장음표시 사용
341쪽
r, Deseribendus est stus Provinciae ἰUrbis & Missionis , cum suis limitibus
di vicinis, locorumque distantiis ab omni parte, sive ad Orientem, sive ad Occidentem , sivead Septentrionem, sive ad Meria
1. Quam sit Regio, Missio , Urbs &
Provincia vicina mari, an sit Mediterranea , quae sint loca praecipua ejusdem, qui montes, quae flumina, qui lacus insignior es, si quae potest fieri aut habeti ulla delineatio geographica, mitratur , neque refert si pulchre & affabre picta sit, modo
diligens & accurata sit & locorum situm distantiamque apposite denotans, 3. Quoties vero inter narrandum incudit Missionarius in nomen urbis locique cujuspiam Provinciae, non omittat destriabere & declarare illius nomen & sitnm ut
. An loca sint in plano posita λ an in
montibus mediis λ an in cacumine 6. An sit portus , an commercium vi geat, an eo exteri masno numero conveniant
342쪽
Romani Pontificis aequa & circunspe
cta prudentia, ne ea quae pro salutis Indorum noviter ad fidem conversorum.& convertendorum directione sanciri debent & terminari, alicujus dubitationis. scrupulo subjaceant , declarationibus Maliis opportunis consuevit providere r mediis . Cum itaqge, sicut accepimuS, Indis in sua infidelitate manentibus plures permittantur uxores, quas ipsi etiam is vissimis de causis repudiant : hinc factum est, quod recipientibus baptismum permissum sit manere cum ea uxore , quae simul cum marito baptizata existit. Et quia ope numero contingit illam non esse primam conjugem ; Inde tam Ministri, quam , Episcopi gravissimis scrupulis torquentur, existimantes illud non esse verum matriamonium ; sed quia durissimum est separare eos ab uxoribus cum quibus ipsi Indi baptismum susceperunt, maxime quia diias P
343쪽
fieillimum foret primam conjugem reperire: Ideo nos statui dictorum Indorum paterno affectu benigne consulere ; atque ipsos Episcopos & Ministros hujusmodi scrupulis eximere volentes , motu proprio dc ex certa scientia , ac de Apostolicae potestatis plenitudine, ut Indi sicut. praefertur baptizati, & in futurum baptizandi
cum uxore, quae cum ipsis fuerit baptizara, & baptizabitur remanere Valeant, tanquam cum uxore legitima , aliis dimissis, Apostolica auctoritate tenore praesentium declaramus matrimonium hujusmodi inter eos consistere , sicque per quoscumque Judices a Commissarios quavis auctoritate fungentes, sublata. eis.& cuilibet quavis
aliter judicandi & interpretandi facultate dc auctoritate, judicari & definiri debere: Et si secus super his a quocumque quaVis
auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, irritum ac inane decernimus, nonobstantibus quibusvis Apostolicis atque in Provincialibus, & Synodaliabus Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus, & Ordinationibus , caeterisque contrariis quibuscumque. DATu M Romae apud Sanctum P trum sub A noeulo Piscatoris, die a. Au-
344쪽
Societatisdecuritatem cap talis, aut certam responsionem , aut aliter usurariam praviatatem continentium.
Semusservorum Dei. Ad perpetuam rei
DEtestabilis avaritiae ingluvies , dc
insatiabilis lucrandi cupiditas malorum omnium radix, usque adeo excaecas mortalium mentes, ut multi nimis avide
lucro inhiantes, in laqueos &insidias dia boli misere incidant; irrepit enim Versu- . te & callide antiquus humani generis hostis per varios dolos'& fallacias, & jncautos homines quaestus dulcedine captosae desinitos opprimit, atque eo perducit, ut seipsos in usurarum voraginem , Deo hominibusque odiosam, sacris Canonibus
damnatam , & Christianae charitati contrariam , foede immergant, & dum vanases terrenas divitias quaerunt, Veras ac coelestes amittant, sicuti nuper cum magno dolore audivimus , hoc malum in qua
dam provincias pervasisse. Nam multi sp
345쪽
eiosum & honestum Societatis nomen suis
foeneralitiis contractibus praetexendo, hoe quasi colore & fuco, mercatoribus, Opificibus, negotiatoribus, & aliis personis super eorum mercibus , ossicinis, tabernis pannariis, aliisque rebus ac bonis, pecunias suas, aut alias res, societatis nomine conferunt; Vel greges, armenta, aut cerra animalia agricolis, seu terrarum cultoribus , pastoribus , aliisque rusticis , seu quibusvis personis dant in societatem sive
ad soccidam, ut vocant, ea conditione, ut
sors ipsa, seu caput, quod vulgo dicitur
capitale , tam pecuniarum quam animalium & rernm , salvum semper & integrum existat pro eo , qui non industriam aut operas, sed pecunias, animalia, aut res hujusmodi in societatem confert, utinque omne periculum. & damnum ab altero socio recipiente sustineatur , contra aequitatem & societatis justitiam diversimode paciscuntur ; eosdemque socios cum quibus contrahunt, plerumque pauperes& egenos, suoque labore & industria vi ctitantes , ad sortem seu capitale resti tuendum, quicumque tandem casus , &Terum eventus consequatur, pacto Sc obligatione obstringunt, simulque etiam cer-
tam lucri quantitatem & summam , veluti
346쪽
tot pro quolibet centenario , in singulos
annos aut menses per alterum socium, durante societate solvendam, praefiniunt ac praescribunt ; eamque summam & quantitatem non subductis rationibus accepti Mexpensi, quod in codices seu tabulas societatis referri solet, neque facto calculo Vel computo, pro ipsius Iucri vel damni modo variabilem, sed laborem & curam computandi & calculandi se invicem remittere & renuntiare asserente9, quovis
f. I. Proinde nos, qui hoc potissimum munus , nostraeque pastoralis sollicitudi nis maxime proprium arbitramur, ut gregem dominicum fidei nostrae creditum ab omni offensione, & aeternae vitae discrimine tutum, in viam falutis, coelesti gratia adjutrice dirigere nitamur , hujusmodi
morbi contagionem antequam ait Coin
munem fidelium perniciem latius serpat quantum Deo favente possumus , tollere cupientes, de attributae nobis Apostolicae . potestatis plenitudine hac nostra perpetuo valitura constitutione damnamus reprobamus omnes 3c quoscumque contractus, conventiones dc pactiones posthac ineundos , seu ineundas, per quos sieta quas cavebitur personis, pecunias , an
347쪽
malia, aut quasib et alias res societatis nocmine tradentibus, ut etiam si fortuito eam quamlibet jacturam , damnum , aut amissionem sequi contingat, sors ipsa seu capitale semper salvum sit, & integrum a
socio recipiente restituatur, sive ut de ce ta quantitate vel summa in singulos annos aut menses, durante societate respondeatur. Statuimusque hujusmodi contractus, Conventiones, &pactiones, usurarios &illicitos post hac censeri debere ; atque
in posterum non licere iis qui pecunias vel animalia, aut alias res in societdiem tradent , de certo lucro, ut praefertur, percipiendo, inter se pacisci & concordare ;neque etiam, sive d certum sive ad incertum lucrum convenerint , socios qui
ea recipient, ad sortem seu capitale salvum& integrum, ubi illud casu fortuito perierit , vel amissum erit, reddendum, quoVis pacto aut promissione sibi obligare : Aene de caetero societates ineantur sub hujus. modi pactis & conditionibus, quae usurariam pravitatem sapiunt, districte interdicimus & prohibemus. g. s. Sed potius cuncti noverint societates hujusmodi, cum in posterum unus pecuniam , animalia aut alias res & bona , alter vero operam vel industriam confert,
348쪽
pure ,sncere, bona fide sicut decet justi, de aequis conditionibus & pactis , secundum juris dispositionem , & sine ulla
prorsus fraude, palliatione, aut usurariae pravitatis labe aut suspicione, ineundas seu contrahendas esse s Ita ut non ad certam summam aut quantitatem, ab omni pericu- Io & damno, ut praefertur immunem, lucri nomine persolvendam, neque ad capitale , si casu fortuito perierit, restitueniadum', socius accipiens teneatur. Si vero finita societate ipsum capitale extat, ei qui illud in societatem contulerit, restituatur , nisi socio recipienti fuerit communicatum, aut aliter inter ipsos contrahentes, fructus ex pensas de damna in commune conferant, prout aequum & justum fuerit, sibi com municent atque dividant. f. 3. Decernentes , si qui contractus. Conventiones , & pactiones in futurum contra nostram hujusmodi prohibitionem de facto initi fuerint, nullam ex eis, tanquam per hanc eandem constitutionem nostram, damnatis & reprobatis, etiam si juramento, aut in forma camerae Apostolicae, vel alias quomodolibet roborati fumrint , obligationem civilem aut naturalem oriri, nullamque actionem realem aut personalem. aut udicis officium, neque aliud:
349쪽
quodcumque ius euiquain competere, ne iaque quoad sortem , .seu capitale integrum recuperandum, quod easu fortuito perierit, aut amissum erit , neque quoad cerras summas & quantitates in singulos annos aut menses lucri secialis, nomine pro
f. 6. Vero in posterum sub praedictis conditionibus & pactis contrahere
temere praesumpserint, aut praetextu similium contractuum , conventionum , M pactionum societatis nomine initorum, qui
hucusque durant, ad exactionem dictae sortis, seu capitalis, sive illius pretii & valoris, postquam illud in toto vel in parte casu fortuito perierit, aut amissum sit , aut
certae summae vel quantitatis annuae, aut menstruat sibi promissae in futurum, pr cedere ausi fuerint, eos universos & singulos in poenas contra manifestos usurarios & Mneratores, asiacris Canonibus δοConciliis generalibus latas Sc promulgatas , eo ipso incurrere, & contra illos uti manifestos usurarios & Mneratores via juris, aliisque opportunis remediis proc
di posse & debere. s. Sicque ab omnibus censeri, &ita quoad praemissa universa & singula per quoscumque Judices & Commissarios,
350쪽
quavis authoritate sungentes, eriam cau-1arum palatii Apostolici auditores , ac S. R. E. Cardinales, sublata eis & eorum euiliber, quavis aliter judicandi & interpretandi facultate & authoritate, ubique judicari & definiri debere, ne non irrituru& inane, si secus super his per quoscumque quavis authoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentam.
. 6. Mandamus Vero liniversis & siti
gulis locorum ordina iisque provincias & reonstitutis, de quibApostolicae, et ni de latere Celegatis, caeterisque ossicialibus , praese tim provinciarum & locorum status nostri Ecclesiastici , ut in suis quisque civitatu bus, Dioecesibus, Provinciis , & Locis
praesentem nostram constitutionem publi- .cari, & inviolate observari cure nr,& contra personas, quae in futuram, praeter ω contra prohibitionem hanc nostram p eisci, aut exigere ausae fuerint , tanquam publicos usurarios & foeneratores per viam accusationis vel denunciationis, aut inquisitionis, & ex mero ossicio, prout eiSVidebitur procedant, reosque culpabilevrepertos condignis pomis, ut supra dictum est, assiciant ; invocato etiam , si opua P v
