장음표시 사용
311쪽
tum; ait enim a. tractatu singulari 8. o nes religiosos atque etiam sanctimoniales possis in sacramento Confirmationis fieri Patrinos. Verum praeter hanc opinionem 'alias nimium periculosas dum legendo percurreret, sibi occurrisse, qualis est inter
reliquas ea quae in a. tract. 3. Sc 6. singularibus docet, quod omnes Religiosi possunt sacramentum Confirmationis imperiat ire Fidelibus , Minoresque ordines Regularibus sibi subditis conferre in India Occidentali δc Orientali alijsve In fide lium terris existentibus; idque vi Bullarum Leonis X. & Adriani VI. quas Reli
giosi sancti Francisci principaliter quidem,
omnibus tamen per priVilegiorum communicationam indultas esse contendit. Et quoniam haec opinio falsa est, ut Bullas summorum Pontificum inspicientibus patet 1 illa vero Decretis Conciliorii. sancti que Canonum Constitutionibus de Eccle-sae consuetudini repugnat, sibi operae pretium videri, ut nostrum super his propositionibus sensum aperiremus, ne quis pro babilites ratus sequi eas forte praesume- ret. Nos, quis ex debito Pastoralis Officis tenemur juxta monitum Apostolicum attendere doctrinae, tam justae postulationi annuentes, praedictas summorum Pona
312쪽
tisieum Bullas attente legimus, in quarum altera reperitur, quod privilegium confirmandi Religiosis S. Francisci, sed duobus
solummodo nominatim in ea expressis ad Corum vitam, alijsve qtia tuor ab ipsis aut a Ministro Generali deputandis concessum est. In altera vero quam Adrianus VI. Carolo V. Romanorum Regi pro terris
ejus ditioni subditis dedit, legitur quod
mendicantibus, prςsertim Fratribus Mino- aibus omnimodam authoritatem suam in utroque foro , potestatemque exercendi actus Episcopales indulserit, exceptis tamen eis actibus , qui requirunt Ordinem Episcopalem. Tum pari diligentia secundi Tractatus singulari s. & 6. quorum trans, scripta apud nos manent perlegimus, in quibus ille Autor assirmat omnes Regula-ares qui mutua gaudent privilegiorum communicatione, habere per praedictas Bullas potestatem confirmandi cunctos Fideles, suosque subditos minoribus ordinibus initiandi in India Orientali aut Occidentali, aut in aliis Infidelium Terris existentes, quantumvis adsint Episcopi; modo per duas,Dietas sive per duos dies tunca loco ubi fuerint ipsi , distent, secus Epis.copalia per Episcopos debent exerceri, nisi urgeat necessitas, qualis esset, inquit,
313쪽
Confirmationis administratio pro mori bundis, benedictio sacrorum vascutarum aut vestium quibus necessario & brevi indiget Ecclesia ut decenter divina celebrentur, reconciliatio Ecclesiae urgens, ne priventur Fideles sacris Officiis,& simi lia arbitrio boni viri. Vidimus praetereatum sacros Canones, quibuS cautum est, ne Religiosi Patrini fiant, tum singulare Octavum et t. ejusdem Tractatus , quod transcribi pariter curavimus , ubi asseri tur , omnes Religiosos ac Sanctimoniales posse sine causa, sine culpa, sine Superioriorum aut Ordinatiorum licentia esse in Confirmatione Patrinos : atque omnibus& singulis maturo pro rei gravitate judi- dicio discussis & examinatis praedictam propositionem, quae singulariter s. & 6.
tract. χ. continetur , falsam & temerariam condemnamus. Alteram Vero quae
ejusdem tractatus singulari s. habetur, sacrosanctis Canonibus universalisque Ecclesiae consuetudini contrariam declaramus. Atque adeo in futurum providentes statuimus nullum Regularem cujusvis oris dinis , in Patrinum eorum qui confirmanis di snt in locis curae nostrae creditis esse admittendum. Ut vero praesens Judicium neminem lateat, Mandamus ut quam pri-
314쪽
tinim ad omnia Iurisdictionis nostrae loca transmittatur , universisque qui fuerint Religiosis , alijsve quorum interest, aut interesse poterit, significetur. DATu MJuthiae in civitate Regia Regni Sian in Regione Concincinatum pridie Kalend. Iunii anno I666. Die 3. Septembris Iuta E Congregatione generali sanctae, Rois manat & inquisitionis habita in Palatio Montis Quirinalis coram sanctissimo D. N. D. Clemente divina providentia Papa X. ac Eminentissimis & Reverendissi mis Dominis S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus hsancta Sede Apostolica specialiter deputatis.
Facta summaria relatione querimonia rum Episcopi Berythi Vicarii Apostolici Cocincinae contentatum in Scripturis remissis a Sacra Congregatione de propaganda fide ad sanctum ossicium comtra fratrem Ludovicum Fragoso ordinis Praedicatorum Lusitanum Commissarium sancti Ossicii in Regno Siami , ex quo idem
Episcopus eum seo publico Edicto ce-
315쪽
ravit opiniones Antonii Quintanae gna Societatis Iesu. Prima. Quod Regularibus in virtute horum privilegiorum liceat administrarefacramentum Confirmationis a. Quod Regularibus liceat esse Patri nos in sacramento Confirmationis : Necnon Edicti publicati per dictum fratrem Ludovicum Fragoso Commissarium saniacti Ossicii, in quo declarat suspectum de fide praedictum Episcopum , prohibendo sub gravissimis poenis, ne aliquiS commu-Dicet cum ipso ; unde orta sunt in Curia Regis Siam gravissima scandala; supplicat igitur idem Episcopus, ut corrigatur temeritas die hi Fragoso Commissarii sancti loricii, dic ut fiat declaratio Vicarios Apostolicos non subjacere Tribunali Inquisi
Sanctissimus , auditis votis, dixit juste per Episcopum Berythi damnatum fuisse propositionem, scilicet omnes Religiosos ac Sanctimoniales posse sine causa , sine culpa , sine suorum Superiorum aut Ordinariorum licentia esse in Confirmatione i
a. Juste per eundem Episcopum Berythi itanquam falsam & temerarium damnatam fuisse propositionem ; scilicet omnes retia
316쪽
giosos posse sacramentum Confirmationis cunctis Fidelibus , minoresque ordines Regularibus sbi subditis conferre in Indiis Orientalibus & Occidentalibus , aliisque Infidelium terris ; idque in virtute Bullarum Leonis X. de Adriani VI. nam infra damnata fuit,m11 ex alio speciali privilegio , qUam ex illis Leonis 5c Adriani praedictorum Pontificum Regularibus concessum fuerit.
Et ut honori & dignitati Episcopi Berythi Vicarii Apostolici delegati consulatur , & scandalum tam Fidelium, quam Infidelium tollatur, Sententiam Commissario Inquisitionis Goae contra Epis. opum praedictum prolatam declaravit nullam , & jussit ut declaratio affigatur in iisdem valvis in quibus bententia fuit affixa. Et insuper mandavit, ne amplius lacquisitor Goae utatur opera Fratris Ludovici Fragoso in caulis sancti Officii . sed compellat eum recedere ab cis paru-
Et de omnibus certioretur per Breve Episcopus Berythi. Breve praefatum una cum copia sumiamarii relati mittatur Nuntio Lusitaniae,
317쪽
3oqui agat eum Inquisitoribus illius Re gni , ut mandent Inquisitori Goae obia servari contenta in praesenti Decreto& Brevi juxta illorum tenorem, & ob xentis litteris pro paritione dictorum O dinum transitiittax Breve Episcopo B rythi. Procuret habere responsum, & certio
Episeopo Ba thi. VENERA si Lis Frater,salutem,&ς Coelestibus de Apostolicis consiliis
incitamur, ut pro omnium Ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, ut si quid usquam reprehensioni inveniatur obnoxium , celeri sollicitudine , aut ab ignorantia, aut praesumptionis usurpatione re vocemus. Lectis siquidem litteris tuis, caeterisque documentis jam pridem per te ad sacram Congregationem nostraM de Fide propaganda transmissis, quibus narrabas , quod cum zelo religionis adductus Theolosic sensuri notaveris
318쪽
3Uduas propositiones ab Antonio Quintana Duegna Presbytero Societatis Jesu typis mandatas in libro ab eodem Presbytero de rebus ad moralem Theologiam spectantibus impresso ; in quarum prima ameritur, omnes religiosos ac sanctimoniales posse sine causa, sine culsa, sine Superiorum suorum aut Ordinariorum licentia esse in Confirmatione Patri nos. In Altera vero , omnes religiosos posse sacramentum Confirmationis cunctis Fidelibus , Minoresque ordines Regularibus sibi subditis conferre in Indiis Orientalibus & Cccidentalibus , aliis. que Infidelium terr ris vi Bullarum Leonis X. Sc Adriani VI. quidam Frater Ludovicus Fragosus praesbyter ordinis Praedicatorum & praetensus Commissarius dilecti filii Inquisitoris Coae contra haereticam pravitatem in Regno Siami absque ulla jurisdictione , imo ausu i merario, te, qui Episcopali caractere in
fgnitus ; Nobisque & huic sanctae Sediimmediate subditus existis , tanquam Tribunali sancti Officii rebellem de de fide
suspectum a Fidelium consortio & communicatione separaverit ε, cujus quidem temeritati provide occurrere satagentes. habito consilio , reque mature discussa
319쪽
in Congregatione sancti Ossicii eum Ve
nerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana generalibus Inquisitoribus declaravimus juste fuisse per te notatam primam ex praenotatis propositionibus, tan quain contrariam sacris Canonibus universalique Ecclesiae consuetudini ; pariterque juste notatam alteram tanquam falsam & temerariam , nisi & aliis specialibus privilegiis , quam ex enumeratis Leonis X. dc Adriani VI. praedecessorum nostrorum Regularibus in praediistis Indiis de locis Infidelium conce se fuerit facultas, Confirmationis facramentum cunctis Fidelibus , & Ordines minores Regularibus subditis conferendi. Imo, ut honori & dignitati tuae , de pusillorum scandalo consuleretur , Sententiam praedictam per Fratrem Ludovi-Cum Fragosum praetensum Commusarum sancti Ossicii contra te latam invalidam atque nullius momenti fore & esse pariter declaravimus. Atque , ut hujus nostrae declarationis, irritationis , atque annihi- lationis tenor omnibus Fidelibus pateat atque innotescat ; Volumus , ut statim atque harum nostrarum Litterarum scripta ad manus tuas pervenerint, earum
320쪽
transsumptum in eisdem mel valuis Ecclesiarunt aliisque locis assigi facias , in quibus injuste& invalide excommunicationis per dictum Fratrem Ludovicum i tam sententiam a rixam fuisse perceperis. Insuper mandavimus dilectis filiis contra haereticam pravitatem Inquisitoribus Liisitaniae, ut dilecto filio Inquisitori Goa nostris verbis injungant , ne amplius opera praedicti Fratris Ludovici Frago si in rebus ad Tribunal sancti Ossicii pertinentibus utatur ε, imo eidem Fratri Ludovico arcte praecipiat, ut quatenus adhuc in lo- eis Regni Siami reperiatur, ab illis recedere cogar, nec eum ad dicti Regni loca accedere, aut redire permittat, de quoia Tum executione dicti Inquisitores Lusitaniae Nos quam primum certiorent. Haec' omnia hisce nostris litteris tibi duximus denuntianda, ut salva dignitate tua , illam prosequaris in animarum conversionem Viam , quam hactenus sectatus es. Neve omendiculis & scandalis istis, quae generis humani hostis piorum Sacerdotum cona tibus interponere studet, commotuS animi fervorem tui relaxes ; sed nostris potius paternis monitis incitatus , fervenistius in Fidei Catholicae propagatione de sudes , ut ubi multa quidem Messis est,
