Ludouici 13. cognomento Iusti, Galliarum et Nauarræ regis christianissimi laudatio funebris, habita in sacello pontificum vaticano. Ad S.D.N. Vrbanum 8. pont. max. A p. Bernardino de Bragelongne. Societatis Iesu

발행: 1643년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

σtalem esse volui sient i Tamen atrocitatem dicti Vincit officium t Ne, si memoria funeris ferri non posset . iniuria fieret Fortissimo Principi, Cui halitus extremi vitae, non minorem gloriam, quam aetati x anteactae valentes Spiritus conciliarunt.

Equidem non inficior robusti esse pectoris, eam cladem ferre sortiter; sed a patriae virtute sim d gener . si dolori succumbo . Nam ut ab omni auo Galliae Regnum singulari cura complexus est Deus; Heroabusque Maximis,quorum virtute si reret , locupletavit : Ita de a primis Regni fundati temporibus didicit Gallia , Magnas Magnorum Principum iacturas pati ; sic, ut nobis in usu sit,

ad huius naturae vulnera eruditum pectus afferre . Qua ego re confirmatus utcunque; de Christianis limo Rege Ludovico X i i i. sic aggredior hoc

loco dicere; ut ad hoc sacrarium Pietatis, nihil nisi pium i ad hunc fontem Religionis, nihil nisi religiosum , praedicatione tam Christiani Principis, allaturum me spondeam. Id efficiet illius Pietas

tingui iis; Id. Religionis in Regno propagandae

studium constantissimum. Ac Regia certe Luno ici Pietate, haud scio an quae illustrior unquam extiterit. Haec in illius animo, a primis incunabulis, semina sua iecerat; quae soli optimi opportunitatem nacta, & com

Prehenderunt facillime , di breui spatio temporis

22쪽

non adoleverunt solum, sed fructus etiam uber. rimos protulerunt; Haec pueritiae altrix, haec ex- , cultrix adolescentiae, haec consequentis vitae perpetua comes, Animum sapientiae lacte vegetauit ineruis roborauit , auxit ornamentis. Quippe quam tu aetatem in Lu Do v IC o deprehendes , aqua se Pietas vel tantillum seiunxerit e Egressum d cunis excepit, dum authoritate Patris grauissimorum virorum institutioni commissus est; Adolescentiae cursum rexit, dum per omnes illius aetatis illecebras illaesiam circumduxit ; Virum ubique comitata est, dum in omnibus Regni urbibus eximiae vestigia probitatis impressa reliquit. Quae si persequi singula, si recensere voluero, finem non faciam. Quod retineat memoria temporum ; quod amet Gallia quod, qui me audiunt, admirentur; imitentur omnes, hoc dico ;Maluisse L vDovi CuM, de Regni ac de vitae gradu deijci , quam ullius unquam sceleris asper. iione contaminari . Hoc decretum, conceptis verbis, sis scepit A dole sces, hoc Vir saepius iterauit, hoc rota aetate, re factisque comprobauit. O utinam fas nobis hic esset. tam Piae Mentis adyta penetrare , scrutari recessus, sensus intimos intueri Iquae Virtutum spectacula se nobis obiicerent Fidem videremus rerum diuinarum , fundamentis excitatam firmisIimis, animi sedem altis.

23쪽

gsimam occupasse, Leges Rationi praescribere, ductum moderari. omnem quam velit in partem flectere . Incendia sentiremus Charitatis , quibus tam Augusti Regia pectoris conflagrauit. Audiremus suspiria , quibus, dum vixit, ad aeternitatem anhelauit. Sed hoc ingredi sacrarium , non cuiusuis est ; quibus patuit, ista relinquo . Quod erupit soras, quod oculis, quod auditu perceptu est, id commemoro. Illum vidimus ante aras,orandi sedulitate, silentii reueretia,bonis Omnibus pietate praelucere . Vidimus ad caelestes epulas accedentem , nunc contremiscere totis aris tubus, rei maiestate correptu, Nunc lacrymis praeteneritudine colliquescere. Quibus tantae Pietatis

indicijs quid esse potest in Principe laudabilius,

cuius mores in subditorum animos tacite transsunduntur e Quid utilius Aula: ὶ quid Regno f quid Religioni comodius ' Enimuero ita Domesticis prosuit Pietas Lunovici , ut quibus ossicium erat illius haerere lateribus, ij castigatissimis moribus

esse tenerentur; Ita Regno, ut Regem aemulari qui vellet, ei esset ad colendam vitae sanctim niam magnis viri Lias contendendum ἰ Ita denique Religioni, ut eorum non pauci, quos error a fide abduxerat, in eam intuentes , eiusque splendore perculsi, palam exclamauerint, Non posse non esse

alienissimam ab errore Religionem eam , quae

24쪽

tantis diuini amorIs aestibusi vultum, pectus, ani.

mum , LvDovicvM denique totum inflammaret. Sed haec ornamenta fuerint priuatae Pietatis,

Quod superest , nisi Regiae esse non potuit. Studium dixi propagandae Religionis, in Lu Do vico fuisse constantissimum . Dicti fidem facit Gallia;

Veritas, totius Europae conscientia tenetur ; Magnitudinem , omnium temporum memoria cele. brabit.

LudovicvM vidit Gallia, Duce Religione, Coemite Pi late , suas Prouincias cum florentissimis copijs saepius peragrantem, accisis Ecclesiae rebus fortiter consulere , salutem conciliare, restituer dignitatem . Vidit in ipso adolescentiae flore, cum primum regni gubernacula capessuit, post composita dii fidia Principum , in Benearniam arma conuertere; quibus & restitutionem bonorum , quae Religionis hostes Catholicis eripuerant, & sacri cultus restaurationem summa cum strenuitate procurauit . Vidit , breuissimo post tempore , perduellium iniurijs atque improbitate extimulatum , copias iterum conscribere ; Occupato Sal murio, velut effractis seribus . per omnes Prouincias , in quibus Haeresis castra locauerat, iter carpere victorijs gloriosum ;Pictonum An-geriacum in deditionem recipere ; Pontes Santonum, Cleriacum Aginnensium , Aquitaniae, alia,

25쪽

namque Prouinciarum urbes prope infinitas maxima cum perduellium strage subigere . Quibus in omnibus, Deus immortalist quam feliciter,

quam pie, quam sortiter versatus est Lunovicus lFelicitatem aeternitati commendabunt expeditio nes dissicillimat, quae incredibili celeritate consectae . potiorem omni spe fructum attulerunt: Pietatem . Arae mediis in castris excitatae ; usus sacrorum militibus imperatus; Religio , adminia strationis rerum castrensium in partem vocata: Fortitudinem, pericula capitis sexcentis in locis adita ; laborum militarium tolerantia singularis ;atque in perficiendis operibus, Animi contra omnia tela robur firmissimum. Quae etsi eximia per sese sunt,&Heroe absoluto dignissima; tamen in LuDovico no niti adolescetis aetatis rudimeta fuerui, quibus aeui maturioris virtuti prolusit. Vidit enim vidit eade Gallia Forti Lsimum Principem, adulta aetate, ea perficere ad Ecclesiae res dignitatemque tuendam ; quae non anteriorum modo temporum gloriam , sed etiam praesentium vota omnia superarunt . Vidit arcem illam impier aris Rupellam , quae tot Regum eo natus luserat, post obsidionem laboriosissimam , post fraenata aggeribus maria, post dissipatas Co- federatorum classes . ad deditionem gloriosissime cogere ; Religionem secum in Urbem trium-

26쪽

pho inducere, expiare Templa, restaurare Aras;

Cultum sacrorum , qui tot annos extinctus iam .rat, in pristinam lucem dignitatenque reuocare . Vidit, hoc impiae fraudis exciso capite, membra caetera , paucissimis mentibus, qua serro, qua flamma, qua, dum res tulit, benigna etiam manu

studiose purgare ι Prouincijs, quae belluae pesti

lentis afflatu enectae languebant, medicinam prOcurare δ. Montem. Albanum, qui secundas in impietate ab Rupella tenuerat , legum ac Religionis patientem efficere ; Pessulanum pertrahere ad obedientiam; Nec prius demum contentionem, deponere , quam in omnibus regni partibus incolumitatem Religioni sempiternam peperisset. Hae vidit Gallia ; haec Europa suspexit; haec Po- .steritas cum accipiet, obstupescet quidem rerum. magnitudine; mirari tamen, hoc Rege, desinet. Nimirum vivebat in Heroe nostro virtus Herculea , quae Lernaeum virus serre non poterat. Hydram ut vidit, congredi necesse habuit ; & eo certamine, quo illam reteret, aut vincere, aut

mori.

His laboribuc Nereulis nostri districta aetas. maximam ad partem fuit: His aditum sibi fecit ad gloriam , quae consequentis vitae cursum ornauit: Cuius amplitudinem ut ignorat nemo,ita nec dissicile est hoc loco praeteriri. . Sileri tamen.

27쪽

h oc a me non potest , Christianisiimum priuetipem , post pacatam Galliam , bellum non nisi

aegre, voluntate pacem secutum fuisse: Atque inter bellorum incendia, non tam fortunae muneribus , quam optatae pacis amore delinitum .

tranquillitatem victorijs omnibus sibi chariorem, di votis & consilijs quaesiuisse . Talem Athletam uirriaric , talem Olympio nicen pollicita sibi olim erat Gallia BEATis. sa ME PATE p)dum auspicijs tuis sacro fonte a latus, Religioni nomen dedit. Hoc ille titulo non minus, quam haereditario, Primogeniti Ecclesiae praerogatiuam postulabat, promittebat ossicia ,

ornamenta requirebat . Quae cum Gallia iam tum in Puero praesentiret, speraret in Viro, in Sene desideraret, Praesensioni fidem inuenit, spe potita est , sed excidit votis. Consenescere Laureato non licuit, grauitati palmarum aetas robusta succubuit; Virtutem Virtus extinxit. Exantlati labores , expeditionum molestiae , pectoris curae , spiritus generosi, corpus attriuerant; Uegetare se diutius in fati scente domicilio Mens Augusta non poterat. Hoc sensit Luno vicus, hoc vidit ; cum importuni stimi morbi conflictatus

aerumnis, exhavitus diuturnitate; Forti, & intrepido animo, ut caetera isemper omnia, mortem

28쪽

intuens; vitae minim E cupidus, praeclare facto rum con sciertia hilaris, erectus spe praemij, de adornando decessu cogitare sedulo caepit; ratiOnes totius vitae ad examen accuratissimum reu

care ; Animum conti ilione purgare, caeterisque religionis ossicijs pie , ut semper , ac sancte de fungi. Quo in articulo, cum multa praeclarὰ & dixit,& fecit ; tum haerent animo, haerebuntque semper illae voces, pio Principi gloriois ; quibus Fortissimos viros, genere omni gloriae, si religionem exceperis , omni laude florentes, religiosissimὰ compellauit . Diuelli se quidem ab hac vita non

repugnantem; dolorem tamen hunc maximum ex ea reportare , quod tantos viros, quos in omnibus regni negocijs praeclare versari viderit, in fide non vident; Testari diuinum Numen, ad cuius tribunal pergeret, extra Ecclesiae Catholicae septa nullum esse saluti locum, Hortari, monentem ne respuerent, periculum praecauerent, resipiscerent . Qua ille voce tanquam cygnea, decursae vitae pietati resonans ; post diuturni morbi iactationes grauissimas , post crebros vehementesque conflictus, summo omnium luctu, Aulae consternatione. Galliae orbitate, dignam immortalitate animam exhalavit.

Ignosce Luno νica . Vox ista doloris est. Ego

29쪽

te , qui Iusti ssimus in vita suisti , hae morte

tua iniustum praedicabo . Usuram tui nimium breuem commodasti tuis , diuturniorem de buisti . Tu Galliae Pater , Tu Ciuium Amor, Tu Aulae splendor & gloria : Galliae orbitatem ,

quam ex te contraheret. aetatis est cxtae caducitate

mitigare debui iii ; non extinctione vitae forentis contrucidare : Amori ciuium respondere liberalitate praesentiae non decessu accelerato decoque re r Ignes gloriae in te accensos, robultae vitae spiritibus sustentare; non pernintere mortis as- flatu tam intempestiuo restingui. Sed fallit me dolor; Culpa vacas LvDOvICE; rem intelligo. Nimium potens, nimium gloriosa sutura videbatur superis Gallia, si te Principe diutius frue-

Perge igitur Princeps gloriose . Coelum spe plenus pete ; titulis couside .. Gloriam adaequasti maiorum tuorum , sol ij capacitatem implesti. Adi Clodoua os, adi Carolos, adi Ludovicos ;Magnis Heroibus Magnus Heros per mi lcere . Illi te venientem excipient , Laurearum pretium mirabuntur , augustiori sedium suarum te in parte locabunt . Nos interea absentem te votis prosequemur; Iutta tibi ivsro ibi vemus. Bonis fruemur per te Regno partis; beneficiorum memoriam beneuolentia te inpiterna colemus. Consolab tur

SEARCH

MENU NAVIGATION