De praecipuis animi humani facultatibus theses quas auspice illustriss. ac reverendiss. Josepho Maria Perutio Episcopo Vicetino ... in publicum certamen exponit Antonius Masenello ... adjutore Josepho Cora ..

발행: 1819년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Est illud quidcm maximum, animo ipso animum Gidere .cie. Tuseul. Lib. I. cap. XXJ I. isiligod by Corale

2쪽

DE PRAECIPUIS ANIMI HUMANI FACULTATIBUSLIbjecta in organa sensoria impulsionem . quamdam inserunt , qua nervorum fibrae e citantur, rnotumque propagant ad cerebrum, ex cujus materia fibri easdem eo

flantur.

a. Eo ipso temporis, quo . motus hio in ce rebrum infertur, Aensum experimur, quem utcumque certissimum , numquam vocibus idoneis expresserimus . Appellabimus vero modificationem, vel sensationem, vel potius ideam , ut Lollio ac Bonnetio visum fuit, quorum Sententiam nos quoque Aumus Sequuti. I, Facultatem, cujus ope has ideas sentimus, facultatem sentiendi nuncupamus. Quo illud existit, ut ideae nihil sint, nisi hujusce si cultatis RCtUS. 4, Ipsa experientia omnino comperimus eSSenobis non unius tantum generis ideas, sed

3쪽

iv dissimiles inter se, ut odoris, saporis , coic ris , soni, frigoris, et huiusmodi rerum plurimarum ; quod luce clarius patebit, si vel tantillum ad ea, quae in nobis experimur,

animum advertamus. 5. Arduum esset reCensere numerum idearum,

vel quo tandem ordine in animis versentur, cognoscere. Illud verse est apertissimum duas saltem eodem temporis puncto ideo in an,

mo existere.

S. Hae duae ideae ita, dum in animo existunt.

naturam suam Servant, ut altera cum al-

era non commisceatur, sed omnino duae distinctae permaneant. 4 7. Cum perspicue duarum idearum , ea m-ι que distinctarum comprehensionem animo repemus, tum animus actum facultatis sentiendi duplicem exerit; earum primam Sentit, sentitque alteram. Sed cum hi actus respiciant facultatem sentiendi proprie v catam, de qua supra diximus, non est opus de his plura addere. 8. Illud vero restat, ut investigemus actum illum, tamquam individuum, nec sati' tim quam verbis explicandum, quo utramque ideam mens nostra complectens , alteram ab ultera Aecernit ita, ut hanc non esse illam sentiat. Hujusmodi actus a quovis actu facultatis sentiendi proprie dictae abest, estquo

4쪽

nova mentis operatio ab ea profluens facultate, quam judicandi facultatem vocant

Philosophi.

s. Quoties igitur sentimus unam ideam non esse aliam , essicimus actum facultatis judicandi, seu judicium. Facultas vero judicandi est potestas cognoscendi ideae alterius ab altera discrepantiam. Io. Jure assirmare possumus iudicium, de quomodo loquuti sumus , Simplicissimum esse ;immo etiam hoc vere videmur esse dicturi, cetera judicia omnia , quae pluribus ideis

simpliciblis constant, compoSita ESSe; VOlut cum tres ideas mens complectitur od

ris rosae, violae, ac lilii . Ut enim odorem lilii ab odore rosae, ac violae dissimilem esse sentiamus, tria judicia proseramus oportet; nempe, ut prius idea violae ab idea rossa disjungatur, tum vero ut odor lilii a natura odoris rosae Secernatur, denique ut differentiam odoris lilii , ac violae compertam

plane teneamus.1 i. Facillime intelli potest pleraque iudicia

pluribus constaria velut elementis , atque etiam ea ipsa judicia , quae maxime simplicia videri solent. Quorum illud potissimum expendendum suscipimus, quo invenimus ideam , quam modo habemus , jarnantea nos habuisse. Atque ut id manifestum

5쪽

magis sit , rem paullo attentius introspiciamus .

aa. Ac primum quod nemini dubium soro

arbitror non solum quaslibet cujusdam speciei idea ab altera quapiam idea alterius speciei disserre debet, ut coloris, et odoris; verum etiam ejusdem speciei, veluti viridis , atque rubri coloris idem inter se disjunctae sint neceSSe est.

13. Quod vero intellectu perquam dissicile videbitur aliquibus, illud est, quod tum etiam

Cum una atque eadem impressio ex. gr. OdO-.ris rosae saepius in naribus iteratur, plurimae quae tunc in animo excitantur aliae post alias idem ejusdem odoris rosae , si rem accuratius consideremus, ita inter Se, ut plurimum, discrepant, ut illarum idearum quaelibet ab alia quacumque , nisi conjectu-.. ra aberraverimus, diversa sit 1. At cum minimum discrimen, quod intemsit, raro sub aspectum nobis Cadat, usa Saepissime venit , ut eas ideas ab odore ejusdem rosae pluries in nares impulsionem inserentis generatas simul confundamus, neque unam ideam illarum esse ideam alteram assirmemus. Tanta enim tenentur Similitudine, ut earum quaecumque tandemoriatur, non tamquam ab aliis discrepantem, sed unam atque unicam Sentiamus

6쪽

munmoclo tamen quaedam sterius generis id e nunc, nunc idem diversae non comitentur elamdem rosae odorem pluries mei iti

recurrentem.

15. Namque etiamsi bitase ejusdem odoris rosas idem ita similes sint , ni nihil interesse inter priorem, atque eam, quae poStrema proposita est, videatur: attamen certum Ouinino est de earum discrimine saepissime judicari posse, tum potissimum, Cum du vum idearum primam quaedam alterius generis ideae, posteriorem idem diversae vel praecedunt, vel subsequuntur. 1 f. Quin hoc jure assirmare possumus, si priorem ideant odoris rosae alia veluti rubri. coloris idea, posteriorem vero ideam nulla idea consequuta sit, ideam priorem odoris rosae posse a posteriore seceriai, judiciumque haberi non simplex illud quidem, sed

compositum. et . Quod sane certissimo argumento deprehendimus ; nam sentiamus oportet ideam rubri coloris ab idem. o loris rosae antecedenti

differre, itemque ab idea ultima, quod dii rum judiciorum auxilio perficitur. Denique

quia rubri coloris idea priorem sequuta mi, non vero postremam odoris rosae ideam, 'ideam primam as ultima discernimus, idque judicio terrio.

7쪽

I8. Quare illud esset dicendum, binas ideas

ejusdem odoris rosae inter se disserentes bis fuisse. Sed cum ideae hujusmodi inter se conlatas nulla habita ad colorem rubrumi ratione, ita similitudine pares sint, ut de iis nullum judicium serre liceat, nec alteram ab altera sejungere: accidit, ut, quin dicamus duas ideas nos habuisse diversas odoris rosae alteram alteri posteriorem, aSSeramus, postremam in nobis bis extitisse, primum cum colore rubro, deinde sine rubro colore. Quod ustro de ideis odoris rosas diximus, de cujuscuinque generis ideis dici potest. 19. Judiciorum igitur Serie opus est, Ut Sentiamus ideam praesentem aliquando in men e nostra extitisse. Judiciorum vero nume ' rum haudquaquam describimus; quo enim magis ideae complexae Sunt, eo major judiciorum numerus erit, et contra. Ne illud quidem statuimus, quot judiciis uti neces e Ait, ut sentiamus quoties quamdam ideam habuerimus. Satis sit affirmare praesentemideam jam antea in monte fuisse Certissimo.

argumento posse dici, idque judicandi facultate fieri, quos alio hic nomine definitur, nempe facultatis momoriae. 2ο. Quoties igitur sentimus praesentem ideam iam ant a nos habuisse, actum memoriae exercemus, Seu recordamur. Facultas autem

8쪽

memoriae est potestas Aentiendi idem, prae sentem in nobis jam antea extitisse. o I. Cum primum ideam odoris rosae conciperet animus, ejusdem rosae vis senSus DO- atros impulit, quae vis iterari debuit, ut denuo Aese praesentem animo idea odoris rosae offerret. Sed tamen non omnino ne. Cessaria est semper in sensus hujusmodi nova actio objectorum ad restituendam ideam. jam antea animo comprehensam, quoniam non ex hoc uno principio existunt causae, et plurima esse possunt, quae idem hooessiciunt. s a. Ita cum rosae odor in nares primum, deinde color impnisionem in oculos concitavit, servatoque hoc ordine saepius id ege- . runt, eveniet aliquando, ut eum Odor tantum ideam suam excitavit, c. ris quoque

existat imago, quamquam nulli radii ocu- . lorum pupillam percellant. Quod quidem licet non sacili negotio explicare verbis possimus, quotidie tamen in nobis experimur. 13. Hactenus itaque diximus de duplici recomdationis genere, quorum unum, eas ideas. respicit, quas renovantur ab iterato eorum impulsu objectorum, quae ideas easdem primitus excitarunt; alterum ad illas spectat ideas, quas non eaedem cauctae denuo re

stituunt , a quibus jam tum a principio

9쪽

originem habuerunt, sed diversae causae phy-Sicto . Quarum recordationum singulas passivas licet appellare, cum in nostra libertais non sit positum ideas, quas memoravimus, excitare, verum in quibusdam causis physicis, quarum vi organa Sensoria impelluntnr. a 4 Sed tamen intercedit saepenumero cRUAR quaedam in Heis effngendis, quae in nostra libertate sita est. Si enim sui exemplo utar γdecem ideae procreatae sint externorum objectorum vi, atque impulsione, deinde vero aut nova eorum actione, aut alia quapiam de causa denuo priores tantum quatuor, Reduae postremae restituantur, ΠΟΠ Solum Aenti mus singulas priores, ac posteriores in men te jam antea fuisse, sed etiam novimus illud, quod inter primas, atque ultimas sue runt collocatae aliae ideae quaedam ab initio quibus modo nos Carere CognoSCimus. os. Quod si intelligamus fore, ut aliquid emolumenti venturum nobis Sit ex ideis, quae praesto erant antea intermediae inter utrasque priores scilicet quatuor, duasque P Stremas , amore sarumdem repetendarum flagramus , ad id animum valde intendimus , omnem idearum rationem perpendentes, excogitantesque diu multumque, si fi ri possit, ut hujusmodi ideae in mentem ea-

10쪽

XI. s. His itaque animi nostri contentionibus saepe usuvenit, ut rect Cito eX voto veniat ;interdum contendimus acrius, ut quod requiritur , animo comprehendatur; modo universae iterum suscitantur exoptatae ideae, m do nonnullae ; saepe quae nulli usui fiant, Veniunt: plerumque, nobis nolentibus, quae molestiam asserunt. 27. Quidquid vero id sit, certum omnino, Com- rtumque est, Sentire nos easdem in no is jam extitisse, quod est iacultatis mem riae proprium , caetera ad hanc facultatem minime pertinent, et sunt aut actioni objectorum , aut fibrillarum nervearum motibus, vel ipsius cerebri, aut exercitationi cuidam actuosi animi, ex quo crebra idearum repetitio existit , tribuenda. 28. Quamvis autem haec, ut adnotavimus, memoriam sormare censenda non sint attamen non defuerunt, qui eam ex quibusdam rerum , de quibus mentionem fecimus, Conflari crederent . Inter quos eorum Praeser

tim pervulgata opinio fuit, ac laudata, qui memoriam ex illa animi nostri vi activa, qua ad excitandas ideas absentes utimur , formatam tradebant. At vero intelligi haud potest, quomodo animi vis activa in memoriae facultate ponatur, atque ita ex duabus distinctissimis secum invicem facultatibus

SEARCH

MENU NAVIGATION