장음표시 사용
431쪽
has regiones mitteret, ea suit ut omnibus modis atque rationibus curaretia juventutem illam sic instituere ut Sacerdotii capaces reddantur , & a vobis cDnseerenis
tur, suisque locis per vastas illas regiones collocentur, rem illic Christianam summa diligentia vobisque diligentibus curaturi. Itaque hunc finem semper ob oculos habetote, ut ad sacros Ordines quampluri. Moa & quam aptissimos adducatis, instia tuatis, & suo tempore promoveatis. Quod si ex illis quos provexζritis Occurrerint nonnulli Episcopatu digni, nolite , atque hoc districtimine vobis prohibbetur ahujusmodi aut eorum aliquem tan-xae dignitatis caractere insignire , sed aah ne iaceam Congregationem prius scribite eorum nomina, dotes, aetatem, ω
quidquid demum sciri par est, uti quo in loco consecrari possint, quibus dioecesibus praesici , & innumera hujusmodi ut
Et quoniam ex obedientia Episcoporum erga sanctam sedem Apostolicam pendertotius Ecclesiae unitas , sanctorum communio , haeresum & schismatis, quod maxime in tam longinquis Regionibus timendum est, aversio atque propulsatio, non solum vos obsequiosissimos praest
432쪽
te erga Romanum Pontificem verum etiam omnem operam adhibete ut Sinenses caeteraeque nationes vobis subdita existiment orthodoxae fidei firmitatem atque regulam in eo consistere, ut ipsi quoque hanc sanctam Sedem uti Magia stram & Spiritus sancti organum reVereantur,i plius mandatis & dispositionibus in his quae ad spiritualia pertinent exastissime subjaceanr, eam in disticultatubus consillant, ejusque resolutionibus dirigi se libenter patiantur , quod vestrompotissimum exemplo qui eorum duces estis; planius atque aequabilius reddetur. Itaque nolite quidquam magni momen ii gerere sine hujus sacrae Congregatio in is mandato earumque rerum , quas pro Vestro munere temporisque necessitate gesseritis , rationes ad hanc S. Congregationem sic scribite , ut Sinenses intelligant in negotiis gravioris momenti considendam esse Apostolicam sedem, eosque omni cura inducite, ut huc sepissime scribant & per litteras sententiam summi Pontificis exquirant atque responsa eX- pecten r. Et ne locorum distantia N: dissicultate recursus perterriti Sinenses obtendant forsan eam Religionem capescendam non
433쪽
esse , cujus capitis oracula vix unquam illuc pervenire possunt , Vestro exemplo ostendite quibus mediis Romani Pontificis etiam irrequisiti sollicitudo distantiae defectum suppleat per Episcopos , nimirum amplislimis facultatibus munitos. Quod si Deus dederit Christianam illic Religionem firmius radices agere; etiam per nuntios nulla cujusvis dispendii atque incommodi ratione habita plenius suppleturam, ut in aliis licet non tam dissitis regionibus nullo prorsus incommodo fit. Si in exequendis sacrae Congregationis
mandatis tam magnae vobis difficultates Occurrerint, ut sine tumultu non possint acceptari omnino , cavete ea invitis obtrudere . & ob aliorum inobedientiam dissensiones serere, mentes alienare, animos exacerbare , Verum indulgendo tempori & Neophytorum infirmitati compatiendo , mandata in praesens omittere satius erit , quousque ad sacram Congregationem rem omnino sinceritate summa
praescribatis , eaque quid fit agendum ref
Cum gentium conversioni & unitati fidei nihil magis ossiciat,subtrahatque poene modum omnem Evangelicum in unive iam mundum invehendi, quam litterarum
434쪽
, 9 i& commercii cum Christiano orbe,& maxime cum sede Apostolica dissicultas, eo major debet eme vestra cura & diligentia atque studium , ut litterae ultro citroque quam tutissime & dentur & reddantur. Hoc ergo ante omnia praefigendum est vobis, ut huc litteras quam frequentissime scribatis , quod ut acuratius praeste tur, districtius in Domino praecipitur. Ut vero litterae vestrae secure perveniant quo diriguntur, eas per plures tabellarios
viasque mittite, atque etiam diversa earumdem paradigmata per eandem viam crebro iterate. Scitote autem litterarum commercium sic vobis commendatum
atque imperatum , ut si illud neglexeritis nullum a vobis errorem commissiim iri noveritis qui sacrae huic Congregationi magis molestus futurus sit, ac cui dissicilius indulgeatur. Rerum politicarum negotiorumve quae principes & rerumpublicarum Rectores o Tendant, nihil omnino huc scribite, sed rerum hujusmodi plenam uberemque
enarrationem in opportuna tempora re servate.
Si litteris ipsis dissiditis & res urgenti
simae acciderinr, quae sciri omnino oporteat , unus etiam ex vestris Missionariis ad
435쪽
s breve tempus extra fines provinciae excurrat statum rerum tuto ex loco Romam
scripturus, quam ob idipsum nihil celabitis modo fidus fit de Religiondi studiosus. Antequam vero discedat , exeundi 1 vobis saeuitatem obtineat scriptam , in qua ei locus praescribatur quo recta contendat, & tempus intra quod revertatur. Postquam vero scripserit, quae vos scribenda jubebitis, in tuam mox redeat pro vinciam neque responsiones ex pectet noquid interim Christiana res detrimenti patiatur ex illius absentia. Missionarii porro ipsi si velint seribere, tantum abest ut impediendi sint, ut e contrario ad id faciendum modis omnibus imvirare debeatis, & omnino iubeatis. Litteras vero eorum nec aperite nee legite, nec quid contineant ullo pacto investigare, modo ne politica & principes offensura scribant , quod districtissimὸ prohi
Ad vos veris ipsos scribendi ex iis locis ad quos eos destinaveritis nullam praeteria mittant occasionem. Ceterum quoties tuto scribi potest aut quoties huc quempiam mittetis , eum sieparatum atque instructum mittite ut pleianissime satisfacere queat omnibus inte
436쪽
' . x rogationibus quas in annexo vobis solio
Si quis Regum , Principum, Magistra.
tum potentiumque inspirante Deo benevolam in vos mentem ostendat aut benignam erga Christianam Religionem propensionem exhibeat, grati estote, sed ad cavendam invidiam nolite poscere privilegia , exemptiones , insueta tribunalia. Eorum vero jurisdictionem nullo modo imminuite , si quod porro obtinuetitis quod nec odiosum sit, Jc in augmentum Religionis cedat, id non jure suo impetratum esse jactitate, sed ex mera princi- Pum benignitate profectum . & hoc omnino fugite ut sibi rebusque suis vel minimum a vobis timeant. Quare suspicionum omnium vel ipsas umbras evitandas esse arbitrandum est. Tam longe semper abeste a rebus politicis, negotiisque status, ut civilium rerum administrationem ne quidem rogati& enixis precibus fatigati suspiciatis. Quam semper rem sacra haec Congregatio & serio & districte prohibuit a porro prohibebit. Quare vobis & vestris id ipsum est diligentissime cavendum, & hoc vobis certissimo persuasum sit, rem faerae Congregationi molestissimam fusturum
437쪽
eum , quicumque se rebus hujusmodi ingessierit aut etiam immisceri se siverit. Ne que id modo cum res cedit in detrimentum Religionis & in distractionem Misi sionariorum ; verum etiam tum quoque cum certissima spes affulget inde Religio nem augendi & fidem longe lateque propagandi. Neque vobis hac in parte quidquam si tagabitur aliorum licet Religiosorum hominum exemplum ; quod fortasse inexcusationem vestram adduxeritis, vos εcontra illis exemplo praeite ut ex vobis Milli & populi sanctae sedis mentem edita cant. Verbum enim Dei non his artibus, sed charitate , rerum humanarum contemptu , modestia , ifrugalitate victus, patientia & oratione aliisque virorum Apostolicorum virtutibus disseminandum est. Imo vero data opera curate ut intelligant omnes quam longe absint a sanctae Congregationis mente similia, & quam districte & serio suis Missionariis prohibeat, quove stomacho excipiantur, si quae ejusmodi ex Missionariorum relationibus advenerint. Itaque noverint atque depraedieent vos ac vestros a similibus plurimum abhor-
438쪽
rere, nihilque praeter spiritualia , animarumque salutem intendere , vestrosque labores , desideria, mentem ad coelestia dumtaxat omnibus aliis exclusis directam
Quod si quem ex vestris in absurdit tem ejusmodi prolabi senseritis, nulla interposita mora ex Missionibus dimittite atque expellite, nihil enim in vestram perniciem aptius & ad Dei causam, quam prae manibus habetis, deterius excogitari potest. Si tamen Principes consiliae quandoque vestra conquisierint, non nisil multoties rogati ,& prohibitionem nostram hanc causati, dabitis ea quae fidelia sunt Mjusta, aeternitatemque sapientia. Mox v ro curiam aulamque illico relinquite Min Dioecesis vestras discedite functioniabus sacris vacaturi, & potius quam illic
remaneatis,fingite omnimodam rerum politicarum insipientiam & civilis adminia strationis ineptitudinem, ut bona ipsorum venia quam Ocyssime egrediamini ex lo' co periculis pleno. Populis vero praedicate obedientiam euega Principes etiam discolos, pro quorum prosperitate & salute tam privatim quam Palam Deum ex animo orate 3 illorum
439쪽
actiones etiam persequentium nolite earpere, nec severitatem arguite, nec quidquam in eis reprehendite, sed in patientia & in silentio tempus consolationis A Domino praestolemini. Factiones ullas in eorum Regionibus sive Hispaniarum , sive Gallorum, sive Turcarum, sive Persarum similiumve no lite ullo pacto seminare, imo Vero omnes hujusmodi contentiones quantum in vo his est radicitus tollite. Quod si quis vestrorum Missionari rum haec monitus , non tamen a similibus abstinuerit, nulla interposita mora in Europam dimittite, ne sua imprudentia negotia Religionis tanti momenti in periculum adducat. Nullum studium ponite , nullaque rδ-tione suadete illis Populis ut ritu suos, Consuetudines & mores mutent, modo ne sint apertissime Religioni & bonis mo-νibus conuariae. Quid enim absurdiusquam Galliam , Hispaniam . aut II liam vel aliam Europae partem in SinM inv here 3 Non haec. sed Fidem importate, quae nullius Gentis rixus aut consuetudines, quae modo prava non sint, aut re Puit, aut laedit, imo uno certa tecta esse
440쪽
Et quoniam ea poene est hominum natura, ut sua & maxime ipsas suas nationes caeteris & existimatione & amore praeferant, nulla odii dc alienationis cauisia potentior existit quam patriarum consuetudinum immutatio , earum maXimet quibus homines ab omni Patrum memoria assi levere , praesertim si abrogatarum mores loco tuae nationis substituas & inferas ; itaque usus illarum Gentium cum usibus Europaeorum conferte, quin immo vos illis magna diligentia adsuescite. . Admiremini re laudate ea quae laudem merentur, quae vero laudis expertia sunt, ut non sunt praeconiis assentatorum more extollenda, ita prudentiae Vestrae erit. de his aut judicium non ferre, aut ceri
non temere dc ultro damnare: quae vero
praVa extiterint , nutibus magis & silentio quam verbis proscindenda , opportunitate nimirum captata qua dispositis animis ad veritatem capescendam sensim sine sensu evellantur. In praedicatione verbi Dei & in administratione Sacramentorum nolite ullam rumultus & rebellionis suspicionem creare ex concionis & coetiuam frequentia;
sed hoc curate diligenter ut Christiant ad sacra vobiscum facienda conveniant
