Anatomia humani corporis, centum et quinque tabulis, per artificiosiss. G. de Lairesse ad vivum delineatis, demonstrata ...

발행: 1685년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

VIGESIMAE SECUNDAE

V iguram I. A. Tenui, adi posis duchibus B. atque Glandulis conspersa, transverso 3 Fibrarum ductu circuituve Cor obambulante ipsique se inter Fibrarum fastes insinuante. c dis fibrarum cursus ex parte Cochlearis, Spiralis atque Glomi formis est. Fibris inter sese non parallelis innumeri intexuntur Tendines , ita ut ejus fasciculi inextricabili nexu impliciti cohaereant Quod in Cordis cccii delineatione vide Fig. ΙΙ. & III.) patet. In Tendine enim A. omnes Fibrae exteriores B. dextri l teris finiuntur: C. Interiores vero eidem Tendini L parte sinistra inseruntur: atque ita serpentino flexu a dextris sinistrorsum, ad Conum descendentes, a sinistro dextro

sum sursum ducuntur. Fibrae exteriores aequi distantes, interiores vero reflexae, decuLsatae atque complicatae, quo magis mucronem petunt, inVeniuntur, columnaresque

itidem Mustulos, quibus tricuspides & mytrales alligantur valvis similes machinae, exstruunt. Tendo hic supra ad basin& ad latera Septi a basi non ad Conum recta, sed Sigmatis figura proreptans, stiperius paulo ad latus sinistrum desinit. Coni ab

apice incies proponitur in Fig. IV. Spirali namque ductu in centrum exteriores Fibrae complicantur. Quo ordine carneis fibrulis inter sese vinciuntur, sibique mutuo succurrere Videntur, exprimitur in Fig. V. A. Abscissius a dextro Ventriculo Tendo. B. Tendo a sinistro Ventricu lo avulsus. C. Fibrae ab unodatere in aliud dimissiae; D. Harum post dextri Ventriculi ambitum, in sinistri I endinem incurvatio. Superiores Cordis partes ad basin sitae, coadjutorii nempe Musculi Cavi , Auriculae vide Fig. I.) C. nuncupati, Cordis fabricam in totum sequuntur ; ejusque

Tendini superius, ut caetera vasa, uniuntur: a CaVa & Pulmonari Vena circulo duriusculo Fig. VI.) distinguuntur. Fibrae carneae hinc inde in diversos Υendines exporrectae, Fibris transversis aliis intersecantur. Appositae hae sunt, utrimque una, duabus Cordis caritatibus, Ventriculi dictis : vide Fig. VII. & VIII. horum unus dexter, A. alter sinister, B. Prior latior semicirculum quodammodo refert; Alter angustior profundiorque rotundus magis apparet: Fibrarum fasciarum inter

Ventu, Septo C. a se inVicem separati, tenentur. Ventriculorum interstitium a parte sinistra concavum, a dextra cavernosum, tortuosis scatet ductibus, quorum ostias araminulis & acupunctis simillima in sinistro orificio hiant. Ventriculorum lateralis aspectus ostenditur in Fig. IX. A. Cor pertransversi undissectum. B. Cordis basis. C. Mucro abscissus. D. Ventriculus dexter, E. sinister. F. Interstitium. Ventriculorum parietes Fibr rum erumpentibus fasciculis A. sive columnulis vide Fig. VII. VIII. & X.)illaeque Tendinibus B. stabiliuntur Valvulisque affiguntur. Cordi, praeter propria Sanguinea vasa quae Cera atque Mercurio cum aliquantulum stanni fixato Siphonis adminiculo impleta, non injucundo spectaculo ostenduntur in Fig. XI. Quaeque sunt A. Arteriae coronales Mercurio, B. ejusdem nominis Venae Cera oppletae) quatuor alia circa basin apponuntur. Vide Fig. IX. Dextrae scilicet caritati D. Vena cava G. & Arteria Pulmonaris H. Sinistro Ventriculo E. Arte ria aorta I. & Vena Pulmonaris Κ, de quibus, praecipue attamen duabus, speciatim tractabo. Vena haec, Cava dicha, totum fere corpus ejus attamen sodalis alio nomine in jecore & specifico in fulmone, quamquam structura cum hacce conveniat, gaudet ut & Arteriae & Nervi, minutissimis suis propaginibuS perambulans, Tubulosum organum sive Vas est, ex variis, Membranarum supra se invicem instar stratarum Lamellis exstructum. Ut liquet sub declaratione ,

63쪽

Fig. I. Depingitur enim hic A. Venae, ope Tubi optici delineatae, portiuncula. B. Fibrae Τensiles atque Tendineae, quarum fines carneis protuberculis C. & in longum exporrectis ejusdem subitantiae lineu D. at

listantur. Hisce avulsis, apparet VMς ψω . . . . .

Fiz II.) Reticulum A. sive Vasorum plexi formis Membrana aut tegmen; Huic alligantur atque interse runtur innumerae Glandulae, fibrulis vasculisque inter sese ligatae, quarum multitudo tegmen quasi tertium spe cificum efformat. Variarum sunt figurarum ut in delineatione Arteriae constabit. Inter1or Lamella sui de R . ΙΙΙ.) Musculosorum fascium, Spirarum ad instar A. in circulum ductarum, structura est. Hic vero explanati, recti conspiciuntur. Huic Venae ad Cordis Ventriculum tres tribuuntur Valvulae, 'ide Tab. XXII Fig. VI.) Cordi alligatae, B. Tricuspides dictae. Vena haec, ut cum Arteria factum fuit, Cera, obstantibus Val vulis , de quibus statim in genere) impleri nequit: Quia vero hujus cum Arteria societas ubique indefinite par tium maneat, licet quaeque ex suo trunco varie procedat & quaeque primo in majores, deinde in minusculos propagetur ramos, de distributionis nominibus nihil monebo. Talis enim harum est connexio ut capillarita, extremitatibus sive ramulis conveniant. Hac ergo dimissa descriptione, sequitur VenaPulmonalis,sinistro Cordis Ventriculo apposita, vide Tab. X XΙΙ. Fig. VII. VIII. & praesertim XII.)descriptae Venete quo ad structuram respondet; nisi quod laxiores & non tanto glandularum vasculorumque apparatu ejusdem Lamellarum sint instructae Fibrae. Munitur haec Valvulis mytralibus duabus A. Sequitur ut de Arteria, sinistro Cordis Ventriculo adhaerente, agam. Arteria Tubus est sive Fistula indesinite ut btervus ac Vena corpori communia, ex triplici Lamellarum sive texturarum appositione constructa. Prior Fig. IV.) Reticularis, e Nervulis A. Vasis sanguineis B. Membranosisque expansionibus C. constat. ζ Η rum plurimi fines, Glandulis inseruntur; quarum situs & figura varia est: quaedam enim Turmatim D, aliae Racematim E, aliae Vesiculose& in apicem vergunt; quia vero Sanguineis vasculis & plexibus obvolvuntur, etiam a parte inseriore, reti formem vasculorum atque Glandosam expansionem, quae pro totidem Lamellis haberi posset, mentiuntur. Sed prior & haec Lamella, pro una aut tribus habenda est. Secunda sui de Fig. V.) Musculosarum in circulum tortarum Fibrarum A. constructio est: quarum Spirales fasticuli supra se invicem positi B. Villosis fibrulis C. inter sese devinciuntur tertiaeque sive ultimae Lamellae alligantur.

Ultima haec sconsisse

Fig. VI.) Tenuis & ex planis Membranosis expansionibus A. in rectum, secundum Arteriae longitudinem B. R C. .stratis, consecta est. Arteriae, postquam e Corde fuerit egressia, postponuntur Valvulae semiiunares tres. vide Tab. XXII. Fig. XI II. A ) Quarum una hic dissecta est. Circa supramemoratam Arteriam pulmonalem considerandum venit, eam structura, ut caeterae omnes, cum aorta convenire tribusque ornari Sigmoideis

Valvulis sui refert Tabulae XXII. Fig. XIV. A.). Non abs re erit, arbitror, si hic de Valvulis in genere quaedam addantur. Ilarum nec numerus, nec figura, nec locus, sive situs, semper idem & aequalis est. D plices enim, ut in Fig. VII. I riplices, ut in Fig. VIII. Imo & quintuplices, ut in Fig. IX. Inveniuntur. Figurae VIII. enodatio. A. Venae jugularis, flatu distentae do exsiccatae, poratiuncula. B. Eminentes Valvulae. Eadem Vena aperta ostenditur in Fig. X. A. Vena. B. Valvulae. Figurae IX. dilucidatio ulterior : quintuplicem Ualvularum faciem imteriorem hac in Figura apte demonstrare non potui, adjungenda huic ergo fuit Fig. XI. A. Vena aperta. B. Valvulae quinque, quarum una forcipe dissecta est. Figura etiam differunt. Quaedam enim in Conum abeuntes, pyri semes dicuntur, suae. Fig. X II.) Aliae semit unam, aliae semiorbitam reserunt, vide Fig. XI I I. Respectu loci itidem differunt: quaedam enim, ut in Fig. XIV. Unius, aliae duorum, aliae trium, sex & sic porro digitorum latitudine a se invicem distant. Varietas haec in corporibus frequentissima est, imo vix unquam iisdem locis, efidem figura & eodem numero inVeniuntur: non tantum haec in Valvulis sed praecipue in ipsis vaserum distributionibus locum habet, ut liquet ex Fig. X V. Referente Arteriae Uriae, cera repletae, in corpore sex post partum mensium infantis quam sis paratam reservo) praecipuas e trunco distributiones; Minores enim sub involucris, ossibus atque mustuli reconditae, cultello persequi saepius non potui. Ex hac videre est quam diversimode interdum ejus propagi Rς ducantur atque sint siluatae. Lubet huic divaricationis deseriptioni, modum, quo vasa haec impleantur, ut & P0

Pandam curiositati satisfiat, praefigere. Totum corpus aquae calidae immergendum, quo calefacto sternoqRς leViter a sinistro latere cum cartilaginibus tertiae, quartae & quintae Costae elevato, Cor 1 Pericardio Μuc 'nem versus denudandum sinisterque ejus Ventriculus aperiendus est. Sipho tunc pro Arteriae aortae capaci tale capax, hujus exortui immittatur firmissimeque ligetur. Altera ligatura ramo descendenti, statim ubi incur Vatur , 1Uicienda est. Paretur interim & liquefiat cera, cui olei Therebinthini sextam & Porcinae axungiae dς' puratae quartam partem admiscendum Siphonique calefacto immittendum celeriterque sursum pellendum est Retoluta ligatura descendenti ramo injecta, eadem actio inserius instituenda. Postquam infusa cera parum tuerit Indurata , truncus cum ramis e corpore exscindendi & a partibus contiguis liberandi restant. Quorum

65쪽

qui separati, charta aut alio adminiculo fulclandi & exsiccandi sunt. Toto hoc peracto negotio, assulae inspicatae aciculis commode assigi poterit. Aorta Arteria e Corde erumpens, mox duos emittit in Cordis corpore ramulos B. coronarios. Supra Pericardiam ejus truncas divisus est in Ascendentem C, & Descendentem D. prior omnes supra Cor positas partes adit subdividiturque in Subclavias E, ex quibus Axillares F. & internae in mariae G. Intercostales Η. Wrtia aut quarta & I. Cervicales. EX Axillari ramo, Scapulae K. atque superioribus Thoracis partibus propagines allignantur. Ubi inter Musculos cubitum acquisivit, in duos finditur ramulos; Prior L. Carpum, pollicem & indicem; alter tres digitos alios praesertim petit. Bisurcatur circa Thymum Carotidesque M. efformat. Hae juxta Palmonis fistulam ascendentes, post varias ad Linguam, Lary gem partesque hisce viciniores emissiones, in Ramum exteriorem N. atque interiorem O. separantur. Exi rior, faciei, labiis atque pro parte auri dentibusque inferioribus inservit; ejusdem alter ramus, fronti, te poribus ac eis vicinis partibus inseritur. Interior Ramus per Sphaenoideum os recta astendens, si ib Meninge dura reptitat plexusque constituit varios , ex parte intra Cranii ambitum Tunica speciali antea descripta vestitur, Ramulos emittit minores e regione Nervorum opticorum, majoreS vero, retrorepunt nunc uniti, nunc a se invicem separati. Medullae Spinali, partim supra,partim in a Cor ramustuli attribuuntur: Atque sic ex Axillaribus & trunco ascendenti ut & descetudenti, ei propagines subministrantur, quae in circulum flectuntur suisque emissionibus ejusdem involucra paratesque plurimas Capitis perreptant. Descendens Aortar truncus, D. quibusdam Intercostalibus & hisce af centibus I. Musculis partibusque prospicit; insignis etiam truncus 1. Diaphragmati immittitur; infra Di phragma spectabiles sunt, Abdominis Viscerum Rami, puta 3. Ventriculi 4. s. inferior & superior Mesemicus. 6. Omentalis, 7. Hepaticus, 8. Renales, 9. Spermatici & sic porro. Circa Sacrum os finditur truncus hic in duos ramos, quorum propagines ultimum Intestinum atque Pudenda, quaedam Nates, quaedam Femora &Ρedes, tam interne, quam externe perambulant. Hoc de praecipua Aortae Arteriae distributione. Caeterum, ut de Nervis Venisque antea, hic de Arteria dico, eam a trunco suis capillamentis visum aufugere & indefinite duvaricati.

Sanguinis anatomiam, ut quae propositum hujus operis excedit terminum, tacite praeterirem; quia vero non plane extra sphaeram hanc judicabitur omissis caeteris partibus fluidis 1 Sanguine derivandis) praecedenti descriptioni connectere persuasus sum. Sanguinis anatomia, quae chemice absolvitur, liquet, in Sanguine reperiri aquam, ut poterit, simpliciter considerandam, spiritum, salia tam volatilia, quam fixa. Haec licet exacta quarundam sit partium detectio, non lacerandae configurationis autem Phaenomenorum maxima est destructio. Propono itaque in Fig. XVI. Sanguinis guttulam vitreo tubo A. inclusam, cujus particulae, adjuvante Microscopio, adaucta forma demonstrantur. B. Globosae vesiculae. C. Fibrulae varie tortae, stratae atque dispositae. D. Massula striata, vel E. ovi albumini similis, quae vitro Hermetice ab altero latere clause calefacto, motis rotantiabusque Globulis, ubique inter eorum corpora observatur. Altera anatomisandi norma, sequenti excolitur a

tificio.

Separato, a frigefacta concretaque Sanguinea massa, aqueo ac albuminose liquore, qui variae est substantiae, ignique impositus brevi concrescit, remanet pars rubicunda, cujus fluidior portio aquae tepidae ablutione iterata grumosi instar acervi apparet, hujus singulae particulae globulum vesiculosum exprimunt, quorum quidam diaphani, alii opaci sunt. Reliqua massulae portiuncula fibris constat flexibilissimis, frigefactis vero & aeri expositis tenacissimis, tensilibus atque retisormibus. Tertia insuper Sanguinis perscrutandi methodus est, quando Sanguis ab innatanti liquore liberatus charta que axungia linitae impositus parum exsiccatur; extrinsecam post particularum illustrationem, digito levi, comterenda sanguineae massulae portiuncula, in qua statim diversae apparebunt constitutionis atque figurae globuli, fibrulae, atque ejusdem generis explanatae striae. Partes aereae, Sanguini admixtae, ut & reliquae Heterogeneae, pro singularum partium substantia nominandae, generique cuidam referendae, hujus seri non sunt. Missa igitur

prolixa hac digressione , detegendum Secundum spectabile Thoracis Ulcus, Pulmo, hic in Pars ΙΙ.

66쪽

VIGESIMAE OVARTAE

F: I Cum Corde e corpore exsectum, eidem e A. per Vasa B. ann um, totam Pectoris cavitatem jdimulens Anterius Mediastini C. adminiculo in duas partes divisus Pulmo D, quarum qua libet in du6j itidem ut plurimum dirimitur Lobellos, E. Sterno membranosoque Pleurae apparatu , posterius Vertebris adhὰ retis fistula extrinsecus gaudet Gibbosa, intrinsecus Concava, ungulae bubuli simili. Obvolvitur exterius Membrani satis tenui, tensili ac nervea, huic immediate adhaeret altera, de qua infra.

Totum hoc organum, Vasculorum, Musculorum atque Variarum Fibrarum, In modum membranarum & vesicularum extenlarum, compages est. Praeter enim communia vasa, quae, ut in sequentibus Figuris demon

stratur, ipsius corpus perreptant, Fistula quaedam subcartilaginea invenitur. F. Iasa sanguinea de quibus sim praesti', fistulam hanc ejusque extremitates unum inferne, vide Fiq. ΙΙ.) A. Alterum superne, videpist III. A. a majoribus in minores B Ramulos divisum, tandem plexi formi obvolutione circumambulant Pulmonemque totum percurrunt. Quod etiam de Nervis ac Lymphaeductibus intelligendum restat. Fistulae eiusque divaricationum faelem exhibet pig. IV A. B. Pulmonis dissecti portio. Fistula haec praecipuam Pulmonis compagem constituens , ulte riori examini submittenda venit, ut fit sub enodatione sequentium Figurarum. Ducitur haec ab ore deorsum ad Pulmones. Superior ejus pars, Hyoideo ossi contigua, Laryngis nomine indigitata, ex quinis constata est Cartilaginibus. Ex Thymidea sive Scuti formi, Annulari, Arythaenoideis duabus atque Epiglottide, quae omnes excarnatae primo conjunctim, deinde separatim in Fig. VII. demonstrantur atque describuntur. Cartilagines hae Musculis moventar, quorum quidam ab una ad alteram Cartilaginem, quidam ad Hyoidis os, quidam etiam ad Sternum usque producuntur. Primi, contule Fig. V. & V I. A. Sternothyroidei, a supremo Sterni inferioreque margine pronati, in Cata itilaginem B. Thyroideam a Lateribus pertinent. Secundi Hyothyroidei C. ab inferiore ossis Hyoidei margine D. producti, Scuti sermis Cartilaginis basi E. aut margini lati inseruntur: Hujusce Musculi Fibrae interdum aά ipsem Annulum tam a lateribus, quam abant

- riore sede inveniuntur.

Testii F. Cricothyroidei: ab Annularis sive Cri coidere Cartilaginis involucro inchoantes, inferiori Scuti sotamis margini G. oblique parum infiguntur. Rusdem nominis anteriores Mustuli H. Marti atque minimi sunt suisque Fibrarum fastiis recta, ut Laterales posteriosve Ι. quinti oblique, ducuntur. Sexti, aut si sub eodem ordine numerentur duo praecedentes, qui interdum quoque non reperiantur, Quarti Thyroarythoenoidei K. ab inferiore Thyroidis margine circa medium incipientes, L. antrorsum in Arythaenoidearum lateribus M. inseruntur. Quinti Arytharnoidei N. graciles ab ejusdem nominis Cartilaginibus exorientes, circulari fere ambitu Cartilaginum harum & annularis conjunctionem obambulantes, iisdem implanta r. Sexti qui breves sunt Cricoarythae idet O. Postici nuncupantur, ab Annularis lati dorsi posticis latetibus origines petentes, Arythaenoideis inferne inseruntur. Ρ. Septimi, Cricoarythrenoidei laterales 4 ab. Annulari cartilagine superius exorti, post Arythaenoideas ad latera Glottidis infiguntur. Separatis instulis conspicienda venit Cartilaginum facies. Fig. VII. explicatio. A. Cartilago Scuti formis B. Os Hyoidis. C. Annulus. D. Episottis. E. Pulm nariae Fistuta portio. F. clandulae lissice partibus adnatae. Ut sese a postica parte videndae exhibent , explica tur in Fig. VIII. A. Os Hyoidis. B. Episonis. C. Cartilagines Arythaenoidear. D. Annulus. E. Scuti porationes. F. Glandulae portiones laterales. G Fistulae Pulmonariae diffecta pars. Omnes hae Cartilagines d monstrantur separatim, sub numeris sequentibus. Cartilago sicuti sermis I. exterius Gibbosa, Ossis Hyoidei Processibus alligatur superioribus, interius 1. Concava est. Annulus, Fistulae proxima Cartilago, anterius gracilis 3. posterius latus A. est. Arythaenoideae duae sunt, superius Mucronatae, J. inserius, ut ab altero latere 6. patet, basi donatae lati: Membrant cinguntur validὲ, laxi, interstitium inter hasce atque Scuti formem Ad cente. Cartilaginum Laryngis quinta Epiglottis dicitur, refert haec Hederae folii faciem, Fig. VII. lit. D. flexiubilior caeteris existit atque duriusculae instar Membranosiae Laminae, in qua Fibrarum Musculosarum vestigia &fasciculi inveniuntur. Membrana Cartilaginem hanc, uti & caeteras ex parte obvolvens, Glandulis scatet, e quiabus plurimi aquosi ductus & Meatuli erumpunt, quemadmodum toti Oris involucro accidit. Laryngi contigua est Pulmonis Fistula, vide Fig. VII. lab littera D. huic Bronchia, hisee Vesiculae sive Vesiculares Membr nos aeque expansiones; denominationes unius continui organi ; ita ut Pulmonarii Tubi caput Larynx, productio per Collum Fistula, quae circa quartam, plerumque Thoracis Vertebram bifurcari incipit, ejus in Pulmone ramificationes Bronchia horumque extremae expanssiones Vesculae ex figura vocitentur. Tubus Pulmonaris sive respiratorius eX Variis membranosorum involucrorum stupra invicem stratorum tegminibus constituitur, quae per opticum vitrum delineata, hic adaucta proponuntur. Extimum involucrum, Tubum vicinis partibus fies larum emissione annectens, Membraneum plane est, vide

69쪽

VIGESIM EO VIN TAE

Figuram I. A. Obducens superne, ut ejus socius inferne, Mustulorum ordines rectos huic a tergo amos, ut& B. diversi generis Membranas atque variarum figurarum Cartilagines: Hae enim infra Laringem Annui res fere sunt, parte qua Oesophagum spectant excepti, quae circuli pars non Cartilagine sed Tendineo interstitit impletur atque occupatur. Juxta & in Palmonis corpore Cartilagines hae triangularis, ovalis Variarumque aliarum figurarum facie, ut in excarnato Tubo cum annexis Bronchiis patet, existunt; Ita ut Loricarum in modum inferior Cartilago superioris locum subire possit. Cartilagines hae mutuo Musculosis fasciculis s vide Fig. ΙΙ.) devinciuntur. Sub Membranis, continui vasculorum plexus latitant plurimi; Quorum extremitates praecedentibus Lamellis sequentibusque Glandulis inseruntur. Fig. III. Glandulae hae saepius admodum turgentes inveniuntur, ut singulae lentis magnitudinem adaequare valeant. Hisce sinsternuntur Mustuli in circulum & in rectum, secundum Tubi longitudinem sui de Fig. IV.) ducti. Ordines hi singuli tam arcte Tendinea conhaesione inter sese conjuncti tenentur , ut quisque Membranae instar expansus appareat Hujus Tubi divaricationes, Bronchiorum nomine insignitar, a majoribus in minores deindeque in minimas subdivisae, singulae pro Tubi divisi ne, circumseriptionem propriam sive Lobellum obtinent; harumque fines, in Membranosas cavernositates extensae, Vesiculae dicuntur, omnibu que Pulmonarem Τubum constituentibus partibus instruuntur. Quemadmodum Vesiculae hae mutuo Membranosis vinculis colligantur Racematimque suae I ubi ramificationi appenduntur, ita etiam Lobuli minores devinciuntur, qui cera impleti hic ostenduntur, in Fig. V. A. Tubi Bronchialis abscissa pars. Lobuli, B. non eandem servantes figuram. C. Lobellorum Interstitiola, Vastulis Membranofisque productionibus, hic distuptis, repleta. Vesiculae quae uno Lobello comprehenduntur separatoque Bronchiali Ramo adhaerent, depinguntur in Fig. VI. A. Ramulus Bronchialis a Trunco abscissus, qui in B. minores divisus tandem in C. Vesculares Lobellos sive Racemos desinit. D. Separatae variarum figurarum Vesiculae, quae Sanguineis aliorumque generum Vasculis plexi sormibus obvolvuntur; quorum incurvati sipes ac tortuosa textura Membranaceam expansionem efformant, quae extimae Tunicae firmiter adhaeret, ut liquet, ubi eadem ab exsiccato Pulmone divellitur. Fig. VII A. Pars Tunicae exterioris Nerveae, B. secundae, cui Vesicularum vestigia distupta adhaerent. Foveae C. diversi ordinis & magnitudinis, quae dis uptarum Vesicularum parietes sunt. D. Ductus Tubulique per Vescularum latera repentes. Fig. V III. Fistulam cum annexis Bronchiis a Vesiculis liberatam resert. A. Fistula Pulmonaria. B. Hus divisio in partes duas. C. Rami Bronchiales majores. D. Minores, a quibus avulsae sent appensae Vesiculae. E. Cartilagines circulares, F. triangulares , G. subrotundae. H. Variisque angulis atque eminentiis donatae. In Fig. IX. Exprimitur Pulmonis portiuncula cujus Bronchialis ramulus A. argento vivo est repletus. Fig. X. Pulmonis Lobum excarnatum a Tunicis vesiculisque demonstrat ex parte liberatum, in quo Vena Pulmonaris A. & Arteria B diverse colora fi cera fuit repleta, in quarum medio conspicitur Ramus Bronchi Iis , sdiscum divaricationibus. Bronchiorum interior facies, apte investigari potest Stanno, quod vocant Sol deerreis, igne soluto Fistulaeque immisso: Ut vero Vesiculae I unicaeque ab hoc insuso Stanno liberentur, totus, ut supra repletus, Pulmo, sive Fistula aquae injiciendus est tamdiuque concoquendus, donec omnes Pulmonis partes ruptae, Stannei vero Ramuli liberi inveniantur; quod trium aut ad simamum quatuor horarum spatio absiluitur, hujus faciem exhibet Fig. XI. Superius in Thoracis cavitate partimque in Collo, sita est spectabilis Glandula Thymus, ut videre est in Tab. XXI. sub littera G Tota Thoracis cavitas vide pars IL

70쪽

VIGESIMAE SEXTAE

Fig. I.) Membrana vestitur Tensili Pleura dies A. Vertebris alligata, circularibus Fibris Sternum oes, is

utroque latere proxime; appositeque sine ulla cavitatis specie, tegente; Mediastinumque suis extrueniε emissionibus. Sub Sterno exoriuntur e medio Sternoides Musculosi fasciculi, pro parte triangulari linea circui scripti B. hi oblique Costarum extremis partibus ut & Cartilaginibus 3. 4. F. & 6. superioribus alligantur. Cum Intercostalibus tam indissolubili nexu saepissime cohaerent, ut alterutrorum fasciculi sine laceratione separabiles non existant: Ιmo vero, nonnunquam radiata solummodo Intercostalium Mustulorum Fibrarum vestigia longe ab invicem remota inveniuntur, atque hoc in casa, Pleura sub Sterno solito crassior comperitur Costarum interstitia replent Musculi, a situ & munere Inter costalium nomine decorati. Dividuntur hi in

externos , internos & laterales

Externi C. Costarum praecipue intervalla adimplent, singuli cum basi carnea e Costae superioris imo erum pentes , Fibris obliquis & Τendinibus valde tenuibus, subjacentis Costae margini, anterius versus Cartilagineam partem alligantur. Musculorum veris Intercostalium internorum situs atque insertio externis contrarius est Ita ut omnes tam Costarum quam Cartilaginum spatia adimpleant; singuli verb D. valido carneoque Fibra rum agmine Cossae inferioris margini superiori sint afixi, unde oblique antrorsum, alteros mutuo instar literae X decussantes, Tendineo fine, in Costae superioris imum marginem feruntur. De numero nil monendam, nisi quod Costis reseondeant atque ita ut plurimum quadraginta quatuor inveniantur. Si quis verb singulas Fibrarum clames& copulationes propius intueatur, videbit multas ejusdem generis levi labore a se invicem existere separabiles: Musculos autem illos, qui a Vertebrarum transversis Processibus externe semper & interne nonnunquam ortum ducunt lateratique insertione in Costarum inferiorum partem elatiorem desinunt, inter praedictos recensere, cicongruum est. Recte ergo Costarum elevatores vel Intercostales late rates nuncupari debent. Musculi qui uno Diaphragmatis nomine comprehenduntur, respectu situs & connexionis, tam Ventri, quam Thoraci sunt communes. Eorundem situs hac in tabula, ob abscissas Costas remotumque Sternum recte d

monstrari nequit: itaque inspicienda est tabula Abdominis, in qua etiam Psoas Mustulus delineatur. Intersepiamentum ergo quasi efformant, inter Thoracem & Abdomen; Praeter enim trifariam Fibrarum tendineorumque fasciculorum, cum transversi Abdominis Mustuli laterali parte communionem sutpote qui etiam a Peritonaeo Tunicam recipit vesilentem, ea parte qui Abdomen respicit) conflatum est Diaphragma ex Mustulis duobus. . Superior svide Fig. LI.) A. circulari annexione Sterno, B. Costisque C. alligatur; atque ab hisce oritur singulis. Altera, D. sua extremitate in Tendinem abiens, a carneis inserioris Musculi ordinibus Ε. relicto in dextra Tendineaque parte, pro Venae Cavae transitu, Foramine F. intercipitur. Inserior G. originem habet a Vertebris Lumbaribus interaum Η. tribus, superioribus, interdum omnibus. Quamvis a se invicem distincti hi duo sint in uli, summam tamen, circa Tendines, connexionem habent. Hujus inferioris Mustuli structura respectu Crassitiei , superiore major est. Utriusque verb altitudo aequalis propemodum invenitur. Inferioris, ex parte, rectilineae Fibrae carneae ab utroque latere destendentes atque in I endinosos fasticulos compactae, ab utroque itidem Latere caudalem efformant finem, quem Appendicem vocare consuevere Anatomistae. Ηorum dexter I. sinistro Κ. longior carnearumque Fibrarum , ut & Tendineorum sastium respectu validior est. Primus in Lumborum tres primas, sinister in duas ultimas Dorsi Uertebras abit. Τendines verὁ postici interdum a transverso primae Lumborum vel ultimete Dorsi Uertebrae processu oriuntur. Hoste inter fines situs est Aortae eruncus. L. Oesophagi porro per Diaphragma transitus est M. in inferioris Mustuli carnea superioreque parte; Ubi circulari Fibrarum ab utroque latere ductuiuperius Stomachi orificium obambulatur; a dextro quippς tam, quam a sinistro Latere, Tendo sestes emittit curvilineos, qui pleriformibus suis apparatibus Nervosam efformant Restat ut de paribus Serratorum posticorum agam, quos, quoniam non, nisi remotis quibusdam ad scapulam vel ad Humerum pertinentibus Mustulis, fieri potest, mox demonstrabo, jam vero, ipsorum histori m

recitabo.

. Primus, Serratus posticus superior sui de Fig. I. Tab. X X VIII.) sub Romboide inter utramque Scap tam situs, prima Membratiosi assinitate, tribus inseriorum Vertebrarum Colli & primae interdumque secundὸς Thoracis Spinis; altera carnea, tribus, vel quatuor Costarum, tripartis, superioribus intervallis adhaeret. Alter, Serratus posticus inserior vide Tab. XXVIII. Κ.) priore major evadit, Tendineo expansisPφ orta a trium vel plurium Vertebrarum Dorsi inseriorum, primaeque Lumborum Spinis, procedens, digitati in tres vel plures desinit Costas inferiores.

SEARCH

MENU NAVIGATION