장음표시 사용
101쪽
voluit reddi certiorem. Demum novo Episcopo Metellopolitano , sicut praefatur, ordinando, indultum non accedendi
ad Ecclesiam Metello politanam hujusmodi quamdiu illa ab Infidelibus detineretur , nec apud illam persenaliter residendi , pariformiter concessit, & alias prout in praedictis Alexandri PraedeceGris litteris, quarum omnium & singularum tenores praesentibus pro plene &sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis haberi volumus , uberius continetur. Et successive accepto perrec. mem. Clementem PP. IX. Praed cessorem pariter Nostrum, quod Civitas Juthia, vulgo Siam, praecipuum esset emporium totius Regni Siami, & ad illam
continuus esset concursus diversarum Nationum , tam vicinarum , quam longinquarum , quibus Rex dicti Regni, ut ad eam libentius confluerent, & ibidem se curius commorarentur, liberum Religio nis , & Sectarum quarumlibet exercitium concesserat , ac nomine praedictorum
Episco' sum Vicariorum Apostolicorum ad Regna Sinarum , Tunc hini, & Co cincinae destinatorum , dicto Clementi Praedecessori exposito, quod ipsi, ob ata
duas dissicultates ingrediendi fines suorum
102쪽
rum Vicariatuum, Sedem in dicta Civita te fecerant, Ecclesiam seu Capellam er
xer aut & in conversionem Infidelium tam suorum vicariatuum, quam aliarum Nationum incubuerant, Seminarium quoque instituerant, cupiebantque propterea
Episcopo Metellopolitano Vicario Apostolico ad Sinas consecrato, seu moX consecrando , extentionem administrationis
sui Vicariatus ad dictum Regnum Siami,& Civitatem Juthiensem , benigne concedi ; idem Clemens Praedecessor supplicationibus eorum nomine sibi super:hoc humiliter porrectis inclinatus , de memoratorum Cardinalium negoriis propagandae fidei praepositorum consilio, praedicto Episcopo Metellopolitano administratio nem sui Vicariatus ad Regnum Siami, de Civitatem Iuthiensem hujusmodi, auctoritate Apostolica extendit, quousque ingredi in Sinas idem Episcopus Metellopolitanus posset , cum obligatione tamen dictum ingressum diligenter procurandi;& eo casu facultatem quoque eidem conincessit Provicarium ibidem constituendi, donec aliter per Sedem Apostolicam provisum fuisset. Ut autem praedicti Episcopi' Vicarii Apostolici apud Sinas , ac in Tunchino, & Cocincina respective aucto.
103쪽
ritate Apostolica depurati , injuncta sibi
munera ad Christi fidelium illarum partium utilitatem, adjuvante Domino . facilids exequi valerent, dictus Clemens Praedecessor , ex commissi sibi coelitus Sacrosancti Apostolatus ossicio , providere volens , eisdem Episcopis Vicariis Apostolicis cum Neophytis suorum respe- ctive Vicariatuum quocumque , seu quibusvis non tamen primo) Consanguinitatis , vel affinitatis gradibus , vel alias
conjunctis, seu se attinentibus, ut matrimonium inter se contrahere , seu in eo etiam scienter contracto remanere, Val rent , dicta auctoritate, gratis tamen di
pensandi, Sc eos qui in gradibus prohibitis hujusmodi matrimonium , etiam scienter, contraxissent, ab excessibus de excommunicationis, aliisque censuris, de poenis Ecclesiasticis, ea de causa incursis , in utroque foro gratis pariter absolvendi, ac prolem inde susceptam & suscipiendam legitimam decernendi, facultatem ad viginti annos tantum duraturam : quam
ipsi Episcopi Vicarii Apostolici suis respe- nive Provicariis, seeundum datam sibi hDomino prudentiam, communicare pota sent, eadem auctoritate concessit, & im-
Pertitus est, bc alias plora in binis ipsius
104쪽
Clementis Praedecessoris pariter in forma Brevis litteris, die . & die H Julii is69.
respective expeditis, plenius etiam continetur. Ac demum idem Clemens Praecdecessor alias, in simili forma Brevis, litteras concessit tenoris qui sequitur, videia licet : Clemens P P. IX. Ad futuram rei memoriam. Speculatores domus Israel, quae est sancta Dei Ecclesia, in terris a Domino constituti, ad illa praecipue charitatis . atque vigilantiae nostrae Pastoralis studia convertimus , quae Christianae
Religionis, Catholicaeque fidei propagationem concernunt; ut illis certam atquo
prudentem, ex solita hujus sanctae Sed is providentia, &rectitudine, normam tra damus ; de sublatis dubiis , atque Controversiis , quae inter operarios in Uineam Domini missos , in eaque sedulo laborantes , enasci , illorumque labores , dc laborum fructum turbare , vel impedire postent , omnia pie, sancteque quantum Dominus donare dignatur disponere satagamus, quo optati surgant, benedicente Domino, fluctus, ac ad maturitatem perducantur, sanctaque Mater Ecclesia uberioribus, atque laetioribus in dies gaudeat incrementis. Cum itaque sicut Venerabilis Frater Franciscus Episco-
105쪽
pus Heliopolitanus, Vicarius Apostolicus
in Regno Tunchini , cum administratione Provinciarum Sinae huic Regno adjacentium, videlicet Junam , Queierceu, Hucquang , Succilen, Quangsii, & Laos; afel. rec. Alexandro PP. VII. Praedece sore Nostro constitutus, & deputatus, tam suo, quam Venerabilis pariter fratris Petri Episcopi Beritensis Vicarii Apostolici Cochinchinae,cum administratione infrascriptarum Provinciarum Sinae, videlicet Cechiang , Fochien , Quantumg, Chiamsi, Insulat Haynan , ct aliarum Insularum , atque etiam Episcopi Metellopolitani consecrati, aut mox consecrandi Vicarii Apostolici Nanchin in Sina, cum administratione Provinciarum Pechin, Xansii, Xantun g, Honan, Xensii, Coreae , & Tartariae ab eodem Alexandro
Praedecessore pariter constitutorum, cum
extensione administrationis dicti Episcopi Metellopolitani ad Civitatem Iuthiae, toωtumque Siami Regnum a Nobis nuper facta , nominibus ; Nobis exponi fecit, quod in dictis Regnis, & Provinciis r periantur diversorum Ordinum Religiosi, tam a suis respective Superioribus gen ratibus , quamaCongregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardia
106쪽
nalium . negotiis propagandae fidei praepositorum , destinati , qui missionibus ibidem , sub directione suorum respective Praepositorum , aut Praefectorum operam navant; eorumque nonnulli, ut necessarios operarios multiplicarent, aliquos ex ferventioribus Neophytis, Ca-
techistas effecerint, illosque sibi, suaeque directioni quibusdam Votis adstrinxerint: praedicti vero Episcopi Vicarii Apostolici
humiliter a Nobis postulaverint, ut auctoritate Nobis a Domino tradita, decernere , atque declarare dignaremur. Primo,
an aliqua sit inter Vicarios Apostolicos, de Regulares praedictos subordinatio , dein quibus hi ab illis dependere debeant
Secundo, an Catechistae 2er vota Regularibus facta eximantur a Jurisdictione eorundem Vicariorum Apostolicorum Nos attendentes eo potissimum fine in Sinam, Tunchinum , Cochinchinam, Siamum , & alia vicina Regna missos, ibique constitutos esse Episcopos Vicarios Apostolicos , ut ex Christianis indigenis, seu Incolis illarum partium instituerentur Clerici & Sacerdotes , ac crescente fide, fideliumque numero , disciplinae Ecclesiasticae uis paulatim introduceretur; considerantesque ex independentia plurim
107쪽
rum Operariorum in iisdem locis,praecipvδcum ab hac sancta Sede sint remota, oriri facile posse dissensiones, rixas , divisiones ,re schismara , in Christianae Religionis detrimentum , atque perniciem eruptura , nisi illis mature occurratur: de memorato- . rum Cardinalium consilio , auctoritate
Apostolica, tenore praesentium statuimus , & ordinamus, quod praedicti Episcopi Vicarii Apostolici ab omnibus , & singulis Religiosis cujussibet ordinis, Congregationis, & Instituti, etiam societatis Jesu ;in praedicta Regna, & Provincias, sive a
Nobis , aut a Congregatione eorumdem Cardinalium specialiter deputati, exigere possint, & debeant, ut suas Patentes, seu alias quascunque eorum missionis, destinationis , constitutionis, & deputationis litteras exhibeant, iisque qui illas ex hubere recusaverint, tanquam Sedis Apostolicae delegati, prohibere, ne facultates sibi
per litteras hujusmodi concessas exerceant; ipsique Regulares licentiam,eXercendi suas facultates,petere teneantur ab iisdem Epiccopis Vicariis Apostolicis, quam ipsi denegare non debeant , nisi in casu gravis causae , dictae Congregationis Cardinalium communicandae. Porro dicti Regulares in si sectu Sacerdotum secularium, non
108쪽
Ioylum titulo charitatis, sed etiam justitiae,
curam animarum teneantur exercere, &quatenus id faeere recusent, a Vicariis 'Apostolicis ad tale munus obeundum cogi possint. Quotiescumque vero Regulares sub titulo Missionariorum curam animarum exercebunt; subditi sint, quoad functiones Parochiales, visitationi, & correctioni Vicariorum Apostolicorum , aut Provicariorum eorumdem , juxta Constitutionem recol. mem. Gregorii P P. XV. Praedecess oris pariter Nostri, quae incipit: Inserutabili Dei providentia , cto. Anno Incarnationis Dominicae I 622. Nonis Februarii editam. Nec sine licentia eorumdem Vicariorum Apostolicorum, & multo minus contra eorum voluntatem liceat Regularibus aedificare , ω aperire Eccle
sias, in locis, ubi ipsi, vel alii Missionarii alterius ordinis, seu Presbyteri seculares similiter Missionarii, Ecclesias habent, ubi
vero apertae non sunt, possint ad formam privilegiorum , & facultatum ipsis conceus arum. Cum autem prae multitudine Neophytorum in una Provincia, aut Civitate, vel prae nimia earum amplitudine unus , aut alter, qui eis praetant, Missionarii non sussiciunt, aliique suppetunt Sacerdotes seculares, aut Religiosi, licet alterius Or-
109쪽
dinis , quorum tamen subsidium nec illἱ
quaerunt , nec oblatum recipiunt, tunc
habito duntaxat respecta' ad Christianorum necessitatem, possint, & debeant Vicarii Apostolici praedicti Operarios multiplicare , Parochias dividere, aliaque quia modi facere, juxta praescripta a sacris Canonibus, & Concilii Tridentini decretis.
Possint quoque iidem Vicarii Apostolici
exigere a Regularibus rationem executionis piarum volunratum, quatenus ad illas exequendas deputentui. Praeterea juxta Constitutionem recol. mem. Urbani P P.
VIII. Praedecessoris pariter Nostri, quae incipit: Ex debito Pastoralis incit, cte. si forte aliquae controversiae inter Religiosos dictarum partium quod Deus avertat . Priamur , memorati Vicarii Apostolici, tanquam Sedis Apostolicae delegati, illas decidere, & terminare possint , & debeant. Si vero graviora quaedam negotia occurrerent, ea ad nos, & Romanos Pontifices Successores nostros, quanto citius
ab iisdem Vicariis Apostolicis referantur, ut quod in illis statuendum fuerit, matura consultatione adhibita , decernatur. Ad haec quoad Vota Catechistarum, statuimus pariter , & ordinamus, Votum obe- dientiae, quo nonnulli Regulares eos ob-
110쪽
stringunt, eisdem non impedire sui ossi etiexercitium, sub directione dictorum Vicariorum Apostolicorum, eorumque Provicariorum , nec illud impediri posse a Regularibus , tanquam eis,Vigore dicti Voti, Catechistae omnimode subditi sint, quinimo Votum hujusmodi in hac circunstantia nullum esse declaramus. Volentes ab
iisdem Vicariis Apostolicis poste dictos Catechistas compelli , ut sub eorum directione, de dependentia, sua munia exerceant. Et quatenus Regulares de facto ad st tingerent Catechistas ad similia Vota,eu alias obligationes , quibus a Vicariis Apostolicis independentes remanerent, posse eosdem Vicarios Apostolicos, publica significatione, manifestare Regula- Iibus , atque his intimare, ut abst ineant ab Usu , seu verius abusu, Catechistas Volo Obedientiae erga seipsos, privative quoad Vicatios a Sede Apostolica deputatos , obstringendi. Insuper volumus ut ad Ulia carios Apostolicos intra fines suorum Vicariatuum praecipue spectet , maxime incursu Visitationis, ea inspicere, quae spectant ad fidem , bonos mores , & admini
strationem Saeramentorum Baptismi, Ma- trimonii, & aliorum. Competat quoque
