Ludouici 13. cognomento Iusti, Galliarum et Nauarræ regis christianissimi laudatio funebris, habita in sacello pontificum vaticano. Ad S.D.N. Vrbanum 8. pont. max. A p. Bernardino de Bragelongne. Societatis Iesu

발행: 1643년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ILLUSTRISSIMO, EXCELLENTISSIMOQVE D.

D. FRANCISCO

DU VAL, MARCHIONI .

DE FONTE NAY,

REGIS CHRISTIANI SsIMI

A sECRETIORIBVS CONSILIIS,

URBANUM VIII

EGIUM mirtutum sepeculum tibi exhi,eo, Excellentiss. Legate LUDOVICUM IUSTUAd hoc cum omnes boni sing

. mores suos, tum ex omnibus tuos

tu maxime componere studuisti . Exitu certe adeo felix; milui nobili mis populis tau-

tum Principem reprae sentaret, nemo te re

3쪽

rudis illius adumbratio est; tu multo expressior. Oculis illam lustra ; ea te illigatum intelliges . Fecit hoc quippe cum Regis omnium maximi a litudo, tum mirtus tua. ortus omnis LUDOVICAE A est . Proinde ea tu,qua polles, esse non potuisti; quin illius in te partem exhιberes. Imo, mi amplissima atque ex multarum societate concreta est tua; Ita de LUDOVICO multum habet. Doleo me quidem paucisι mari tam multis , quae in illo Derunt, effinxisse. Sed expressionem caeterorum non pasius est locus , in quaerat opus collocandum . . Uagni speculi fragmentum exiguum , Magna virtutis haec imago mutila est. Fragmentum tamen hoc tu ne asi re, hane volutis particulam ne contemne : Pars exigua LUDOV ICI Magnum virum facit. uuare adum rationem hane quantulacunque est , benignus accipe : mi, quando iam spirante LUDOVICO non licet, at saltem es iacto ruaris . Fruere merῖ; mi, quoniam ille te CDiuus animauit, nunc, quod sui Iuris eu, in te pergat Gl-tem ex parte mluere mortuus. Vale.

Excellentiae Tuae .

Addictissimus

Biso dinus de Brageocine Societatis Iesu.

4쪽

COGNOMENTO IUSTI,

GALLIARVΜ ET NAVARRAE

REGlS CHRISTIANISSIMI.

LAUDATIO FUNEBRIS

AD S. D. N.

VEM hac aetate suspeximus, LutiovicvM Maiestate Regem, Virtute Iustum . Fortitudine Bellicosem, Armorum potentia sermidabilem, Victorijs oc selicitate nulli Secundum i ΒΕΑ-: Etsi hunc durum est dicere morte nobis ereptum , quem totius vota Galliae immo A a talem

5쪽

ς talem esse oli=mnt i Tamen atrocitatem dicti vincit o ium : Ne, si memoria funeris setri non loque, iniuria fieret Fortissimo Principii Cui ha-itus extremi vitae, non minorem gloriam, quam aetatis anteactae valentes Spiritus conciliarunt.

Equidem non inficior robusti esse pectoris, eam cladem ferret sortiter; sed a patriae virtute sim degener, si dolori succumbo . Nam ut ab omni auo Galliae Regnum singulari cura complexus est Deus; Heroibusque Maximis, quorum virtute flores et , locupletavit : Ita & a primis Regni fundati temporibus didicit Gallia , Magnas Magnorum Principum iacturas pati ; sic, ut nobis in usu sit,

ad huius naturae vulnera eruditum pectus afferre . Qua ego re confirmatus utcunque, de Christianillimo Rege LVDo, ico X i i i. sic aggredior hoc loco dicere; ut ad hoc sacrarium Pietatis . nihil nisi pium , ad hunc fontem Religionis, nihil nisi religiosum , praedicatione tam Christiani Principis, allaturum me spondeam . Id emciet illius Pietas singularis ; Id. Religionis in Regno propagandae studium constantissimum . Ac Regia certe Luno vici Pietate, haud scio an quae illustrior unquam extiterit. Haec in illius animo, a primis incunabulis, semina fra iecerat; quae soli optimi opportunitatem nacta, & comprehenderunt facillime, & breui spatio temporis

6쪽

non adoleverunt solum , sed fructus etiam ubera rimos protulerunt. Haec pueritiae altrix, haec excultrix adolescentiae, haec consequentis vitae perpetua comes, Animum sapientiae lacte vegetauit, neruis roborauit , auxit ornamentis- Quippe quam tu aetatem in Luno v IC o deprehendes, aqua se Pietas vel tantillum seiunxerit f Egressiamc cunis excepit, dum authoritate Patris graui ili- morum virorum institutioni commissus eli; Adolescentiae cursum rexit, dum per omnes illius aetatis illecebras illaesum 'circumduxit ; Virum ubique comitata est, dum in omnibus Regni Urbibus eximiae vestigia probitatis impressa reliquit. Quae si persequi singula, si recensere voluero, finem non faciam. Quod retineat memoria temporum 1, quod amet Gallia ; quod, qui me audiunt, admirentur ; imitentur omnes, hoc dico ;Maluisse LuDovi CuM, de Regni ac de vitae gradu deijci, quam ullius unquam sceleris asper. sione contaminari . Hoc decretum, conceptis verbis, suscepit Adolesces, hoc Vir saepius iterauit, hoc tota aetate, re facti sque comprobauit. O utinam fas nobis hic esset, tam Piae Mentis adyta penetrare , scrutari recessus, sensus intimos intuerit quae Virtutum spectacula se nobis obi jcerent Fidem videremus rerum diuinarum . sundamentis excitatam firmissimis, animi sedem altis-A . simam

7쪽

etum moderari, omnem quam velit in partem flectere. Incendia sentiremus Charitatis, quibus iam Augusti Regia pectoris conflagrauit. Audiremus suspiria , quibus, dum vixit, ad aeternitatem anhelauit. Sed hoc ingredi sacrarium , non cuiusuis est quibus patuit, ista relinquo . Quod erupit foras, quod oculis, quod auditu perceptu est , id commemoro. Illum vidimus ante aras,orandi sedulitate, silenti j reueretia,bonis Om. nibus pietate praelucere . Vidimus ad caelestes

epulas accedentem , nunc contremiscere totis ar

tubus,rei maiestate correptus Nunc lacrymis praeteneritudine colliquescere. Quibus tantae Pietatis

indicijs quid esse potest in Principe laudabilius,

cuius mores in subditorum animos tacite transsunduntur Quid utilius Aulae i quid Regno r quid

Religioni comodius ' Enimuero ita Domesticis prosuit Pietas Luno vici , ut quibus officium erat illius haerere lateribus , ij castigatissimis moribus esse tenerentur ; Ita Regno, ut Regem aemulari qui vellet, ei esset ad colendam vitae sanctimoniam magnis viribus contendendum; Ita denique Religioni, ut eorum non pauci, quos error a fide abduxerat, in eam intuentes , eiusque splendore perculsi,palam exclamauerint; Non posse non esse alienissimam ab errore Religionem eam , quα tantia

8쪽

tantis diuini amoris aestibus, vultum, pectus, ani. mum , Lu DomCubi denique totum inflammaret. Sed haec ornamenta fuerint priuatae Pietatis ;Quod superest, nisi Regiae esse non potuit. Si dium dixi propagandae Religionis, in Luno vico fuisse constantissimum . Dicti fidem facit Gallia ;Veritas, totius Europae conscientia tenetur; Magnitudinem , Omnium temporum memoria celebrabit.

LutovicvM vidit Gallia, Duce Religione , Co. mite Pietate , suas Prouincias cum florentissimis copijs sepius peragrantem, accisis Ecclesiae rebus fortiter consulere , salutem conciliare, restituere dignitatem . Vidit in ipso adolescentiae flore, cum primum regni gubernacula capessule, post compolita dissidia Principum , in Beneam iam

arma conuertere ἰ quibus & restitutionem bon

rum, quae Religionis hostes Catholicis eripuerant , & sacri cultus restaurationem summa cum strenuitate procurauit . Vidit , breuissimo post tempore , perduellium iniurijs atque improbitate extimulatum, copias iterum conscribere ; Occupato Sal murio, velut effractis seribus, per omnes Prouincias , in quibus Haeresis castra locauerat, iter carpere victorijs gloriosum ;Pictonum An. geriacum in deditionem recipere ι Pontes Santonum , Cleriacum Aginnensium, Aquitaniae,alia

rum a

9쪽

rumque Prouinciarum urbes prope infinitas maxima cum perduellium strage subigere . Quibus in omnibus, Deus immortalist quam feliciter, quam pie, quam sertiter vertatus est LuDovicus lFelicitatem aeternitati commendabunt expeditio nes dissicillimae, quae incredibili celeritate conis sectae , potiorem omni spe fructum attulerunt:

Pietatem , Arae mediis in castris excitatae 3, usus sacrorum militibus imperatus; Religio , administrationis rerum castrensium in partem vocata:

Fortitudinem, pericula capitis sexcentis in locis adita ; laborum militarium tolerantia singularis; atque in perficiendis operibus, Animi contra ominnia tela robur firmissimum. Quae etsi eximia per sese sunt, S: Heroe ab se luto dignissima ; tamen in Ludovico no nisi adolescetis aetatis rudimeta nerui, quibus aeui maturioris virtuti prolusit. Vidit enim vidit ea de Gallia Fortiusimum Principem , adulta aetate, ea perficere ad Ecclesiae res dignitatemque tuendam; quae non anteriorum modo temporum gloriam , sed etiam

praesentium vota omnia superarunt . Vidit arcem

illam impietatis Rupellam , quae tot Regum conatus tu erat, post obsidionem laboriosissimam , Post fraenata aggeribus maria, post dissipatas Co- faederatorum classes . ad deditionem gloriosissime cogere ; Religionem secum in Vibem trium

10쪽

pho inducere ; expiare Templa ; restaurare Aras; Cultum sacrorum , qui tot annos extinctus iacuerat, in pristinam lucem dignitatemque reuocare . Vidit, hoc impiae fraudis excito capite, membra caetera , pauciis imis mens bus, qua ferro, quassam ma, qua, dum res tulit, benigna etiam manu studiose purgare ι Piouincijs, quae belluae pestilentis afflatu enectae languebant, medicinam pro curare ,' Montem Albanum, qui secundas in impietate ab Rupella tenuerat , legum ac Religionis patientem efficere ; Pessulanum pertrahere ad obedientiam ; Nec prius demum contentionem deponere , quam in omnibus regni partibus incolumitatem Religioni tempiternam peperisset. Haec vidit Gallia ; haec Europa suspexit; haec Posteritas cum accipiet, obstupescet quidem rerum magnitudine; mirari tamen, hoc Rege, desinet. Nimirum vivebat in Heroe nostro usitus Herculea , quae Lernaeum virus serre non poterat. Hydram ut vidit, congredi necesse habuit ; & eo certamine, quo illam peteret, aut vincere, auc.

laboribus Herculis nostri districta aetas maximiam ad partem fuit. His aditum sibi fecit

ad gloria in , quae consequentis vitae cursum ornauit: Culin amplitudinem ut ignorat nemo, ita.

nec dissicile est hoc loco praeteriri. . Sileri tamen i

SEARCH

MENU NAVIGATION