장음표시 사용
92쪽
Pra Episcopii micariis Ap uicis apud
Sinas Confirmatio ct innovatio Brevium Alexandri VII. ct Clementis M. σ
Decretorum Congregationis de Propaganis da Fide ad eorum favorem emanatorum.
Ad futuram rei memoriam. DEo ετ Romanum Pontificem, quem Ecclesiae Catholicae, per universum Orbem diffusae, regimini, cum potestaris plenitudine praeposuit Altissimus, ac aequi bonique supremum A ssertorem . in terris constituit, ea quae a Praedecessoribus suis , & hac sancta Sede Apostoliea , ad Christianae Religionis , & Orthodoxae Fidei , praesertim in rcmotissimis ab eadem Sede locis , propagationem , animarumque pretiosi unigeniti Dei Filii Domini nostriJEsu Christi sanguine redemptarum salutem , felicemque fidelium in via mandatorum Domini directionem , prudenti , salubrique consilio , ac illo, qqi secundum scientiam est , Pontificiae charitatis zelo emanarunt, ut firma atque iulibata persistant , nec temerariis quorum
93쪽
dam , qui quaerunt quae sua sunt . non quae Iasu Christi , ausibus violentur ,
Apostolici muniminis praesidio corrobo- Lare, ac a perversis quorumcumque calumniantium conatibus tueri, ne messis,
quam fideles operarii ab eadem Sancta Sede mira plantarunt , & rigarunt, inimico superseminante zizania , detrimentum accipiat , sed , benedicente , atque incrementum largiente Domino , ad perfectae finem perveniat maturitatis , dc horrea Dominica uberrimo fructu loc pletet. Dudum siquidem fel .rec. Alexander PP. VII. Praedecetar noster, de tunc existentium S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae Fidei praepositorum consilio , per ternas , quas in simili forma Brevis , litteras , binas quidem die 9, Septembris i 619. reliquas vero die χο Septembris 166 o. respective expeditas, Venerabiles Fratres Franciscum Pallu, Episcopum Heliopolitanum in Regno Tunchini , cum administratione infra scriptarum Provinciarum , videlicet Iu-nam , Queicyceu, Huquang , Succuen, Quangsii, & Laos, ac Petrum Episcopum Berytensem, Cocincinae, cum administratione harum Provinciarum, nempe Ce-
94쪽
Insulae Hainani , aliarumque Insularum ;nec- non tunc in humanis agentem bo.
mem. Ignatium Cotolendi Episcopum Metellopolitanum Nanchini in Sina, cum
administratione Provinciarum infra expressarum , videlicet , Pechin , Xansit,. Xantvng , Honan , Xensit , Coreae, &Tartariae Vicarios Apostolicos respective donec , & quousque a praefatorum Cardinalium Congregatione fuisset aliter mandatum , aut dispositum , auctoritate Apostolica fecit , constituit, & deputavit; ac ipsis Francisco, Petro, &Ignatio Episcopis dedit facultatem, ut si contingeret aliquem ex ipsis in itinere, vel postquam illuc pervenissent, morte, vel alio eventu deficere , deficienti proximior
posset etiam ad eas Provincias, quae eidem deficienti Episcopo suberant, administrationem extendere , vel cum alio
Episcopo novam divisionem inire , qua ratione illorum Christi fidelium necessi
talibus aptius consultum videretur , ne prorsus Pastore destituti remaneant, donec per memoratam Cardinalium Congregationem , quae statim de praedictis certior reddi deberet, aliter fuisset dic positum. Ut autem in partibus praedictis Sacerdotum indigenarum ordinatio facia
95쪽
lias peragi , atque ita Fides Catholica . Eidem firmius , benedicente Domino radicari valeret, eisdem Francisco, ac Petro,& Ignatio Episcopis, cum Christi fideli buS , earundem partium indigenis , sibi uti Vieariis Apostolicis respective vigore praedictarum litterarum pro tempore sub ditis , ut ipsi licet idioma Latinum non intelligerent, nihilominus, dummodo illud legere nossent, eisque Canon Missae,
ac Formulae Sacramentorum Ecclesiae declararentur , ad omnes , etiam Sacros,
di Presbyteratus Ordines , servatis alias servandis, promoveri, & promoti in illis , etiam in Altaris ministerio, ministrare libere & licite possent , & valerent, dispensandi: nec- non recitationem Osficii Divini, Horarum videlicet Canonicarum , eisdem Christi fidelibus in recitationem illatum Precum , in eorum Lingua, ipsorum Episcoporum arbitrio commutandi , facultatem ad septennium duntaxat pariter concessit , & impertitus est : salva semper in praemissis auctoritate Congregationis praefatorum Cardinalium. Et subinde cum eidem Alexandro Praedecessori relatum fuisset, quod praedictus Ignat us Episcopus viam univeris Carnis ingressus fuerat, si vero utriusque
96쪽
oes alterius ex dictis Francisco ,& Petro Episcopis , obitu quoque eveniente, Episcopi hinc denuo ad partes praedictas
mittendi essent, non solum maximae dita si cultates superandae, gravissimique labores ex antlandi forent , sed etiam grave Periculum immineret , ne inter longas
temporis moras , quas intercurrere ne
cesse foret , grande illud opus directioni; Christi fidelium illic degentium, propagandaeque Christianae Religionis ab iisdem Francisco , & Petro Episcopis lauda ter inceptum omnino deperiret; ipse Alexander Praedecessor, de praefatorum Cardinalium consilio, per alias suas pariter in forma Brevis litteras , die ε. Februarii i66 . emanatas, illi ex praedictis Francisco, & Petro Episcopis , qui
alteri , quem praemori contingeret , superstes foret , ut unum ex Prt sbyteris unkcum ipsis ad easdem partes profectis. quem in Domino magis idoneum , Atanto muneri exequendo aptiorem judicavisset, Ecclesiae in partibus Infidelium consistenti , quae per obitum praedefuncturi ex ipsis Pastoris fuisset destituta solatio, in Episcopum dc Pastorem auctoritate Apostolica praeficere, eique sic praefecto munus consecrationis , cum assistentia
97쪽
92 aliorum duorum Presbyterorum, etiamsi non essent Episcopi, nec in Ecclesiastica dignitate constituti, si adessent, sin minus , etiam sine illorum assistentia, seris
vatis tamen , quantum locus & tempus permitterent, caeremoniis in consecratione Episcoporum adhiberi solitis , ac recepto prius ab illo ejusdem Alexandri Praedecessoris , & Romanae Ecclesiae nomine , fidelitatis debitae solito jurame eo , impendere, libere & licite posset &valeret, facultatem dicta auctoritate tribuit & impertitus est. Ac eundem Ecxopum sic ordinandum, & tunc prout postquam ordinatus , & consecratus fuisset, . ut praefatur , Vicarium Apostolicum in
partibus supradictis, loco illius ex praedictis Francisco & Perro Episcopis , qui prior decessisset, cum omnibus & singulis
facultatibus ei per litteras primo dictas attributis , donec tamen & quousque a praedicta Cardinalium Congregatione aliter mandatum , aut dispositum fuisset , eadem auctoritate deputavit, substituit,& subrogavit, salva tamem pariter in praemissis auctoritate dictae Congregationis Cardinalium , quam de iisdem praemissis ab alterutro eorundem Francisci,& Petri Episcoporum superstite, quam
98쪽
eitilis fieri posset, voluit fieri certiorem. Caeterrim praedicto Episcopo , ut ipse ad Ecclesiam , cui vigore harum litterarum praefectus fuisset, quamdiu illa ab Infidelibus detineretur, accedere, & apud illam persionaliter residere minime teneretur , dicta auctoritate indulsit. Ac postmodum cum praedicti Franciscus, & Petrus Epi copi per Presbyterum, quem illinc miserant , dicto Alexandro Praedecessori exta poni fecissent, quod ipsi e re Dominici gregis magnopere futurum existimabant, si supradicto Ignatio Episcopo defuncto successor in Vicariatu Apostolico, ei, si- cui praefatur, demandato constitueretur ;idem Alexander Praedecestar, de consilio Congregationis tunc existentium ejusdem S. R. E. Cardinalium, super negotiis spiritualibus Regni Sinarum ab eo deputatae, per alias suas similiter in forma Bre vis , die 28. Februarii I 6ss. expeditas litteras memoratis Francisco & Petro Episiacopis ut unum ex praedictis Presby teris, cum ipsis una ad partes supradictas profectis , quem obeundo Vicariatus Apostolici hujusmodi muneri magis idoneum in conscientia judicavissent, Ecclesiae Metellopolitanae per obitum dicti Ignatii
Episcopi solatio Pastoris tunc destitutae
99쪽
in Episcopum & Pastorum auctoritate Apostolica praeficere , illique sic praefecto munus consecrationis, cum assistentia unius vel duorum aliorum Presbyterorum, etiamsi non essent Episcopi, nec in Ecclesiastica dignitate constituti , si adessent , sin minus , etiam absque ejusmodi assistentia, servatis tamen pariter, quantum locus & tempus permitterent, caeremoniis in consecratione Episcoporum adhiberi solitis, receptoque prius ab illo fidelitatis debitae juramento praedicto, pariter impendere libere & licite valeiarent , facultatem auctoritate praedicta tribuit similiter, & impertitus est 3 ea tamen lege, ut hac facultate non uterentur, nisi quando eis permissum fuisset ingredi ea loca, in quibus Vicariatum Apostolicum praedicto Ignatio Episcopo , sicut supra dictum est , demandaverat. Quod si dicti Flanciscus , de Petrus Episcopi , propter locorum distantiam , vel aliud ima pedimentum , pro hujusmodi Episcopi in locum praedicti Ignatii defuncti ordinatione, insimul con Venire nequirent, totam hanc facultatem remanere voluit penes praedictum Petrum Episcopum Berytensem, qui si tempore adventus ultimo dictarum litterarum ad illas partes de hoc
100쪽
aeculo migravisset, eadem facultas penes memoratum Franciscum Episcopum Hesio politanum resideret et ambobus autem
ab hac luce substractis , hanc eandem facultatem ordinandi Episcopum dictae Ecclesiae Metellopolitanae , in locum supradicti Ignatii defuncti , haberet ille Episcopus , quem alter superstes ex iis dem Francisco & Petro Episcopis , in
vim praefatarum litterarum , die . Februarii I 66 . emanatarum , consecravisset : ac Episcopum vigore ultimarum Alexandri Praedecessoris litterarum hujusmodi, sicut praemittitur, ordinandum ex tunc prout postquam ordinatus fuisset,
Vicarium Apostolicum, in partibus supradictis , loco memorati Ignatii Episcopi, cum omnibus & singulis facultatibus, quae eidem Ignatio Episcopo per praedictas litteras quomodolibet attributae fuerant , donec tamen, & quousque a memorata Congregatione Caldinalium aliter
mandatum , vel dispositum fui stet, au ctoritate praedicta deputavit pariter , ac substituit, dc subrogavit, salva similiter in praemissis auctoritate ejusdem Congregationis Cardinalium, quam de iis omnibus .
