Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

gistri Viti Thadeas Lutanti: Magistri vero Leonis AEgidius Van-phueng. Porro omnes hi Catechistae ad minores Ordines Iam promoti sunt.

Chistae munus admittetur, nisi prius diligenti examine praemisso, par huic officio a nobis, aut Vicario nostro Generali ha bitus fuerit , patentesque litteras ad id acceperit, & Professionem fidei emi serit.

rum suarum Administratoribus; hi vero nobis aut Vicario nostro Generali. de rebus omnibus ad Religionem spectantibus, quae in singulis Provincis contigerint, rationem reddent.

ficiens Christianorum numerus , prae ficietur aliquis Ecclesiasticus , si fieri pos.st, alioquin Laicus, qui majori virtutum ac doctrinae merito inter caeteros prae fulserit, ut diebus Dominicis ac festivis publicis preces agere, ac caeteris invigilare valeat.

s. Praediisti Praepositi de seipsis , ac de Christianis sibi commissis rationem Catechistis exhibebunt: Hi vero de seipsis

132쪽

te patiter de Praepositis illis La1cis Admi

nistratori Provinciae , intra cujus limites extiterint. 9. Uno quoque Vertente anno Conia ventus Synodalis fiet coram nobis , aut Vicario nostro Generali, ad quem Voc

buntur Administratores, & in eo de rebus Religionis tractabitur. o. Iuxta formam primitus in Ecclesia

servatam, in commune conferentur omnia

bona, proventus & eleemosynae, qua sposite a fidelibus ad hunc effectum ota ferentur, in usum de sustentationem MDnistrorum Ecclesiae, puerorum in Seminario instituendorum, & pauperum. II. Singularum Provinciarum Eleemosynae apud Admiuistratores asservabuntur ipsorum consilio in ejusdem Provinciae necessitates convertendae: quibus, si quod collatum est minus sufficiat, de communi Thesauro praestabitur. ii. Si quid sub anni finem ex Eleemosynis superfuerit, in qrarium commune deferatur, de nostro vel Vicarii nostri Generalis consilio in sumptus necessarios pro communi Christianorum bono insumem

dum.

r3. Ne Administratores nimium negotiis temporalibus occupati , spiritualibus

133쪽

minus intendant, in unaquaque prσvincia duo saltem aderunt, qui de Administra

torum consillio necessaria coemant , aut ab aliis recipiant, quibus etiam rationem reddere teneantur.

i . Qui huc usque bonorum communium curam habuit, eandem in posterum administrabit. Is . Nos cum Vicario nostro Generali id potissimum agemus, ut pie instituantur in Seminario, quos, post rite peracta probationis exercitia ad Ecclesiasticum ststum Deo vocari intelligemus.16. Quilibet Administrator in id solli citius incumbet, ut pueros ad pietatem& mores optimos instituat, mittatque in Seminarium quos Clericatus Ordine dignos censebit, ut ibidem foveantur juxta Constitutiones quas Iuthiae jam pridem pro Missionariis nostris edidimus ,& Romae sunt impressae atque approbatae. I . Administratores Omnes studeant uniformes esse in Vita, moribus, doctriana, instructione, & pietatis ossiciis juxta easdem Constitutiones , memores se a di vina largitate in ordinem Discipulorum Christi a Simpios , adeoque fundamenta esse hujus Ecclesiae, Dei honorem dc Ecclesita decus prae manibus habere , deni-

134쪽

que posteris Vivendi formam & exemplar

extituros.

18. Ibidem Administratores non minimam quoque sollicitudinem gerent erga virgines & viduas, quae continentiam servare, divino cultui sie mancipare, incommuni vitam agere sponte elegerint. I9. Cum antequam huc adventasset Vicarius noster Generalis, plures abusus nati sunt ignorantia impedimentorum matrimonia dirimentium, Statuimus , ut singulis mensibus impedimenta assinitatis, aut cognationis tum naturalis , tum spiritualis, legalisque nec non alia quae matrimonia contrahenda prohibent, aut contracta rescindunt in Christianorum Conventibus promulgentur. 2o. Quoniam insuper Ecclesiae praecepta propter ignorantiam, hactenus a fidelibus observata minime fuerunt similiter statuimus , ut singulis Dominicis in Ecclesiis Parochialibus & aliis Conventibus declarentur.

χ I. Administratores , Catechistae , &Praepossiti hortabuntur Christianam plebem , ut strictam vitam &angustam Evangelii viam sequatur ac servet , illi commendantes usum.meditationis , quam sal

tem diebus festivis publice in Ecclesia

135쪽

I Operagat, in ea maxime recolendo praeci pua fidei nostrae mysteria.

22. Cum plures Christiani propositis contra Religionem Edictis metu poenae paruerint , satis sibi sufficere rati, si fidem

intus corde tenerent: Statutum est , ut in exhortationibus & praedicationibus, saepius edoceantur fideles quando teneantur Christianam fidem exterius ore confiteri, reddentes vota quae solemniter in Bapti male distinxerunt labia eorum'; & ira qui prius promissis non steterunt, poenitentiam agant, & omnes in posterum, si nova persecutionis procella ingruerit, Christianam fidem cum bonorum ac vitae periculo immaculatam servent Domino nostro Iesu Christo, qui nos adeo dilexit, ut totum sanguinem pretiosum pro nobis fuderit in Cruce. 23. Cum experientia didicerimus nullo modo fideles abhorrere ab unctionibus in Baptismo fieri praescriptis, Volumus ut in ejus administratione semper adhibeantur, nisi eas omittere necessitas compellat.1 . Nullus Missionarius si ve saecula ris, sive Regularis, commercium in hoe Regno, sive directe , sive indirecte exercere poterit sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae. Nobis aut Vic

136쪽

I Irio nostro Generali reservatae, ad praescriptum Constitutionum Urbani VIII. MClementis IX. 1e. Nullus Religiosius valide absolvere poterit a casibus contentis in Bulla Coenae , nec ab iis casibus qui ab Ordinariis Iocorum reservati sunt vi privilegiorum

suo Ordini ante Concit. Tridentin . concessorum, aut vi Confirmationum, quas post praedictum Concit. obtinere potuerint , cum haec Omnia revocata sint Decreto S. Gongregationis de propaganda fide

dato die II. NOVemb. an. I 6 8. approbat

a Sanctissimo Domino nostro Papa Urbano VIII. Nec etiam poterunt a praedictis casibus absolvere vi privilegiorum Bullae Cruciatae juxta responsiones Eminentissimorum P P. S. Inquisitionis Generalis nobis factas die et O. Iunii an. I 66s.16. Nullus Religiosus uti poterit privilegiis ordini suo concessis, quae sunt

in praejudicium authoritatis Parochorum locorum ubi fuerint , juxta responsum Congregationis deputatae a:Sanctissimo Domino nostro Papa Innocentio X. super controversias ortas inter Dominum Epi copum Angelopolitanum dc PP. Societatis ad tertium dubium ab iisdem P P. pro

positum an. 16 S.

137쪽

I32 a . Nullus Religiosus Patrinus esse poterit in Baptismo aut Confirmatione.

Confirmationis administrare potetit, quicumque tandem casus occurrat, nullusque

Superior domusim Religiosarum subditis suis minores Ordines conferre, altaria de calices consecrare praesumet ; et si contrarium sentiat P. Antonius Quintanaduenas Societatis Jesu cum aliquibus ejusdem Societatis P P. quam sententiam falsam& temerariam declaravimus in censura nostra data Juthiae pridie Kalend. Junii an. 3666. & Romae approbata anno 167I. 29. Si dissentiones oriantur inter fideles , dirimentur ab Administratoribus cujusque Provinciae, aut ab aliis quos ipsi Administratores eligent, quorum judicium si quis iniquum sibi sentiat, nos aut Vicarium nostrum Generalem appellet, ut illius juri consulatur.3 o. Dissicultates omnes de Doctrina Religione, Sacramentis, & casibus conscientiae, per NOS aut Vicarium nostrum Generalem dissolventur , in rebus autem gravioribus consulenda erit Apostolica sedes. 3r. Omnes enixe precabuntur Deum Optimum Maximum: tum privatio Orat

138쪽

tionibus , tum maxime in sectosancto Missae sacrificio, ut omnibus Missionariis Spiritum charitatis infundat , quatenuS singuli certatim animarum saluti ferventer

incumbant. .

32. Reliquiae SS. Juliani & Meliti ad

nos Roma transmissae cum patentibus litteris , quatenus sic possint venerationi fidelium exponi, debito cum honore asservabuntur: Sancti Juliani quidem in Ec-clisia Resurrectionis: S. vero Meliti in Ecclesia Nativitatis urbis Regiae. 33. Juxta Constitutiones Iuthiae jampridem praescriptas assumptus est in Parronum hujus Regni dignissimum Sanctis simae Virginis Sponsus B. Joseph. Nullum igitur absque illius implorato subsidio

gravioris momenti in iisiquae religionem spectant, negotium unquam suscipietur. ἔCum autem , sicut eadem expositio subjungebat, praedictus Episcopus praemissa, quo firmius subsistant, & serventur exactius , Apostolicae confirmationis nostrae patrocinio communiri summopere desideret: Nos piis ejusdem Petri Episcopi Votis hac in re , quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuere , eumque

specialibus favoribus Sc gratiis prosequi volentes , & a quibushia excommunica-

139쪽

tionis, suspensionis & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris & pCenis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis , si quibus quomodolibet

innodatus extiterit ad effectum praesentium duntaxat consequendum harum se rie absolventes & absolutum fore censentes: Supplicationibus ejus nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati , de memoratorum Cardinalium coasilio Synodum a Domino Petro Episcopo ct

Vicario Apostolico celebratam, ut pra fertur, omniaque S singula in ea edita Statuta, ordinationes, re Decreta inserta; authoritate Apostolica tenore praesentium approbamus σ coormamus , illisique inviolabius Apostolica Armitatis robur adjicimus, ac

omnes ct singulos Iuris ct faciti defeΓtui, si

qui desuper quomodolibet intervenerint: supplemus. Salva tamen semper in praemissis authoritate Congregationis praedictorum Cardinalium. DecernenteS eaiadem praesentes Litteras ac Synodum in eaque edita Statuta , Ordinationes 3c Decreta praeinsecta semper firma , valida,& essicacia existere & fore, suosque plenarios & integros effectus sortiti de obtinere, ac ab Omnibus 5 singulis ad quos spinax, & p Q tempore quomodocumque

140쪽

spectabit, in omnibus & per omnia inviolabiliter & inconcusse observari r Sicque in praemissis per quoscumque Judices Ordinarios & delegatos, & causarum Palatii A postolici Auditores, & alios quo si iis bet quacumque prae eminentia & potestate fungentes & functuros , sublata eis ,& eorum cuilibet quavis aliter judicandi& interpretandi facultate dc auctoritate , judicari & definiri debere, ac irritum Ela inane , si quid secus super his a quoquam

quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit a tentari , nonobstantibus Apostolicis ac in Universalibus , Provinciali-btisque ac Synodalibus Conciliis , editis generalibus vel specialibus Constitutionibus , & Ordinationibus ; nec- non quatenus opus sit , quarumvis Ecclesiarum, ordinum, Congregationum , Societarum etiamJEsu, Institutorum , Provinciarum, Conventuum , Collegiorum , Monasteriorum & locorum piorum quorum cumque aliisve quibusvis , etiam juramento, Confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis Statutis , MConsuetudinibus , Privilegiis quoque, Indultis & Litteris Apostolicis, Ecclesiis, ordinibus, Congregationibus, Societaribus , etiam J εsu , Institutis, Provinciis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION