Universa pacis, bellique praesidia in mathematicis disciplinis collocari. Oratio habita ab Hercule Corazzi abbate Olivetano, ac Instituti Scientiarum mathematico, cum in celeberrimo Bononiae Archigymnasio docendae analyseos provinciam publice suscipe

발행: 1715년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Nil auctoritate iubente , suscipimus explanandam , Mathesim inquam, ab unaquaque sapienter constituta civitate faciendum esse arbitramur λ Tantum enim ex hac magna Arte, ac paene divina, ut veteres illi nuncupavere, Reipublicae emolumenti emanare, quantum ex alia disciplinarum nulla perspicuum est. Et, ne longa disciplinarum omnium compar tione fastidium vestris animis afferamus, in nostrae facultatis laudes recta ibimus, atque ita paci, belloque OPPOrtunam,& utilem ostendemus, ut omnibus facile deinde futurum sit, vel me tacente, intelligere, quantum ea supra ceteras a tes , ac scientias juvandae Reipublicae quasi ingenio conscendat. Et quidem, ut ab eo tempore statim ordiamur, quod M natura, & mortalium voto primum est, quaecumque Rempublicam in pace vel firmant, Vel augent, Vel eXOrnant, ea omnia, si recte ratiocinabimur, uni accepta

12쪽

XIII eepta disciplinae Mathematicae referemus . Nemini dubium est, quin civitatum , ac Rerumpublicarum firmamentum

Leges sint, quae , & praemia bonis, Icmalis supplicia, meritis aequa lance utri que pensatis, decernunt; a qua profect vel praemii, vel supplicii decernendi aequitate damno publico discedant necesse est, nisi praesto Mathematica sit disciplina, quae singularum diligenter

expendat momenta rerum, servataqueis mensura, Ut UR, quam Vocant, Propo

tione, quae unicuique debentur, pro dignitate distribuat. Sapienter propterea Plato Ius omne proportione quadam, Mcomparatione constare docuit. Quod sane quid aliud fuit, quam Mathesi, omnis mensurae quasi magistrae, servati, acrite administrati Iuris laudem tribuere ΘNec immerito . Stat enim revera hac veluti fundata basi optima Rei publicae constitutio,& beata civium paX, &tra quil-

13쪽

quillitas. Imperant hinc sine invidia Μa gistratus; hinc subjecti parent sine querela; hinc justa honorum pariter, ac Onerum distributio; nanciscitur hinc benemeritus de Republica civis, in quo Virtus ejusi acquiescat; hinc patitur qui peccavit; adeo pro meritis irrogata supplicia, ut de Iudicum sententia queri non possit.

Rempublicam porro ita firmatam, Comimumtamquer auget mirum in modum fa- , cultas eadem, quae firmaVit, communivitque Hic vero latissimus sese aperit laudum campus amplissimarum, quas uni

sibi prae ceteris vendicat nostra haec pe-riinsigni Dei munere concessa hominibus Jdisciplina . Haec autem sit prima laus, eademque admirabilis , plurimarum vi. delicet artium, disciplinarumque felicissimam genitricem Mathesim esse. Longo enim quasi agmine parentem fecundissimam comitantur, quae nos in astrorum

cognitionem deducit, Astronomia; quae

14쪽

dierum, noctiumque periodos varia ratione metitur, Horolographia; quae numeros mira arte considerat, Arithmetica;

quae rei totius quasi fastigium attingit,

quaeque nos compendiaria via, artificio summo,certissimo exitu manu ducit ad veritatem, Algebra; & ut singulas breviter percenseamus, Optica, Musica, Geom tria , Geographia, Chronologia, Mechanica, Statica, Architecitonica, Nautica. Has autem partes omnes, quasique filias non sibi uni progenuit, vel mentibus si diosorum tantummodo recreandis, sed feliciter genitas, affabreque educatas liberalissime in vulgus edit, & bono publico exhibet, mancipatque. Circumspicite tantisper, Auditores, si libet, Reipublicae utilissimas artes, &siquam

invenire Potestis, quae non vel maxime eX hoc veluti fonte concrescat, tunc me Vana persequi argumenta laudum existimate . Quae enim ratio esset colend

15쪽

XVI rum agrorum , quae arborum serendarum, nisi & benigna sidera indicaret, &temporum Vices, lunaeque tam varias mutationes A stronomica disciplina perpenderet λ Quae praediorum dimensiones, quae fluminum derivationes , qui provinciarum sines, qui regnorum certi limites, nisi ubique suis occurreret mensuris Geometria Θ Quam diversa , &quam confusa temporum ratio sine Chro- nologia, cujus maximus est fructus ad antiquas possessiones, & familiarum jura conservandat duae regionum descriptio, quae certa peregrinationis ratio, quae locorum notitia , nisi doceret Geographia P Qui umquam morborum periodos , &crises sine Arithmetica, vel sine Geometria membrorum situm, & luxationem Medicina cognosceret λ ut non immerito Thessalo filio Medicorum Princeps Hippocrates praeceperit, ut facultatem utramque ad Medicinae usum perdisceret.

16쪽

disceret. Quanta cum in privatis, tum in publicis negotiis, rerumque, ae pecuniarum administrationibus oriretur confusio, ac perturbatio; quanti laterent doli; quantae fraudes, nisi subducendis rationibus praesto esset admirabilis numerorum scientia λ , Quid de Navigatione dicam λ an putamus, eam vel a principio existere, vel postmodum consistere, norere, augerique, adeo feliciter, sine Mathematica potuisse Θ Ηaec nimirum naves mirificR Primum arte constru

xit, suisque libratas quasi ponderibus in

altum invexit: haec ventorum vim veI

adversam, vel prosperam indicavit. &velorum sinibus vel excipere docuit, ve moderari : haec siderum ortum Occa sumque, haec naturam eorum, & facuutatem , haec bonum , - malumque Omen ostendit. Hinc optime instructus nauta certum didicit per immensa aquarum, spatia tenere cursum; hinc imminensium

17쪽

cXVIII

vim elud p. tempestatum; hinc caeli fu-

remi, inaustigium, xerumque omnium iacturam minitantiν praesentiendo evita. m. Ecce demum cui tot, tantaque me caturae Icommoda Respublica debeat; sbi. eorum, quge asportantur , ω impo Untur , innumeras utilitates; cuἰ denique udde rerum omnium copia circumfluit, unde floret, unde omni ex parin mirum in modum augetur ,s Denique quae, &quanta sint Mechanicae bona, fatis liquet in omnibus artibusi sedulariis. Haec ni

mirum architectis, ta lapicidis fabricatamussim, libellam, circinum; fabris lignariis runcinam, gnomonςm, terebram; Vinitoribus dolia, & torcularia ; tritoribus molas trusatiles; lanariis rhombum; a rigis petorita;Onaucleris clavum, anch vas, vela, aliisque Mia.. Neque vero ex Mathesi augetur tantum Respublica, sed

etiam incredibiliter exornaetur ... An non unim maximum civitatibus ornamentum

18쪽

gratissimis vocibus p

concentibus templa quotidie , fac thpatra sonant, quae regnat in aulis manim Inm Regum . ac ranci uium Rures, animisque conquiescunt R ARhRec unde , i quaeso k nisi λ n stra qnam laudamus, facultate, suos numerop, talis modOS, ac rhisth s mutuatur λ TMathematicam disciplinam, iam Muliacae ne nomen quidem relinquitur P ljam

nem: voeum, sonorumque varietatem,

suavitatemque fustulistia jam nihil amplius est, quod commoveat in flexirit quod in acutis excitet, quod fustentet in gravibus; incondita sine lege: feramus

omnia necesse est, absurda, inconcinna Iam vero A rchitecturae quale, quantum que ornamentum sit, quis, modG oculos habeat, non plane videtὸ Tanta aedificiorum ars, & pulchritudo, tanta laquearium structura, & contignationum, tectorum tanta varietas ,' tanta graduum di-C 2 Rin-

19쪽

α stinctio, & eubiculorum , tam Varia σν tamque admirabilis prospectuunt,&ὶ nicum dispositio, ; tantus denique o Mium partium: ordo; species, ac figurata nonne ingentem civitatibus splendoremasse eunt, ac dignitatem Θ l At horum ni hil sine Mathematicis mensuris, ac proportionibus existere potuisset . Ex hac arte ' multiplices illi aedium construendarum ordines extiterunt; huic suum Do-'res debent , suum onii, Corinthii suum, nos quoque Itali nostrum debemus. Sine Μathematicae facultatis beneficiolion fuissent in tanta hominum fama, &admiratione neque moenia quondam Babylonis, neque AEgypti. pyramides, ne-uue Artemisiae opus illud insigne Mausoli sepulcrum, neque quaecumque huius

generis alia,quae ad miraculum usque sus. 'pexit antiquitas. Jacerent enimvero, jacerent in tenebris cum suorum auctorum

nominibus ignota opera Vitruvii, Sa fovini,

20쪽

λvi nia, Palladii , nonarotae, ThebaiM, similiumque famae ingentis .artificum hnis1' Mathematicae quasi dumen accediaret: Quid vero de Pictura dicam Aquilde arae Statuaria λ ''a quibus quantum ornamenti V ac splendoris nostra Patria, cepit tantum uni debetur Mathemati 'eae disciplinae, sine cujus Iegibus, mensuris, ac modis esse nullo modo perfectae potuissent. Haec docet, quomodo apte,& harmonice singula membra eL formanda sint; haec efficit, ut singulais singulis proportione respondeant; haec suggerit, quod in ficta rei descriptione tam pulchre naturam imitatur, quod viget in oculis, quod spirat in ore , quod delectat in gestu . Sed jam mecum tam tisper, quando oculis non potellis, mente , &cogitatione artificiose consitum, instructumque viridiarum aliquod contemplamini . Videtis quam apta sit glebarum distinctio, ac cespitum collocatio Θ

SEARCH

MENU NAVIGATION