaesio est cum D. ossis Ilii Spina. Quod quia ab eodem Latere non ita commode demonstrari potuit, ad aliud exhibui. E Carnearum hujus Musculi Fibrarum fines F. Abstissus Tendo qui usque in albicantem lineam expanditur. G. Membrano a Tendineaque in Putas osse insertio. H. Transparentes Costae. Secundus Abdominis Musculus I Oblique ascendens, sub priore situs; hujus Fibrarum lineae seperius ducuntur, K. ab interno ossis Ilii superioreque margine, ut & ossis Sacri spinis atque Membrana Lumborum Vertebrarum processus transversos obvolvente prosiliens, undecimae duodecimaeque ut & decimae atque nonae Cinae Cartilagineis annectitur partibus, Musculoque Serrato majori antico digitatim interponitur, Tendi neque lato ad medium Tendinum concursum, dictum Lineam albam, pergit; antea vero, ubi Mustulo Recto obviam venit , in duas saepissime dividitur ejus Tendo partes, quae praedictum Mustulum vaginiquasi includunt. Hujus superior pars, Musculi Recti intersectionibus firmiter plexi sormi Fibrillarum Nervul rumque textura adhaeret inferius; interdum non invenitur, atque tunc Tendo simplex est. Τertius est L. Must lus Abdominis, suo in loco, rectus. Longitudine sua totum percurrens Abdomen, latitudine digitos interdum adaequans quatuor. Hujus Musculi insertio duplex est, una in parte anteriore M. ossis Putas, altera in ossis Sterni tam media quam laterali parte N. imo in quatuor Costarum inferiorum Cartilaginibus, superius enim Fiurarum ejus fasciculi Membranacearum expansionum intermissione distincti atque a se invicem separati tenentur Intersectiones, hoc in subjecto, sirius Musculi, quatuor inveniebantur O. eaeque omnes supra; cum saepista me earum una atque altera infra Umbilicum sit sita. Intersectiones hae, Nervulorum carni intertexti plexus sunt; quorum 6rdo reticularis est, ab una enim ad alteram Musculi partem n sic vice versa, Nervulorum propagines 1 est intersecant atque decussatim demittuntur. Mustulus hic suo e situ remotus, exprimitur sub littera P. Sequitatur hunc quartus a pyramidalis, Redii Tendinis extremitati inferiori incumbens: Ab externo Pubis ossis superioreque esar ne, in apicem desinens, Tendinosis fibris, transversi Musculi Tendini annexus, circa Umbi licum aut inferius paulo in tendinem abit tereremi post hunc examinandus venit, ultimus R. Transuesses dictus, cujus alligatio prima ligamentoso ossis Sacri interdum, sed plerumque Vertebrarum Lumborum transversorum processuum involucro, secunda imis Costarum quarundam Cartilaginibus, tertia ossis Ilii posticae atque interiori parti vicina est. Rus tendo hic abscissus, S. in Lineam dictam albam desinit. Fibrulis ubique fere Peritonaeo annectitur, per quod subjecta hic Intestina T. obscure transparent ac protuberant; estque Peritonaeum V. Me brana ex duplici Laminarum appositione exstructa, densa, lubrica totamque Ventris cavitatem obambulans, Nervose Spinalis protuberculi primae, secundae tertiaeque Lumborum Vertebrae plexu alligatur ; ubi absque dia laceratione separari non potest: connectitur superius Diaphragmati, inserius Pubis & Ilii ossibus, anterius Albae dictae lineae, I ransversique Μustuli tendini. Quo sensu communiter duplex dicatur Peritonaeum, in sequentibus videbimus, ubi Renum vaserumque Spermaticorum, &c. fiet demonstratio. Hoc loco contexturam ejus, qua sese facie per Microscopium conspiciendam exhibeat, ob oculos ponam, in Fig. I I. A. Fibrae Nervosiae per Abdominis longitudinem excurrentes, B. Fibrae circulari modo a Nervosi plexu per Abdominis latitudinem exporrectae. Fibrulae C. quarum ope praecedentes inter sese connectuniuratque tiscium instar complicantur. Nervi D. eorumque propagines, circa Ventriculum maxime notabiles. E. Dist torum Sanguineorum vasculorum vestigia. Membrana haec variis in locis pertus est, Primo inses stro Latere oesophagi exitui, Secundo vaserum Sanguineorum transilui, Arteriae nempe Aortar sed non semper, inter Diaphragmatis etenim appendices haec quandoque transgressum quaerit) atque Cavae Venete, de minoribus non loquor, hoc enim cum toto corpore commune & necessarium habet. Processum in utroque Inguine articuli digiti longitudine, anserinae Pennae crassitie, ab orificio ad finem semper clausum, Cono similem, ait
Τotum hoc Membranaceum corpus Fibrulis Scroto adhaeret vasique Spermatica non silum non capit; sed ab uno tantum latere tegit, ita ut sub eo e Ventris cavitate erumpentia, ad Testiculos eorumque vicinas partes abeant, ut videre est in Fig. III. A. Peritonati pars. B. Conspectus Processus a cavitate Ventris. C. Vasa Spermatica dicta,m Peritonta velamine excurrentia. Exsiccati hujusce Processus facies delineatur in Fig. IV. A. Peritonati portio. B. Processus orificium, C. ejusdem attenuatum corpus, D. finis. Ablatis his Integumentis, viscera sub iuste contenta, in conspectum veniunt; quorum situm ordinarium
85쪽
A. mentum, Membrana tenuis, pellucida multisque locis perforata, sita , adis Ventriculi fundum, Hepar & Lienem, qui sub ejus velamento latet; a Peri tonaeo, ubi illud Dorso alligatur, aut cum Peritonaeo originem ducit. Duobus constat parietibus, inter quos cavitas est spectabilis atque insignis. Figura est aucuparii Mar supii: Magnitudine variat, nunc ad Umbilicum, nunc ulterius progreditur. Supe rior ejus Paries sive Folium praecipue duodenum Intestinum, Pylorum, Ventriculi iundum Lienisque concavam partem ObVelat hisceque omnibus Fibrulis annectitur. Inferior ejus Folium sive Paries, Dorso alligatus, Hepatis Lobum atque Pancreas involvit, Intestino colo assixus, totus illi, ut & Ventriculi fundo adnascitur. Infima Omenti portio sive Limbus , ab omni viscere libera , Sacculi instar Intestina super , nunc huc, mox illuc fluctuat atque propendit. Glandulae, quibus omentum statet, hoc in subjecto, vix erant conspicuae, B. juxta Pylorum atque Lienem praecipue sit tae, inter Foliorum, sive Parietum structuram, duplex etenim quaeque est Lamella, copiosa est Pinguedo ; de qua statim Ostenduntur porro hic C. Ventriculus. D. Hepar. E. Ligamentum suspensorium. F. Impatis inter Lobos fissi1ra. G. Intestini Coli pora
tio. H. Tenuium, I. Crassiorum Intestinorum partes. Notandum Omentum hoc non tertiam ordinariae Pinguedinis habuisse partem ideoque hoc in cadavere, respectu Pinguedinis, vix omenti meruisse nomen: Membranae enim tantum ejus apparebant.
Pinguedo haec specificis obvolvitur ductibus ac Sacculis , ut sese frequenter offerat, ostenditur in TR L
88쪽
Uigura I. A. Omenti pinguedine reserti portio. B. Glandulae in Pinguedinis Ra-V moso corpore sitae. C. Foraminula Pinguedine destituta. Membranarum, a Pinguedine liberarum, facies demonstratur in Fig. ΙΙ. A. Lamella superior, B. inferior. C. Foramina. D. Cellulae Porosae, sive Sacculi e quibus adeps vel Pinguedo est exempta. E. Vasa Sanguinea cera repleta. Pinguedinis liberandae ab Omento modus hic est. Omentum totum oleo Therebinthino fervido immergendum manuque tamdiu comprimendum conterem dumque, donec tota Pinguedinis massa in oleo sit soluta. Membrana postea aeri, aut igni parum exposita atque ita exsiccata, Vasis sanguineis injicienda est cera. Demonstrato Abdominis Viscerum anteriore situ, eadem speciatim examini submittam , & quidem ante alia vide Fig. V.)A. Stomachum, cujus superior pars oesophagus dicitur, vide Fig. III pone
Laryngem situs, suo cum ductu eam ex parte concomitatur. Exterius Oe phagi orificium faucibus continuum est; qui locus Pharyngis nomine indigitatur ; sed de nominum varietate minus sollicitus, uno verbo, Guttur mihi est, totus ductus internus,
tam ab Uvula, quam ab Epiglottide, usque ad Oesophagi aperturam & partes proprias , quae praeter Tunicarum texturam, utpote de qua sub Stomachi descriptione diacendi copia dabitur, sunt plurimae Glandulae B. & Musculi. Horum primi C. Cephalopharyngari, capitis pluribus ossium inferiorum eminem ttis affixi, duplici, tendinea scilicet, ac carnea Fibrarum classe, ductui Oesophagi superiori alligantur. Secundi D. Sphaen haryngari, ab interno Sphaenoidis ossis processu erumpentes, Oesophago a Lateribus implantantur. Hujus Fibrae posteriores,validissimam,respectu
inUOlucrorum, cum faucibus atque intricatam, respectu Fibrarum, habent connexio
Tertii E. Stylopharyngaei, Styliformi eminentiae acuto atque tereti corpore affixi, in Oesophagi itidem Latera exporriguntur. Quartae Musculosae classes, F. suo Fibrarum apparatu Oesophagum obambulant, ab utroque latere Scutiformi Cartilagini affixae, tendine quaedam, aliae carne inter-
Cipiuntur : Atque juxta divisionem hanc plurimi sunt Musculi Oesophagiaei. Horum Musculorum quidam fasciculi usque in Oe phagi medium, alii ulterius suis extemduntur tendinibus. Musculi hi a parte postica ostenduntur in Fig. IV. A. Cephalopharyngaei. B. Sphaen haryngaei. C. Stylopharymaei D. Oe phagiaei. Oesophagus sub Pulmonis fistula descendens, circa undecimam Vertebram, perforato Diaphragmate, superiori Stomachi orificio continuatur. Stomachus Fig. V ) A. cujus praecipua pars in Epigastrio a sinistris sub Dia
phragmate sita, unicus est. Adhaeret ei, ut in sequenti Tabula, a sinistris Lien, a dextris Hepar ab ipso ex parte tegitur. Figura est oblongorotunda, in fundo Gibbis orna turduobus. B. C. Variat pro assumpto victu magnitudo. Superius sive sinistra parte Diaphragmatis Musculis ope Fibrarum curvilinearum 3 Inferius, sive dextra , Pyloro adjuvante, duodeno Intestino connectitur. Totus extrinsecus levis, simplicisque structurae apparet; intrinsecus vero, ex varia Fibrosarum Lamellarum apposit1one construitur, ut liquet in
89쪽
Exterior namque 1 unica Vide Fig. I ) Α. praeter peculiares Tendineas Fibrula;
Membranaceam snam expansionem a Peritonaeo, ut Oe phagus, partim a Pleura, accipit. Hujus Fibrae Stomachum juxta longitudinem atque eX parte oblique obvol vunt. Huic atque secundae plurima intersparguntur Sanguinea Vala, quae Cera repleri, ut ostendit Fig. II: commode possunt. A. Stomachi portio. B. Vasa Venosia Cera repleta ultra naturalem capacitatem distenta, sese mutuo inostulantia. Horum capilla menta interiora Gypso turgida, demonstrat Fig. III. A. In qua B. plexiformes, tortuosae mutuaeque insertiones id divarica tiones cum plurimis avulsis Fibrulis, apparent.
Secunda Lamella, vide Fig. IV.) A. ex duplici Musculosorum fasciculorum
circa fundum, atque ora, Validorum ordine exstructa est. Primi B. ab uno ad aliud orificium protensi, plus, minusve pro loci distantia recti sunt aut curvilinei. Secun- dus Fibrarum Μanipulus C. oblique sub prioribus decussatim descendit atque ascentadit. Hi attamen ordines duo primae Tunicae tendineis extremitatibus connectuntur. Majori forma exprimuntur in Fig. V. A. Ordines juxta Stomachi longitudinem excurrentes. B. Hisce substrati obliqui. Horum singulae unius generis classes Carneae C. a Tendineis D. excipiun
Tertia sive interior Tunica Fig. VI ) in tres dividenda est Lamellas, aut saltem
tripliciter consideranda. Interior ruperficies, A. mollis atque villosa, cujus Fibrulae acuminatim erectae post & inter suam expansionem Glandulas, B. de Glandosa in m dum Membranae inter se cohaerentia habet vascula, C. tenuissimis filamentis Membranaceis alligata D.
Hanc sequitur svide Fig. VII. A. quae Membranacea, Tendinosa, Meatibus multis, B. referta existit. Per hosce plurima insignia, ad praedictas Glandulas ferum
Tota haec interior Membrana, in plicas sive rugas varie figuratas, vide Fig. VIII.)A. colligitur, quae si Tunica haec distendatur & ab adhaerente Muci lagine liberetur, propemodum evanescunt & nil nisi laxam atque fungosam Membranam, cum abruptis Va rum orificiis & Glandulis relinquunt. Structura haec pro parte etiam Oe phago communis est: praeterquam quod hic minus Glandosa Villosaque existat & .
a Pleura quaedam exterius Membranacea acquirat filamenta. Orificia Stomacho tribuuntur duo, quorum majus B. superius, os, angustum minus vel inferius, C. Pylorus vocari consuevit. Superius os de quo circa Diaphragma monui,insigni atque specifico circulari Fibrarum ritu ut & Pylorus,circa quem omneSTunicae incrassantur, exornatum est: exsiccata ostenduntur haec orificia; superius in Fig. IX. & inferius in Fig. X. Huic annectuntur Intestina, quorum exteriorem situm atque Tortilem circumgyrationem exhibuit Tab. III. Corpora sive organa sunt, pOtius organum est, oblongorotundum; Stomacho inferius ut oesophagus superius, Continuum,ad anum usque extensum, plurimis locis quo ad capacitatem & structuram
tam interiorem quam exteriorem Connexionemque varianS. Maxima Vero parte Stomachi ut continuata portio est, ita cum ejusdein structura convenit; verum ab eo
differt, quatenus prima ejus Tunica a Mesenterio, ut oesophagus a Pleura circulares quasdam accipiat Fibras, quibus secundi, secundae Lamellae carnei ordines, Tendineo fine inseruntur. Intestinorum hic ductus superius ubique loci Glandosus,inferius Carneus magis invenitur. Communi detecta structura ad proprias Intestinorum transeum dum erit differentias. Intestina nominibus distinguuntur sex. Omnium Primum in TR L