Universa pacis, bellique praesidia in mathematicis disciplinis collocari. Oratio habita ab Hercule Corazzi abbate Olivetano, ac Instituti Scientiarum mathematico, cum in celeberrimo Bononiae Archigymnasio docendae analyseos provinciam publice suscipe

발행: 1715년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

-- - .

S uni cernitis , quam variis, mhi e moria dispositae areolae sine, eonsiti stupes, si scriminatae vian, directae arbores, de ducti , libratique fontes , omnia demunx optimcidimensa, atque descri maὰ Nurnis

quia, putatis tantum:ur panarunae, ac rusticarum aediumbomamentum cum tantae spectantium delectatione eoniunctum sine Matthesis ope, quae suum quaequgmardinem certae ratione: digenezeh, contis

gere potuin Q λ Ego hercule nou existimo , qui omnem, ab ordino pulatiritudinem petendam esse non ignoro, quique ordinis parentem, ac magistram Μath sim agnosco , atque suspicis Sed jam ab iis, quae Rempublicam in pace fi mam , amplificant, Ornant, ad ea, quae eamdem belli tempore defendunt ac. promovent, gradum faciamus. Utinam in eo semper haec felicissima Vrbs statu maneat, in quo nunc Dei Optimi Maximi beneficio, & CLΕΜENTIS XI. Pon

tificis

22쪽

tificis vigilantissimi nulla orationis eopias satis aequanda cura, diligentiaque reperitur. Armis enim circumperstrepentubus, omnique ferme Europa bellorum,

impetu agitata . atque impulsa , ipsa tamen in sinu pacis, invidenda Plane se

tuna, conquiescit. Sed tamen, si quam do , quod numquam optandum est, nomnum3uam necessarium bellum aliquod exoriatur, suam eoquoque tempore non inutilem Patriae operam Mathematica discipsina promittit, atque adeo, si V rum fateri licet ingenue, necessariam, ut sine illa bellum recte administrari non possit ., Non erit, credo, dissicile, hujuἀ1ce rei veritatem mmdigere, belli instrumenta omnia, ac ossicia brevi cogitatione perlustrare volenti, quorum nulla fere sunt; quae Matheseos opera, artificioque non quammaXime indigeant. Nam neque nostra contra illatam tueri vim ullomodo possumus , neque rursus alienae iire

23쪽

are oppugnatum, hoitiamque potiri, hiasi ars nostra se offerat, quae & propugnanda muniat,& rationem ostendat sua

bruendi, impellendique oppugnanda . Hac duce, quasique magistra moenibus oppida sepienda sunt, locandae arceS, valla cum fossis circumducenda , omnia denique munimentorum genera , quae Prope innumera sunt; redite, & exordine fabricanda, atque adhibenda. Quod si portis exeundum sit signaque 4n hoastes, vel hostium propugnacula inferenda , tum vero maximus facultatis nostrae usus ostenditur ; alibi in cuniculis vel agendis, vel excipiendis; alibi in machi. nationibus moliendis, contorquendisque: . tota hic in metandis, atque obvalandis castris; tota illic in instruenda, dividenda , quadrandaque acie; praesens ubique suis numeris, suis dimensionibus, suis in-

strumentis, ope sua . Fingite animis allia quod optime instructum, quod uspiam vi

24쪽

XXm deritis, armamentarium: ex qua tandem officina infinitam telorum, tormentorum. que multitudinem eductam arbitramini punde tantum creditis extitisse numerum gladiorum, ac jaculorum Θ unde copiam tam variam scutorum, hastilium, galea .rum, arcuum, ac loricarum, Ceterorum

que tum offendentium, tum defendentium noti nominis armorum p unde etiam plurima illa , quorum usum nostri temporis militia capit, nomina vero latina slingua non capit Θ utique omnia suo quasi e sinu artifex Mathesis effudit; a , qua quicumque demum armati, instruiactique bella susceperunt, hostium spoliis

onusti magna cum laude domum redi runt: qui vero eam militiae, castrorumque habere sociam neglexerunt, magna saepe cum clade, ac dedecore miserrime perierunt. Hac potissimum navante operam, invictae stetere diu contra Romanorum impetum Syracusae , Omnes D eorum

25쪽

XXVI eorum Hres , itque apparatus perlevi momento suis ludificante machinis A .chimede . Ex hujus disciplinae schola,

tamquam ex equo Trojano, numquam intermoriturae famae egregii bellatores, ac duces exierunt, laudatus modo AG

chimedes Syracusanus, Archytas ille Tarentinus, Eudoxius Gnidius, aliique innumeri , de quibus dubitari merito potest, plusne suae ipsorum virtuti debeant, an Mathesi . Cuneo facto paucos Caesaris milites ingentem Sicambrorum exercitum perrupisse memoriae proditum est, incolumesque evasisse. Cui potius suam gratulentur felicitatem, quam Mathesi, quae viam per confertas hostium acies vadentibus patefecit Θ orbe facto trecenti Legionarii sex millia Morinorum quatuor amplius horis sustinuerunt. dedit Mathesis artem, qua sustinerent. Ita reS successit iis, qui in bellis Mathesis ope usi sunt. non item Grae-

26쪽

cis primum in Trojanos euntibus, qui quoniam Geographiae, hoc est Matheseos partis ignari essent, aberrantes, re infecta redire domum coacti sunt. Non item olim Philippo Macedonum Regi,

qui aggressus Melitaeorum civitatem proditione occupare , spe frustratus cunia ignominia reversus est, quod nec temporis, nec moenium mensuram recte cepisset; hoc est, quod Matheseos leges vel ignorasset, vel neglexisset. Talis, tantusque est , Auditores , Mathematicae . doctrinae usus in bellis ad frangendos hostium impetus, artesque eludendas: nec minus tamen putetis opportunam ad .ea damna repellenda, quae omni bello 4nfestiora urbibus, & agris natura saepe ipsa fluminum eluvionibus minitatur. Hic Vero suas, quantas habet, Mathesis Vires explicat ; hic sese obiicit arte sua magna volubilitate deorsum ruentibus aquis qua aggeribus moliendis, qua de-D a rivam

27쪽

XXVIII

rivandis fluminibus, qua demum quovis

alio obicis genere ruinae obviam eundo. Sensere Matheseos hac in parte beneficium olim AEgyptii, quorum contentiones de agrorum finibus, quos Nili exu datio quotannis confunderet, non semel Geometrica facultas nostra composuit.

Sentiemus annuente CLEMENTISSI-ΜΟ Principe) artis hujus beneficium Mnos, cuius gratia, & ope huic Urbi, hisce agris Rhenus Pareet; qua prohibent abest messibus, & satis, quibus alimur,

ac nutrimur, miseranda calamitas. Neque vero quae ad publieam utroque te pore utilitatem exponit Mathematica s,

ancipiti quadam methodo , vel incerta ratione, ut ceterae facultates, in lucem edit. Non abnuerim sane, Philosophiam, Oratoriam, Politicam, Iuris prudentiam Reipublicae multum suffragari, ac prodesse; Verumtamen quam mihi dabitis seientiam aliam praeter Mathesi , , quae

28쪽

quae fundamentis usque firmissimis innitatur , & inconcussa continenter rati num vi confirmetur λ Ηoc vero Mathematicae proprium est disciplina , adeoque proprium, ut, si quando facultates aliae in ratiocinando certa dicunt, ea non aliunde fere, quam ab hac scientia nostra omnium longe certissima mutuentur . Enim vero quid certius, quid evidentius, quam ea ratiocinandi Μethodus, quam Analysim appellarunipHaec nimirum, quae ab insita rationum firmitate, & evidentia Mathematica dicitur rationalis, & quasi Logica ceterarum Matheseos partium, via quadam brevissima, & naturae maxime consentanea, eademque certissima, per eaS Videlicet, quas species appellant, ad veritatem nos ducit; unde Mathesis universalis a doctissimo Rinaidino diecta est. Nunc demum intelligo qua de caussa divinus Plato, & subinde incomparabilis in-

D 3 genii

29쪽

genii vir Renatus Cartesius, ut res Physicas, praesertim vero de motu, & quiete omnium corporum, confirmarent, ad

rationes Mathematicas confugerint; Mhoc veluti sale sua omnia consperserintl id quod Platonis Politia Mathematicum lectorem usque adeo desiderat, ut non defuerint, qui solos Mathematicos Iocos sibi sumpserint explanandost Quot vero problemata ab antiquis proposita,& frustra tentata, a Cartesio postmodum, a Mengolo nostro, a Nevvtonio, & ab aliis Analyseos studiosis soluta sunt quam certissime, & expeditissime λ Quam mirifice etiam sapientissimus Bonaventura Cavallerius, hujus Archigymnasii ornamentum, & decus, indivisibilium methodo Geometriam exornavit λ A uctorem tantum summa cum laude secuti subinde V Vallisius, & alii multi, analyticis usi methodis, nova quaedam, ac prorsus admirabilia detegendae veritatis artifici indu-

30쪽

XXXI

induxere. Sed longe haec omnia superavit Leibnitius methodo sua, quam differentialem calculum appellavit. Nam sinitis terminis coarctari nescia infinitum penetrat, novisque, & numquam antea

cognitis quasi regionibus viam planissimam aperit collustrandis. Haec Analyticae artis complementum est, & tamquam fastigium; sine cujus ope multarum , magnarumque rerum cognitio tamquam in Democriti puteo adhuc latitaret; haec physicaS quaestiones reconditas plane illustrat; haec in caeli spatia , vastissima excurrit, quaeque in vulgari Geometria propter calculorum infinitatem impervia erant , facillime solvit, quasique per ludum; haec se per omnes artes, scientiasque omnes, totamqui humanam vitam insinuat, ut nihil plani illa bene constitutae civitati possit esse opportunius . Non immerito igitur ex tanta hujus facultatis dignitate, ac utilitatefactum

SEARCH

MENU NAVIGATION