Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

D E CRETUM

SACR. E RITUUM CONGREGA T. de non jejunando in vigilia S. Ioannis Baptista quando contingit in die solemnia ratis corporis Christi.

Die 14. Septembris

Cu M anno proxime venturo Iss '.' vigilia S. Joannis Baptistae incidat in diem solemnitatis corporis Christi, fuit a pluribus locorum ordinariis supplicatum Sanctissimo pro declaratione, quid agendum , de jejunio eo die praescripto ; & supplicatione per Sanctitatem suam ad saeram Ritilam Congregationem remissa ; eadem sacra Congregatio re mature discussa censuit ; non esse jejunandum , neque abstinendum a camnibus in Festo solemnitatis Corporis Christi, sed anticipandum jejunium die

antecedenti, nempe Feria quarta, prout jejunaretur in ipsa Vigilia ; & videri eidem Sacrae Congregationi , quod Sanctiutas sua fi ita placuerit, praeciperet super hoc expediri Breve pro perpetuis fui ris temporibus, quando idem casus con-

382쪽

tigerit; & facta per m e Secretarium de praemissis sanctitati suae relatione,sanctitas sua sententiam sacra: Congregationis laudavit, & Breve pro toto orbe expediri mandavit, prout expeditum fuit, tenoris ut infra. C. Epist. Portuen. Card. Pius.

Loco sigilli.

383쪽

VRBANVS PP. . VIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

Gm evenire quandoque possit , aevigilia S. Ioannis Baptistae in diem Festum solemnitatis sanctissimi Corporis Domini nostri Jesu Christi incidat: Nos attendentes diem Festum hujusmodi, quo

tanti Sacramenti institutio , summa totius populi Christiani laetitia recolitur, e principalibus Anni festivitatibus existere propterea de venerabilium Fratrum nO- strorum S. R. E. Cardinalium facris Ritibus praepositorum consilio, deinceps perpetuis futuris temporibus quoties vigiliam praedictam in dictum diem Festum s Memnitatis sanctissimi Corporis Domini nostriJesu Christi incidere contigerit, non esse jejunandum, neque a carnibus abstinendum in die festo hujusmodi, sed anticipandum jejunium die immediate antecedenti , nempe Feria quarta, prout jeju naretur in ipsa vigilia, Apostolica auctoritate tenore praesentium statuimus & ordimus , in contrarium acientibus non obstantibus quibuscum e. Volumus autem . ut praesentium transumptis etiam impres-

384쪽

4 sis , manu alicujus Notarii publici subia scriptis, & sigillo personae in dignitate

Ecclesiastica constitutae munitis , eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur , si forent exhi-Ditae, vel ostensae. DATuM Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Pisca toris, die i3. Octobris i 6, 8. Pontificatus nostri anno decimo sexto. M. A. MA RALDus.

385쪽

DECLARATIO, AC CONFIRMATIO

Decretorum editorum circa imagines de functorum nondum a Sede Apostolica canonietatorum cum splendoribus , aut laureolis non proponendas , ct processus pro eorum beat catione , aut canonia itioiane consciendos.

URBANUS PAPA VIlI.

Ad perpetuam rei memoriam. CAElestis Hierusalem cives , quorum gloriosis natalitiis sancta laetatur maiater Ecclesia, sicut hujus sanctae Sedis Apo stolicae ministerio a piis utriusque sexus Christi fidelibus venerantur in terris, ita . Romanum decet Pontificem militantis Ecclesiae regimini divina Providentia praepositum, pro suo praecipuo honoris dotamus Dei zelo invigilare, ne quid in personarum cum sanctitatis, aut Martyrii fama , vel opinione defunctarum memoriam , sive cultum, inconsulta sancta Sede praedicta innovetur. g. a. Alias siquidem nos sollicite animadvertentes , abusus , qui irrepserant, di irrepere non cessabant in colendis qui-

386쪽

que canoni Zationis, neque beatificationis hono te insigniti essent ab eadem Sede, eorum tamen imagines in oratoriis, atque in

Ecclesiis , aliisque locis publicis atque

etiam privatis , cum laureolis , aut radiis, seu splendoribus proponebantur, miracula , dc revelationes , aliaque beneficia αDeo per eorum intercessiones accepta in libris rerum ab ipsis gestarum enarrabantur, & ad illorum sepulchra tabellae, imagines , & res aliae ad beneficia accepta testificanda, dc lampades, & alia lumina apponebantur : Volentes proinde hujusmodi abusibus pro debito ossicii Pastoralis occurrere, re etiam cum Venerabilibus Fratris nostris S. R. E. Cardinalibus Contra haereticam pravitatem in universia

publica Clitistiana generalibus In quisitoribus ab eadem sede specialiter dep

ratis , communicata , & mature considerata, ac discussa ; de eorumdem Cardinalium consilio sub die i3. Martii I 6rs. declaravimus , statuimus, & decrevimus, ne quorumvis hominum cum sanctitatis, seu martyrii fama quantumcunque illa sit defunctorum imagines, aliaque praefata, &quodcunque aliud venerationem, & cul-

387쪽

tum prae se ferens, & indicans, in oratoriis, aut locis publicis, seu priVatis , vel Ecclesiis, tam saecularibus quam regularibus, cujuscunque Religionis, ordinis, Instituri, Congregationis, aut Societatis apponerentur , antequam ab Apostolica sede

canoni Zarentur , aut beati declararentur,& si quae appositae essent in amoverentur,

pro ut eas statim amOVeri mandavimus, ac pariter imprimi de caetero inhibuimus libros eorumdem hominum, qui sanctitatis, aut martyrii, fama , Vel opinione, ut praefertur, celebres; e vita migravi sent , gesta, miracula, Vel revelationes, seu quaecunque beneficia, tanquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes , sine recognitione , atque approbatione ordinarii, qui in eis recognoscendis Theologos, aliosque pios, ac doctos vi ros in consilium adhiberet: δc ne deinde fraus, aut error, aut aliquid novi,& in ordinati in re tam gravi committeretur,ne gotium instructum ad Sedem Apostolicam transmitteret , ejusque responsum expecta ret: revelationes vero, & miracula,

aliaque beneficia supradicta, quae in libris

horum hominum vitam , gestaque conti nentibus eatenus sine te cognitione, atque

approbatione hujusimodi impressa erant,

388쪽

pulchra vetuimus etiam , ac inhibuimus tabellas, atque imagines ex aere, aut argento seu ex alia quaecumque materia, tam pictas, quam fictas, atque exculptas appendi , seu assigi, & lampades, sive alia

quaecunque lumina accendi sine recognitione ab Ordinario omnino prout supra, facienda , sedique Apostolicae referenda, ac probanda. Declarantes, quod per suprascripta praejudicare in aliquo nolui mus , neque intendimus iis , qui aut per

communem Ecclesiae consensum , vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum, virorumque Sanctorum scripta,

vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia praefatae Sedis Apostolicae, vel Ordinarii celebrantur. Cumque postea, diea. Octobris ejusdem anni 16rs a quibusdam revocari in dubium accepissemus, an tabellas, & imagines, quas in posterum

ossierri contingeret, recipere, & antea oblatas conservare liceret , nos qui tantummodo voluimus Occurrendo abusibus , qui irrepere videbantur, certiorem parare viam ad eorum in terris gloriam, quorum sal ctimoniam divinae clementiae placuerit admirandis operibus illustrari ; re prius cum eisdem

389쪽

eisdem Cardinalibus communicata , dessimili eorum consilio declaravimus , quod sicut nunquam prohibuimus, nec inten--tionis nostrae fuit prohibere oblationem; receptionemque tabellarum , & limaginum hujusmodi, itaut deinceps nulli dubitationi locus relinqueretur ; statuimus , & decrevimus ut quoties ad aliquam Ecclesiam , aut Oratorium, locumve alium publicam , secularem seu regularem tabellas , & imagines, aliudve si mile quispiam deferret , ac intercessione hominum inter Sanctos , Vel Beatos non adscriptorum , quamvis cum Martyrii, aut sanctitatis fama de mortuorum, Optata se impetravisse diceret , liceret Ecclesiasticis personis Ecclesiarum , locorumve praedictorum curae praepositis, tabellas , & imagines sive pictas , sive ex

quavis materia fictas ; atque alia quaecumque collatae gratiae fidem facientia simul cum deferentis , aliorumque qui conscii fuissent attestationibus recipere, atque approbantibus ordinariis, ad quos

referre statim omnia tenerentur , in secreto aliquo seorsum ab Eccletia loco custodire , ibidemque jam ammota collocare , & asservare , ut si quando Dominus talium virorum merita beatifica-

390쪽

tionis , seu canonigationis honore in terris decorare voluisset, extarent hujusmodi sanctitatis qualescunque probationes Apostolicae sedis judicio tunc examinan-d . Demum vero , ut ejusmodi decreta

observarentur indubie , ac omnimodam sortirentur executionem , cum eisdem

Cardinalibus re pariter communicata' deque eorumdem consilio, praemiui S addidimus , statuimus, decrevimus, atque claravimus , ne ex tunc deinceps qui1-piam ordinariorum , aut ab Apostolica sede ad hoc specialiter delegatorum, 1uper alicujus utriusque sexus cum Sanctiistatis , aut Mattyrii fama , Vel opinione defuncti miraculis , revelationibu S, alusiave ejusmodi sanctitatem redolentibus, ex integro informationes quoquo modo reciperet , aut processivam instrueret , vel hucusque receptas informationeS Instructumve processum ulterius prosequeretur , nisi postulator prius per legitimas juridice susceptas probationes circa perissonam ejus , de cujus miraculis, revelationibus , aliisve rebus gestis sanctitatem prae se ferentibus ageretur, praescriptam an praefato nostro Decreto formam omnUno

servatam extitis se docuerit; & nisi postea successive idem Ctdinarius,aut ab Aposto

SEARCH

MENU NAVIGATION