장음표시 사용
21쪽
De M Aurelii Antonini Hagabali Tribumsia Potestate V.
inscriptam edidi. Siquidem, quum non exigua, Ob Pugnantia inter se cum veterum Scriptorum. tum antiquarum Inscriptionum monumenta, in hujus imperatoris annis consignandis. dissicultas esset, eam in rem diligentius inquirere coepi, ac quae veritati magis Consentanea visa nulli fuerat. opinionem proponere placuit.
Dio hinc Cassius offerebat sese. accuratissimus, a que ejusdem, qua ipse vivebat Elagabalus, aetatis scri-Ptor, qui lib. 79., eum non nisi annos tres, mense& novem. & dies quatuor imperasse, affirmabat: eius quidem temporis initio deducto a pugna. qua circa diem septimum Junii anni V.C. 97 i. Ch ai 8. Macrinum de ulcerat; quo fiebat, ut vita demum. & imperio spoliatus idem fuistet, circa diem decimum Martii anni
V.C. 97S. Ch. 222. Illinc vero occurrebat Herodianus ejusdem aevi, nec minoris auctoritatis striptor, qui lib. s. cap. o. multo latius Imperii ejus fines protendebat, texennium namque rerum illum potitum assirmabat Dionis sententiam mirifice confirmare videbatur praeesarissimum antiquitatis monumentum, quod in-υigni ornamento est Bibliothecae Vaticanae, Cathedra nimirum marmorea S. Hippobti Portuensis Episcopi, quae Canonem Paschalem per binos sedecenisnales Cyclos, Lunarum scilicet quartarum decimarum alium dextro ejus Cathedrae lateri insculptum, alium vero sinistro lateri Dominicarum Paschalium, singulari methodo ac diligentia ab eodem sanctissimo Antistite sub illa eadem tempora digestum exhibens, Idibus
Aprilis anni V.C.97s. Cli. 222. . unde is Canon exorin diebatur , Severum Alexandrum imperio jam auctum azElagabalum ejusdecesibrem e vivis sublatum testabatur. Sed contra obstabat alius lapis a Panuinio primum ,
deinde a Grutero editus, in quo Idibus ipsis Aprilis
22쪽
ejusdem anni, quibus in Canone Hippolyti Seve rus Alexander imperasse traditur, templum Elagaba lus, vel statuam, vel signum aliud quodpiam Serapti di dedicasse spectatur. Accedebant plures ipsius Elagabali Latini nummi Tribunitia testate V. inscripti, quam, si die decim Martii anni Ch. χχχ., ut docet Dio, interlaetus fuisset, vel Idibus Aprilis, ut habet Hippolytus, imperio Al
Xander praefuisset, nullo modo attingere potuisset. Latinorum nummorum dissicultatem augebant Gramci alii Anniae Faustinae , tertiae Elagabali uxoris .& Aquiliae Severae, secundae quidem ejus uxoris, sed ad quam jam dimissam, quum scilicet aliam post.
deinde aliam, atque aliam, ut habet ex Dione Xiphilinus, duxisset, iterum rediit, anno V. Imperii ipsilas notati; unde Elagabalus apparebat, non modo quintum annum imperii iniisse , sed & eodem jam inito Anniam Faustinam repudiasse, duo alia matrimonia iunxisse, ac tandem ad Aquiliam Severam rediisse. Demum recentiores quoque auctores inter se dissemtientes animadvertebam: alii namque cum Dione EI gabalum neci deditum sub initium mensis Martii anni Ch. ara. statuebant, alii vero Dione relicto, usque ad mensem Septembrem ejusdem anni vitam illum δρimperium prorogasse, contendebant. Porro in tanta illa veterum monumentorum varietate , ac discrepantia diu anceps animus haeserat . utri e duabus iis recentiorum opinionibus subscribe re, debuissem. Subscripsi vero tandem, sat mature ut augurabar, re perpensa, Dionis sententiae, gravis sima Canonis Hippolytei auctoritate firmatae, quam quum pluribus etiam confirmare studuilsem, lateque eorum opinionem, qui mortem Elagabali in mensem Septembrem conjiciebant, rejecillem, postremo ma-
23쪽
Tiniam, potissimamque, quae e nummis accersebatur, amovere dissicultatem, aggressus sum. Uarias itaque apud plerosque scriptores ejus, similiunave dissicultatum nactus solutiones , examen earum institui, acquum partim firmas alias , aliasque omnino falsas de. Prehendillem, alio nobis animum vertendum esse, alio confugiendum cognovi. Peculiaris autem , dum haec agitabam, in mentem venit explicatio, quam quum aliquot etiam conjecturis, iis quidem, quas difficilis adeo, implexaque res pati poterat, munitam animad- Nertii lem, eruditis eam viris, quo melius illorum maturiusque judicium intelligerem,proponendam, censui. Porro singulare id erat 1ystema, quo alio ab initio, atque hactenus factum, anni imperii Elagabali numerari posse videbantur. Igitur Dissertationem in id argumentum vuIgave ram; quum octodecim circiter post menses Romae prodiit erudita. atque elegans admodum Ioannis Uignotii, viri tum ob eximia alia scripta ab eo edita. tum ob praeclarum, quo summa cum laude Biblio. thecae Vaticanae curandae fungitur, munus sat orbiliterario noti, Dissertatio: De anno primo Imperii Seu ri Alexandri um, quem praesert Cathedra marmorea S. Hippoluei Episcopi. In hac eamdem, quam ipse tractaveram , rem diserte Cl. auctor prosequutus est. quaestione, non de anno quidem, quo Severus Alexander satim post mortem Elagabali Imperator inauguratus est, quum ipsi quoque exploratum esset, hunc fuisse Ch. χχχ. , sed de mente, atque die, quo ea facta inauguratio, instituta. Nummorum Tribunitiam Et gabali Potestatem quintam Praeferentium fide, ac au-etoritate adductus Dionem sequi hac in re haud tutissimum esse judicavit , pluribus quidem, quod a me, ut illos cum Dione conciliarem, traditum fuerat, systemate potassimum refutato . N
24쪽
. Novam autem, eamque inter Dionis sectatores, necem Elagabali, & Alexandri inaugurationem sub iniistium mensis Martii statuentes, & eos qui in mensem usque Septembrem illas disterebant, mediam thiaten tiam excogitavit, nimirum caelum Elagabalum, suffectumque ei Alexandrum fui me mense Iulio. Suam
hanc opinionem novis aliquot argumentis adstruere conatus est, ac ne de Dione auctore ceteroqui syn- chrono male mereri videretur, textum ejus, quo El, gabalus annos tres, mentes novem, & dies quatuor imperat te dicitur, vitiatum a librariis fuisse, contendit, conjicitque, ita illum esse restituendum, ut annoSquatuor, mensem unum, & dies tres eum regnasse,
Dio scripserit. Ac quandoquidem novae etiam huic sententiae adversari maxime intelligebat Canonem Paschalem S. Hippolyti Cathedrae marmorae, ut aje-bamus, insculptum, in quo idibus Aprilibus ejus anni Ch. aaa. ad imperii fastigium jam evectus Alexander exhibetur; hinc nervos omnes Uir exintius inistendit, ut graviori illi occurreret difficultati, ostenderetque, in eo etiam Canone ab iis, qui post Hippolyti tempora Cathedrae illum insculpi curarunt, non errore quidem, aut incuria, sed sapienti consit io, deditaque opera, im mutatum quidpiam fuisse, adjectumve. Pulchram Viri docti stimi lucubrationem maxima equidem cum voluptate, tum ob insignem, quo scrupta illa fuerat, styli nitorem, tum ob singulare, quouubique eminebat, ingenii acumen, tum denique ob honestissimam , plenamque urbanitatis, qua in examen
adductae res meae fuerand, rationem, quo san nomine plurimum devinctum auctori: humanissimo me es se fateor, perlegi. Ceterum quod ad nostram adtinebat disputationem, non ita profecto, nisi mei me amor fefellit, allatis. ab eo rationibus ad incitas moe
25쪽
redactum suisse, sensi, ut quam antea de tempore neis eis Elagabali tradideram . opinionem deserere coactus essem , manusque illi dare a quin imo, plura contra observare, licuid, quae multo gravius sentenistiam illius urgebant, oppugnabantque, Praeter lucu- . lentissimam Canonis Paschalis S. Hippolyti auctoritatem, pro qua sarta tecta tuenda , speciosam sane. ingeniolamque, sed quae minus fortaste vera videbatur , attulerat is explicationem. Verum enimvero, quum nonnulla pro Dionis, rerumque aliarum mearum defensione viro Cl. oppone da , pro ut quidem alia , eaque severiora meI muniris studia ferebant, adornare jam coepissem, ecce ver
Patavinis typis praestans aliud , atque illustre opus Philippi a et urre Adriae Praesulis meritissimi in lucem editum est, inscriptum: De annis Imperii GM. Aur lii Ontonini Hagabali, O de initio Imperii, ae duobus Consulatibus Fusini Iunioris. Incredibile dima est,quam
ubique in toto eo opere auctoris praeclarissimi gravi tas, prudens judicium, eloquentia, doctrinae copia effulgeat. Eruditam is dudum ad Cl. virum Joan. Antonium Astorium epistolarem dederat dissertationem in elegans atque percelebre Anniae Faustinae teristiae Elagabali uxoris numisma, anno Epochae Damaascenorum iaXXXV. insignitum, quod in eximio Senatoris amplissimi, ejusdemque in omni eruditae antiquitatis genere peritissimi Ioannis Dominici Theupolimuseo adservabatur. Etenim quum ob eum, qui inscribebatur, Damascenorum annum, qui non Coeperat nisi autumno anni Ch. a 23. , aliquae inter eruditos
excitatae lites fuissent, has ille componere eo scripto aggressus fuerat, nummumque ab omni falsitatis suspicione liberare. De tempore quoque imperii Elagabali, quod suscepti abs se argumenti ratio postu labat,
26쪽
disseruit; ac quum Dionis sententiam illa in re cete. ris vel ipse praeserendam censuisset, pro nummis postea hujusce Imperatoris Tribunitia Potestate quinta
notatis cum ipso Dione conciliandis, eamdem, quam olim Antonius Pagius in Crit. Baroniana ad annum Ch. 2IS num. X. Interat, viam insistere, eamque nonnullis communire exemplis, illi placuit. Priori meae concinnandae Dillertationi quum incumberem , atque manum a Pagii systemate refutando vix amovillem, publicam in lucem, tom. v. Italicarum Ephemeridum pag 36 i. inserta, praeclara iI-la epiliola emissa est. Gavisus magnopere fui, quam ego de tempore imperii Elagabali amplexus fueram opinionem, eamdem illi quoque adrisisse; at quum contra Pagii systema non omnino mihi probaretur,
neque vero, quae ab illo allata fuerant exempla, multum ei ponderis addidisse viderentur, haec examini etiam, ea tamen, qua tantum erga virum par erat, reverentia, sublicere nefas esse haud duxi.
itaque postremo hoc in opere, De annis imperii M. Aurelii Antonini Hagabali, orc. rationem, qua ad hujus
Imperatoris nummos TR. P.U. notatos cum Dione comciliandos usus fuerat Pagius ac quam in laudata epistola ad Ioannem Antonium Astorium calculo ipse suo probaverat, tuendam, Praesul doctissimus suscipit eamdemque ab objectis, quae tum in illam, tum in exempla
ab eo ad illius confirmationem adducta, prolata a me fuerant, vindicandam. Quod tanta enimvero comitate, & osticiose adeo praestitit, ut non modo excusisses ab illo fuisse res meas non aegre tulerim, sed ianon mediocri id mihi gloriae, atque honori deputaverim. Quo autem securior ad hanc causi,m agendam accederet , meae prius nummorum illorum explic
tioni , seu peculiari pro annis Elagabali numerandis
27쪽
proposito a me systemati evertendo, quod & antea Cl. Uignotius fecerat , sedulam operam impendit . Quin & Vignotium ipsum, qui non meum totum , sed&Pagii bilema rejecerat, erudite admodum refellit, ac singularem illius, pro Canonis Hippolytei inscriptione novae suae de tempore necis Elagabali,&initio Alexandri opinioni conformanda , interpretationem confutavit. Sed quoniam idem Pagianum systema gravi adhuc cuipiam dissicultati a Cl. Vigno-lio propositae , quae quidem meum etiam impetit, obnoxium esse cernebat; hinc aliam ad toties mem ratos nummos Elagabali Tribunitia potestate quinta
signatos explicandos, viam nobis postremo Commonstrat, explanatque.
Ad haec autem quid ego demum, tot, iisque instructis adeo, strenuisque undique hostibus impetutus p Fugane arripienda p an vero experienda iterum sors, pusnaque alacri animo suscipienda p Porro ad hanc suscipiendam invitat me, ac pene impellit singularis praestantium virorum, quibuscum ea mihi ineunda , humanitas, singularis eorumdem doctrina, ac dissicile ipsum arduumque argumentum; quibus fiet, ut si victus in acie occubuero, non segniter, nongregario ab milite confossiis, non levissima demum de cauila videar occubuisse. Itaque nostrae hujus Dissertationis hic ordo esto,&argumentum. Primum Di nis sententiam de remitore necis Elagabali, & initio imperii Alexandri firmius stabilire, novamque Utignotii de eodem tempore opinionem, ut & ingeni - 1um ejusdem pro Canonis S. Hippolyti inscriptione explicanda interpretamentum rejicere . enitar. Singula a viro Cl. pro sua adstruenda opinione allata argumenta expendam, diluamque. Ad nummos vero Ela-gabali Tribunitia potestate quinta inscriptos cum
28쪽
Dionis sententia conciliandos, geminam prius ab illustriis. Adriae Episcopo adhibitam c&plicationem, Donnullis in utramque adductis dubitationibus, proponam : ac meam deinde ab incommodis, molestiisque. quibus allici tum Cl. Vignotius, tum idem doctissimus Praesul ostenderunt, quo ad fieri poterit, vindicatam iterum litiam . Postremo hoc capite multa . ut ingenue fatear, vel mihi ipse pollicitus videor. quum ingentem praesertim a Cl. Ut gnolio contra ea
dem meam, ac Pagianain etiam eXplicationem ex num- .
mo Elagabali inscripto TR. P. II. COS. III. allatam. dissicultatem mihi esse superandam animo reputo. Sed haud desperandum: tunc enim aliquis nobis πforte Deus, atque praesidium.
I stata Diovis lectio, qua mors Hagabali, ct inaugmratio Alexandri satuitur meme Martio a mi Ch. in a. Ejusdem lectionis resitutio a G. Vignotio excogitata. qua eae in mensem ntium rejiciuntur. Septem argumenta pro vulgata Diovis lectione tuenda: quo rum duo hoc capite afferuntur. Primum petitur ex Seratus actammationibus , quibus seexandro CAntonini, O agmnomina oblata. Resellitur Q. Vignotis opinio de tempore , quo eaedem acclamationes labitae. Secundum argumentum erurum ex noυem legibus Aexandri amno primo ejus imperti eduis , quae datae omves ante
mensem Fusium. in alim Omvei turpissimas, maximeque M.
otiosas, O sanguinarias actiones Sagabalususque adeo exorbitavit: ut pleraque nuuinquam admissa Romae, non aliter illis atque B iu
29쪽
in patria viguerint; alia scelerato asseu ab aliis, atque
albis tentata, Da te eτεσι τρισὶ, καὶ μησιν ἐννεα, και ἡμέ-
ET NOVEM MENSES ET DIES LAIATUOR, IUOD
IN IMPERIO TEMPUS EXEGIT, uuae raudum a praelio , quo potestatem protinus omuem adsequutus est, flo
Ius imperii Elagabali definit. Praelium, quo Pote-atem omnem Elagabalus consequutus est, fuit proculdubio, quod cum Macrino anno Ch. ai 8. die v I I. Junii commissum est . Macrinus enim, quum a die XI. Aprilis anni ai ., quarto scilicet die poli mortem Antonini Caracallae, anno uno, ob que mensibus, tribus demtis diebus, ut ait idem Dio lib. 78. pag. 9OS., im perio praefuillet , die tandem v ι i. Junii anni 218. pugna cum Elagabalo habita, devictus est. Porro numeratis a die v i. Junii anni Ch. ai 8. iis annistribus, novem mentihus, ac diebus quatuor, quod tempus imperio Elagabali tribuit Dio, ejusdem Ela-gabali mortem, ac Severi proinde Alexandri inaugurationem, contigisse secundum Dionem, necesse eit, die x. Martii anni Ch. 222. Cl. Vigno ius in Dissert. de anno primo imperii S veri Alexandri pag. 89. , quum ob aliquas, quas in antecessum praenialerat, quaeque nobis tuo loco ex- Pendendae erunt, rationes, plane adductus esset, ut crederet, Severi Alexandri initium non ante mensem Julium consignari posse . textum illum Dionis, quo diserte adeo tempus imperii Elagabali designatur. a librariis corruptum futile, numerosque partim transpositos , ac partam etiam depravatos, censuit. Suspicatur vero, ita labem illam in Graecum codicem induci, potuiste, ut rφαὶ, qui dierum numerus csse debuerat, annis iidem librarii adscripserint, τετράtiri, qui
30쪽
annorum, diebuS, ac μεσίν Dνέα, qui numerus mensium, potuerint pro Ni; perinde atque scriptillet . Dio, Elagabalum imperalse ἔτεα τετρα , καὶ fama ἐνὶ, και τλέραις τρισεν, hoc est: annis quatuor, O mense uno,o- diebus tribus. Atque, secundum hanc textus Dionis restitutionem, imperium Elagabali, die v I i. Junii anni Ch. 2i8. inchoatum, absolutum tandem docet Pag. 9O., die X i. Julii anni a ra. Hunc librariorum errorem, etsi crassum adeo, a que multiplicem non aegre admitterem , nisi multa, lectionem, quam vulgata omnia, tum Dionis, tum Xiphilini exemplaria praeserunt, ac tempus ipsun eadem lectione praefinitum, constanter retinendum suaderent: quae quidem ad septem potissmum capita, seu argumenta, quorum aliqua in priori quoque Dissertatione attulimus, redigemus. Primum eruemus ex tempore, quo secundum Lampridium Alexandro Antonini, & Magni nomina a Senatu oblata sunt. Secundum ex novem ipsius Alexandri legum primo anno ejus imperii editarum subscriptionibus. Tertium ex Canone Paschali S. Hippolyti . Quartum ex tempore interitus ejusdem Alexandri, ex Maximini cjus successoris initio. Quintum ex tempore, quo Afri, ac dein S. P. Q. R. a Maximino rebellarunt. Sextum ex tempore necis ejusdem Maximini, necnon Maximi Pupient, & Clodii Balbini. Septimum denique ex initio, ac nece Gordiani Pii, & Philippi ejus luccetaris. Duo priora argumenta hoc eodem capite pertractabimus: reliqua vero quinque in totidem di. Hincta capita, quo singula magis enucleate explicentur, partiemur.
Primo itaque vulgata Dionis lectio, qua nex Flagabali,& Alexandri initium die decima Martii anni Ch. 222. consignatur, suadetur ex Lampridio in vita Ale.