Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

pondit ReguIares teneri hujusmodi privilegia Episcopo exhibere, si eis uti voluerint . is. An praedia rustic metallorum,

fodinae, saccari, opificinae a Regularibus Societatis Jesu vel aliis possessa, vel aliae

domus faeculares, in quibus videlicet unus vel duo Regulares tantum commorantur,

gaudeant privilegio , Collegiorum se a

Conventuum Respondit non gaudere- 16. Utrum Regulares praedicti apothecas quarumcumque me cium, macella,& similia , praesertim prope Collegia sive

Conventus exercentes, possint ab Ordi

nario sub censuris inhiberi, ne hujusmodi exerceant Z Respondit non posse Epis copum hoc prohibere Regularibus exemis piis; sed si in praemissis ita notorie delinquant extra claustra, ut populo scandalo sint, servandum esse quod dictum esse supra in responsione ad duodecimum. II. Utrum Regulares, etiam Pat res Jesultae, ita suis praediis, opificinis, aliisque suis domibus saecularibus sitis intra limites Parochiarum ad se non spectantium possine administrare sacramentum Baptismatis , solemnis Matrimonii, Extremae-Unctionis& Eucharistiae in festo Paschatis , famulis, Mercenariis , rusticis, sive aliis id genus

homjnibus saecularibus absque ordinarii

412쪽

vel Parochi lieentiar Respondit non ponse. i8. Utrum Patres Societatis in Civiatate & Dioecesi Angelorum possint conis secrare vasa sacra, altaria , & similia in quibus Unctio requiritur λ Respondit itidem non posse. Pro parte vero Religiosorum Societatis Iesu proposita fuerunt infra scripta dubia. i. An Episcopi in partibus Indiarum possint ex integro totum unum Monasterium vel Collegium

ab audiendis Confessionibus suspendere Respondit Episcopos Indiarum posse quidem omnibus simul unius Monasterii vel Collegii Consess riis adimere facultatem

audiendi Confessiones personarum saecularium , etiam inconsulta S. Congregatione Episcoporum eκ Regularium negoriis praeposita , cum decretum ab ea editum sub die ΣΟ. Novembris I 6 3. ex in tentionis defeetii & convenientia morali non extendatur ad Regiones illas tam longe ab Urbe dissitas. Verum ab hac generali suspensione', quae vix sine scandalo de animarum pernicie contingere potest, abstinendum esse Episcopis , nisi gravissima

subsistente causa, super quo S. Congregatio illorum conscientias graviter voluit esse oneratas. 2. An Episcopus Regularem

pro Confessionibus semel approbatum se

413쪽

ne nova causa suspendere possit ab ipsis Confessionibus audiendis λ Respondit Regulares alias libere ab Episcopo praevio

examine approbatos ad audiendas confessiones personarum saecularium, ab eo

dem Episcopo suspendi non posse , sinen OV a causa, eaque ad ipsas confessiones pertinente. 3. An Bulla Pii V. 3 . in ordine Tom. a. Bullarii concessa, instante de supplicante Serenissimo Rege Catholico, non ad petitionem Regularium, sit revocata in Bullis summorum Pontificum ira quibus exemptiones Regularium mitigantur λ Respondit agendum cum Sancti G1imo, am velit declarare Bullam non esse revocatam; illam tamen non suffragari, nisi in locis ubi est defectus Parochorum. . An Episcopus possit cum censuris procedere contra Regulares exemptos, si inobedientes fuerint in confessionibus audiendis , vel praedicatione verbi Dei; Schoc an vigore Concilii Tridentini, vel per quem canonem ξ Resp. posse procedere, non quidem in vim Concilii Tridentini, sed in vim Coustitutionis Gregorii XV. quae incipit, Inscrutabili Dei

providentia. s. An licentia audiendi confessiones & praedicandi ab Episcopo, per litteras missiuas; an solum per litteras Pa

414쪽

tentes Cancellariae concedi pouit 3 Resp. concedi posse etiam per litteras missiuas, vel ore tenus, si ita Episcopo videbitur. 6. An talis licentia ore tenus sine scriptis concedi possiti Resp.ut ad proximum . . An f

cultas eligendi Conservatores concessa S

cietati a Greg. XIII. su Tragetur illis in locis, in quibus non adsunt judices Synodales. Resp. ubi non sunt judices Synodales, privilegium Greg. XIII. non suffragari;

quoad hoc, ut Societas non teneatur ex illis eligere Conservatores;dummodo tamen in reliquis servetur forma Constitutionis Gregorii XV. hac de re editae. 8. An Conservatores Societatis Vicarios Generales

Episcoporum authoritate Apostolica perbententias, Censuras, & poenas Ecclesiasticas ' compellere possint virtute Bullae Gregorii XIII. incipientis, AEquum reputamus , datae ultima Februarii is 3. Resp. posse a manifestis injuriis δc violentiis

eos compescere, etiam censuris & poenis Ecclesiasticis. DATu M Romae die l6.

Aprilis 16 8. Quapropter ut praemissia firmius subsistant & inviolabiliter obseria ventur, Nobis pro parte Joannis Episc pi hujusmodi fuit humiliter supplicatum, ut illa autoritate Apostolica confirmare de benignitate Apostolica dignaremur. Nos

415쪽

igitur D. Joannis Episcopi votis hac in re annuere , illumque specialibus favoribus& gratiis prosequi volentes, & eundem Joannem Episcopum a quibusvis excommunicationis , suspensionis, & interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris,& poenis a jure vel ab homine quavis occa ne vel causa latis , si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium

duntaxat consequendum , harum serie absolventes 8c absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, prae- inserta responsa seu resolutiones autoritate praedicta , tenore praesentium consi

mamus & approbamus, illisque Apostolicae firmitatis vim & robur adjicimus, &inviolabiliter observari mandamus, salva tamen in praemissis semper autoritate dictae Congregationis: Decernentes sic de non aliter in praemissis , per quoscumque judices ordinarios, etiam delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores , ac S. R. E. Cardinales etiam de latere Legatos , judicari ac definiri debere, ac irritum & inane , si secus super iis a quoquam quavis autoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nonobstantibus Apostolicis, ac in Universalibus, Provincialibusque & Srnodalibus Conci-

416쪽

ciliit, Edis his generalibus, vel specialibus

Constitutionibus, & ordinationibus; necnon Ecclesiae An gelo politan ae, ac Socieratis praedictae, etiam juramento , confir matione Apostolica , vel alia quavis fi mitate roboratis statutis, contuetudinibus, privilegiis quoque, Indultis & litistis Apostolicis eidem Ecclesiae Ze Societati sub quibuscumque verborum tenoribus& formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriis aliisque efficacioribus & insoliis

litis clausulis, ac decretis, etiam irritantibus , etiam motu proprio, ac etiam eon sistorialiter & alias in contrarium Pra missorum quomodolibet concessis, confirmatis de innovaris. inibus omnibus 9

singulis etiamsi pro sufficienti illorum

derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, speciatis , specifica , expressa, Mindividua, ac de verbo ad Verbum; non autem per clausulas generales idem importantes mentio, sea quaevis alia expressio habenda , aut aliqua alia expressa forma ad hoc servanda foret , illorum omnium & singulorum tenores pra sentibus pro plene & sussicienter expressis habentes ; illis alias in suo robore permansuris, ad effectum praemi ssorum speciaIiter de expresse derogamus , caeterisque

417쪽

tontrariis quibuscumque. DATUM Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die i . Maii H 8. Pontificatus

nostri anno quarto. Et subinde cum Clerici Regulares Societatis praedictis praetendentes ex pluribus capitibus praesta sertas nostras litteras non esse justificatas novam desuper a nobis audientiam ob- tinuissent. Nos negotium hujusmodi particulari Congregationi nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium , ac dilectorum filiorum Romanae Curiae Praelatorum examinandum& definiendum commisimus , qui pro partibus, etiam in contradictorio pluries auditis, eorumque oppositionibuS matu-xe perpensis, easdem praeinserras nostras litteras esse justificatas, ac proinde illa-

Ium executionem nullatenus esse impediendam aut retardandam decreverunt.

Nosque deinde decretum hujusmodi, ac omnia & singula in eo contenta, Apostolica autoritate confirmavimus. Postmodum vero petita etiam ab ipsis Clericis Regulatibus dictae Societatis nova Audientia super eorum Conservatorum electione, & deputatione , emanavit itidema particulari Congregatione nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum

418쪽

ejusdem S. R. E. Cardinalium , ac dilecto- eum filiorum dictae Romanae Curiae Praelatorum a Nobis super hoc specialiter deputatorum Decretum tenoris sequentis videlicet. Proposito dubio in causa veristente inter Episcopum Angelopolitanum re Patres Societatis Jesu ; An ex aliis causis, quam in Brevi expressis, fuerit locus electioni Conservatotum ; Congregatio particularis nonnullorum S. R. E. Car-ὸinalium & Romanae Curiae Praelatoruma S. D. N. super hoc specialiter deputara, repetito Mandato, ni pareatur Brevi in eo, in quo non fuerit paritum, Censuit non fuisse locum electioni talium Conis servatorum & in hac causa perpetuum silentium esse imponendum , pro ut praesenti decreto imponit. DATu M die i7. Decembris I631. Cum autem, sicut ejus dem Ioannis Episcopi nomine Nobis nuper expositum fuit, ipse Decretum prae- insertum , quo firmius subsistat Apostolicie nostrie Confirmationis robore communiri summopere desideret: Nos ejus dem Joannis Episcopi votis hac in re benigne annuere, ac illum specialibus favoribus & gratiis prosequi volentes, & k quibusvis excommunicationis sit spensi

nis, & interdicti, aliisque Ecclesiasticis

419쪽

sententiis , censuris & poenis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad essectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes , Mabsolutum fore censentes, supplicationibus ejus nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, decretum prae-

insertum ac omnia & singula in eo contenta, Apostolica autoritate tenore praesentium confirmamus & approbamus ,

illisque inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adjicimus, ac illa inviolabiliter observari Mandamus. Decernentes sic de non aliter in praemissis per quoscumque judices Ordinarios & delegatos , etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores. ac S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos iudicari & definiri debere, ac irri- tum & inane s secus super his a quoquam

quavis autoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari Non obstantibus lamianibus illis, quae in eisdem praeinsertis litteris voluimus nonobstare', caeterisque Contrariis quibuscunque. DATu M Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Pi caloris die L . Maii 1613. Pontificatus nostri anno primo. G. GuALTER Ius.

De Mandato Illustrissimi ac Revere

420쪽

co & tempore exhibendis latius contine

Ideo moneantur iidem Reverendissimi Pater Cassuvinus Nichiel Praepositus Getaneralis dictae Societatis Jesu, omnesque etiam alii Clerici Regulares , Ministri. Assistentes , Procuratores, & Cssiciales ejusdem Societatis, & eorum quilibet in

executione praesentium nominandi & cognominandi dc sua quomodolibet tam conjunctim, quam divisim,& alias omni , &c. interesse putan. . sibique vel . in totum , Vel in parte contentorum in litteris Apostolicis quovis modo tan- .gen. & incumben etiam omni, &c. quatenus intra triduum proximum sub poena ducatorum mille auri de Cameta

ipsi Camerae Apostolicae applicandorum& pro illis Mandati executivi, ac in iuris subsidium Excommunicationis , Suspensionis: a divinis , interdicti ab ingressis

Ecclesiae, aliarumque censurarum & sententiarum ; nec non sub eisdem excommunicatione , suspensione , interdicto,& aliis censuris & poenis arbitrio praedicti Illustrissimi & Reverendissimi D.

A. C. sive dicti , aut alterius pro tempore existentis et ejus in civilibus causis iocum tenentis, etiam omni meliori mo-X

SEARCH

MENU NAVIGATION