Dissertatio inauguralis medica de alce, magno illo septentrionis animali, ejusque virtutibus, quam præside supremo numine, indultu gratiosissimæ facultatis medicæ, in celeberrima, & perantiqua RauracoHelvetiorum Vniuersitate, pro summis in arte medic

발행: 1700년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

respondebat, ut pro duplicatura partium externarum venistriculi dextri super sinistrum sit censenda. Et haec eminentia, quae vix in aliorum animalium cordibus dignosci potest, in hie sera sese insueta magnitudine conspiciendam praebebat. Septum & reliqua cordis, quae dextrum ambiunt Ventriculum, crassitiem pollicis habebant. Annuli autem asperae aristeriae erant imperfecti. CEREBRUM una cum CEREBE Lo quatuor tantum pollicum longitudinem adaequabant, duosque pollices cum dimidio erant lata. Substantia utriusque non erat diversa, sed ubique niveae albedinis, satisque compacta, non obstante putredine incipiente : quae indicabant, ea inistegrae existere sanitatis in hoc Animali, quod alias morbis istis, quorum sedes est in Cerebro, obnoxium perhibetur, cujusque cerebrum juxta Cardanum frigidius, humidius, & ma- is pituita repletum est , quam omnium caeterorum Animaialum. GLANDULA PINEALIS erat singularis magnitudinis, nimirum tres lineas longa, similis isti, quam in

Dromedario invenimus, cavellanae minori magnitudin erespondebat, ex glandulis tribus, foveam in medio relinquentibus, componia) excepta ejus figura, quae in Alce ordin rih conica est, in Dromedario autem trifolii formam exhibebat. APOPHYSIUM MAMMILLARIUM, quae

ro odoratus organo vulgi, habentur, diameter in hoc animai quatuor erat linearum, & ita hi Processus majores, quam in aliis animalibus, quae hactenus cultro anatomico subjecimus. GLANDULA LACHRYMALIS habebat

Iongitudinem unius pollicis cum dimidio, & latitudinem septem linearum. Circa labrum superius duo magni atque robusti erant musculi, ad sustinendum prominens labium destinati. Hactenus Parisienses. XI. Natalem Alcis nostrae locum unanimi consensu tὶm

Veteres, quam Recentiores Zoographi constituunt Plagam Septentrionalem. Haec verb cum quamplurimas sub suo ambitu contineat regiones, non e re erit, eas specialiter per

22쪽

currere. Olaus Magnus, ut a longissime dissitis incipiamus, c V il

Alcen extimis Regni Sueciae terminis assignat, quando nitS r. lib. XVIII. c. I. ait, Alces μοι ab Aquilone, ubι vulginium Est vel Ggς appellantur: a quo Cardanus etiam non multum a Iudit, ob. Io. Subtitit. stub Boreati polo animal cerpa simile, carneam

habens promasidem squae de Alce sunt intelligenda) nasii, as-

firmans. De Lapponia inquit Schaeerus Ilist. Lapponia c. a alces parro numero Lappania nuινιι, magis abunde accipis, ρυιipue e Dibonia: Sc alio loco ex Olao Petri de Alce recitat, abes in IVDndia austrati duntaxat parte versari , ct ex Curelia sDucatu Alba Rum L alosioris) bis in anno in maxima capsa per farium Ni transtrae, dum Caere caurpiam in Cartham tendunt, o sutumn. rursus remeam in Ru m. Alit & Polonia Alces, & in Suecia haud parvo inveniuntur numero: Nullibi tamen frequentius quam in Ducatu Borussiae occurrunt, ubi non solum ab animalibus rapacibus, quae eas in vastissimis aliarum regionum desertis invadunt, & hominum nimiis insidiis, ob rein strictam venandi licentiam, existunt securae: sed etiam hy-berno tempore, tanquam sub temperatiore climate, sufficiens e periunt pabulum, quod alibi summa frigoris inclementia deperdit, ut hinc non immeritb Borussam Alcis.patriam nominaverimus. Meminit quoque Lucas de Linda in desicriptione Orbu Libro XII. p. IIII. de Moribus serorum hominum in nova Dantata, & ibi Alces generari, dum ex Aurore quodam ignoto, Escabor dicto, sequentia refert: Qui ,, circa Quebecus degunt, a mense Septembri in Octobrem uι isque mensem, piscationibus anguillarum, se pro more recepto is exercent. Has anguillas in usum hyemis duratas servant. is Anguillis consumptis, Alces aliasve venantur feras, in qua is rum penuria aliquot dierum jejuni famelici esset solent. An overb cum Alce nostra conveniant, ex solo nomine absque aliis circumstantiis & descriptionibus, ab Autore omissis, hariolari non licet. . '

g. XII,

Amat Alces umbrosa dc uliginosa loca, quercubus atque sagis obsita, tam voluptatis, quam sapidi ipsi δέ copio-C se il-

23쪽

se illuc provenientis nutrimenti gratia. Carpit enim hembas virides, & delectatur corticibus arborum: ac ingesta . post primam coctionem , uti boves ac cervi, ruminat. D cerpit gramen procedens, non retrocedens, ut falsa erat an . liquorum opinio, ope dentium anteriorum inferioris maxillae, quam inter edendum bovis ad instar hinc inde movet, & linis guae. A graminibus pervenit ad arbores , earum cortices ab im6 sursum caprae instar abradens. Arbores sublimiores, qua que faucibus attingere nequit, gutture comprimit, paulatimque ad terram declinat, aut adaptato collo deflectit, donee pede cacumina earum prehendat ; quae tantisper retinet, quoad se soliis exsaturavit, postmodum ea remittit ac resilire patitur. Arbores autem, quarum corticibus vel potita muscis illis adnascentibus quIm maxime vescitur, ex plurimorum observationibus sunt sinus, Betula,& Populus Lybica, seu Tremula ob soliorum tenuissimis pediculis appensorum comtinuum motum dicta. Ad Salices, quarum variae num

rantur species, quandoque vicissitudinis ergo procedit. EGraminum amplissima classe prae primis sibi eligit Gramen Dactylon esculentum, Germanis aerann grata vel Ethimadmnuncupatum , de quo Casp. Bauhinus in neatri Botantiati lib. L p. II9. ita: MGramen hoc radice est fibrosiore, candida, .. in transversum porrecta , ex qua culmi cubitales & non- ει nunquam altiores , crebin geniculati , per maturitatem .. subrubentes, assurgunt: circa quos solia oblonga , .Gramini

.. similia, prioribus latiora, viridia , & ea parte, qua culmosti ambiunt, villosa: panicula est viridi, per maturitatem niti gricante, quae in plures, septem, octo, & novem veluti spi- ει cas lonsas, saepe uncias sex superantes, & pertenues, divi- ei ditur: semen, ab una tantum parte utriculis inclusum, ob- ει longum, compressum, Milio Panicoque minua, quod a glu- ει mis ac utriculis repurgatum candidum est , oryzae fere

et modo

F. XIII.

Silentii involucro minimὲ hic obtegi meretur singularis iste, quem in Alimentorum sibi proficuorum compa-

ratione

24쪽

ratione Alce adhibet, delectus. Etenim, postquam sese Ω-liis graminum atque herbarum, in paludosis & humidis istis

locis, quae Alces securitatis causa frequentat, ubertim provenientium saturavit, statim se convertit ad arbores , & vel ea rum cortices, vel iis inhaerentes muscos, quales sunt Musicus capillaceus longissimus, Usnea officinarum, & Muscus crustae modo arboribus adnascens C. B. utpote natura siccissimos, devorat: atque ita, humida siccis combinando, praeternaturalem liquorum tum fluiditatem tum consistentiam averiniit , salutique suae ex innato Naturae instinctu quam optimhprospicit. Singularem itidem hujus animalis astutiam arguit, si vera sent, quae Olaus Wormius i. c. de ipse narrat, quod si nempe hyemali tempore, & terra nivibus tecta, plures Alces simul ambulent, ita progrediantur, ut una praecedat, reliquae sequantur . eadem legentes vestigia, ita, ut unius saltem vestigia quis se videre existimet, nec numerus earum ex

vestigiis cognosci valeat ; quicquid etiam regeret Gobelius d. l. velut evidens simplicitatis imb stoliditatis signum proferens, quod viderit pullum ante seramen fornacis stantem tamdiu ignis calorem excipere , usque dum ab igne ambustus exspiraverit; praesertim cum sibi ipsi eodem ni loco con tradicat, quando Alcem tanquam animal providum & sallax persecutores suos ita circumducere & illudere confitetur, ut

a venatione stomachantes desistere cogantur. Neque pro certissimo timiditatis cum plerisque Autoribus veteribus) indicio accipiendum est, quod uiplurimhm gregatim, rarb litaria ad pascua procedat ,& canibus insequentibus calcanea non cornua objiciat, sed salutem in fuga quaerat: cum p tius heroicum existimandum , quod canes, hostes suos inseriotes, contemnendo calcibus evincat, non ramosis cornu.bus , quae ad necessariam sui defensionem contra superiores hostes, ut sunt Homines, Ursi, Lupi, reservare videtur. Inest ipsi piaeterea aequὸ ac Cervis mira natandi peritia, ut saepenumero maxima flumina atque latissimos lacus tranet: summaque gaudet velocitate, quam & Ionsa crura & metus instantis venatoris adhue accelerat; qua iit, ut incredibili pernicitate, levissimoque gressu uvida loca quae Morasti vocant

25쪽

post se relinquat intervallo. Quod ex conspecto proprio sanguine moriatur, & Morbo comitiali valde sit obnoxium, ab eoque non liberetur, nisi altera pedum posteriorum uno gula auri fuerit apposita, Recentiorum eloquio, fabulam sapiunt. Integrae potius & incorruptae est sanitatis, atque inocredibili pollet robore , prae primis pedum posteriorum, qui bus lupum aut robustissimum canem unico ictu interimis, imb interdum elabente cane vel homine arborem elidit, ac si fungus adsuisset.

Caeterlim mansuetum & innoxium existit animal, ne mIni damnum inserens, si modo ab aliorum invasionibus esseeliberum. Pro foemina more Cervorum non dimicat, neque praelia instituit, sed quodlibet suam adjunctam habet sociam, eum qua sub finem Augusti coit . eamque impraegnat. Eo tempore clamorem cervino similem emittit, & in furorem quasi a nimio veneris appetitu redactum, prioribus pedibus erram frequentissime concutit, illis lue contra quemcunque hostilem incallum summa cum agilitate utitur, ut illud tunc aggredi summe sit periculosum. Foemella foecundata per manet usque ad finem Maji, tunc veth prolem unicam vel binam, rub ternam, excludit et quia vacca non plures quam duos vitulos simul nutrire potest, cum singulis ubera bina, quae vacca habet quaterna, debeantur. intrem sequuntur vituli annos duos vel tres, quam tanto amore amplecti Go. bellus Le. asserit, ut ea trajecta globulo bombardae atque corruente , fixis pedibus consistant, donee ipsi transfixi simul eoneidant. Fug1 enim vitam non redimunt, sed ut vivi lateribus matrum non discedunt; sic quoque mortuas des rere nolunt. Hoc certum est, quod mater hominem adver tens vocem edat . qua audita pulli se una cum matre fugae -- eommittunt, aut, si ob virium desectum non possunt, humis umbunt terraeque, ne a persecutore suo videantur , somiter applicant.

26쪽

s X v.

Pul II, quos escurare animus est, ante decimum quartum aetatis diem in sylvis vel capiuntur, vel cum matre ad aquas, quas tranare cupiunt, coguntur, quis eo facilius illinc, tanquam natandi peritia adhuc destituti, manibus excipi queant. Postea admoventur uberibus vaccarum domesticarum, quae eos libenter admittunt, & prout suos vitulos enutriunt. Nam hoc pacto ope vaccarum , in continua hominum stequentia versantium, mansuefiunt, suamque seram indolem exuunt,

scuti Nigandus in sva Alcis historia meminit, habuisse Praes elum quendam Alcen assuefactam , quae quotidie ex praedio eum armentis in sylvas vicinas exierit pastum,& sub vesperam eum iis domum redierit. Cicurati pulli pane vescumtur ex manibus hominum, alias comedunt avenam , scenunae atque brassicam, veluti caetera animalia domestica 3 & in Bo- russa, ut mihi amicorum quidam retulit, vituli alcini tenui sceno atque avena , intermixto fiuctu , quem infitin voci tant, & hyemali tempore apicibus Filiarum inibi topiosEinnascitur: omnibus minutissime incisis , & aquae inspersis farciuntur. Scire desideras , B. L. quisnam sit iste fructus Cristitia dictus en in promptu est Bolanicorum Coryphaeus Casparus Bauhinus, qui tibi respondet, esse Vistum baccis albis , ὲ Fuchsio Histor. Plantar. p. m. 328. tanquam plantass ticosa, lenta, semper virens, intus porracei coloris, eXtra,s subflava, soliis buxi, acinis exiguis, sine flore, destriptum, , , additaque icone exhibitum. ra

In patentibus sylvis haud conspicitur Alce nostra, nec latos ingreditur campos, qub imminens vitae suae discrimen declinet, praestia, sibi com ab hominibus, tum aliis seris se quentes insidias strui : sed in densissimis sylvis latibula sua quaerit. & maxime horrendas solitudines tutissima sibi & jucundissima putat domicilia.At & illic secura haud permanet,

sed variis venatorum machinis atque instrumentis continu. sermὲ urgetur. Antiquissimum Alces vel extensis telis vel pinsitis cuspidibus.nocturno tempore excipiendi modum nos

27쪽

Olaus Magn. I.c. docet. Nec minus obsoleta videtur Alces eapuendi ratio, quae hominibus istis, quibus liberum non est praedatum aut venatum exire, usitata est, & a Gobelio sic cominii memoratur: Lithuani nostri, qui in sylvis insidiosi hane is .iram prosequuntur, scientes, quibus escis Alces delectentur,.. illi magna vi & communi auxilio arbores proceriores, ubiti Alces transitum habere solent, contorquent ac deflectunt, ut .. resilire possint, iuniculis adaptatis, ita ut cervicibus haereant... Eum igitur locum quando Alce pabuli gratia accedit, atque i nescia doli tangit decipulum seu , guttur includitur,. ac resiliente arbore Alce suffocatur. Magis hodie usitatum est, quod vel lassis inopinatb in trudantur , aut canum operetibus impellantur, vel etiam globulis plumbeis bombarda

emissis trajiciantur. Notandum autem circa ultimum modum venit, quod Venatori hanc Feram bombarda appetenti ventum adversum observare necessum sit, quia alias venatorem ob acutissimum olfactus sensum e longinquo odorans retrogreditur. Si ictu percussa non corruit, venatorem recta a. coritur, & vindictae cupida eum qui laesit vel cornibus extollere, vel pedibus conculcare atque conterere allaborat , uti hoc quam pluribus, si opus seret, funestis exemplis posset declarari ; quare pro avertenda a se bestia irruente sele post arborem occultet venator, aut celerrimo equorum cursu se ingruenti vitae periculo eripiat.

F. XVII.

Sufficeret commodo atque pacifico huic animali, homines sistinere venatores, telis, sagittis, millenisque lethi seris armis illud in vasta solitudine impetentes , si non ad haec in-sdiosis infestaretur lupis. Hi enim hyeme asperrima δε- me pressi eremi latebras vasto agmine circumeuntes Alcibus horrisono suo ululatu terrorem incutiunt,easque in certamen Irovocant: quod Alces nec recusant,sed naturae instinctu ho- es suos in lubricam & crystallino nitore fulgentem glaciem, ubi mucronatis suis ungulis firmum figere possunt pedem,lu pi ver, ungulas suas, viribus vacuatas, in vaginis retinent, tanquam idoneum pro sui desensione campum deducunt,eonque illic ungulis & cornubus interimunt, vel effugant. Cum

28쪽

Iupi procul dubio super congelatas nivium congeries, quibus

Alces ob nimiam corporis molem immergerentur, tanquam leviter insultantes exciperent victoriam, victoresque praedam partirentur.

g. XVII L

USUS hujus animalis tam vivi quam mortui mu Itufarius est, nullaque serme pars in toto ejus corpore invenitur, . quae ob singularem, quam generi humano praestat, utilitatem, singularem non mereatur laudem. Dum enim in vivis est, Alces cicurata rei vectoriae assuefieri potest, quemadmodum hoc Olaus Magnus exemplo populorum Borealium compro bat, cum LXI. cap. 29. de istis sic loquitur: Onagrorum L. Al- ,, cium vehementissimus etiam cursus in nivosa glacie est apud Sueones Septentrionales, maximε ultra Regiam Holmensem is versus superiores partes Aquilonis. Inserius verb ad plagam ,, Meridionalem, etsi in magna multitudine vastorum nemo. ,, tum sint, ob Regium tamen edictum in usu non habentur, ,, ne scilicet eorum currendi celeritate quae longe superat o- ismnium equorum velocitatemo proditores utantur, ad secreta is Regni inimicis quam Ocyssime revelanda: vel etiam cui ex

relatione aliorum accepimus ne homicidis pro iuga, ad evitandum justum eriminis sui judicium,& insequentem poenam declinandam, acceleranda inserviat. Famis enim ac sitis, is laborisque patientissima est haec bestia, ut per diem noctem- isque immensa spatia ducentorum milliarium Italicorum cur- rendo valeat perficere, privata cibo. is

s. XIX.

Dum mortua,Carnem suam ad menses Magnaisim & N bilium, eorumque, quibus venandi licentia in stis oris concessa est , mittit, quae tamen in pullis delicatior, quam in adultioribus, utpote quarum caro magis fibrosa & sicca est, ideoque maxima butyri copia inter assandum opus habet. Οι amplum,& imprimis labia crassa atque mollia delicatulis infercula cedunt. Pellis crassitie sua valdh insignis materiam thoracis egregii suppeditat, cum ab alutariis piscium adipe, ad hunc usum alumini praeserendo , praeparata non modo

29쪽

grandines ae imbres arceat, verum etiam vehementes ictus ferri, caesim punctimque factos, facile sine detrimento corporis, quod tegit, excipiat. Unde fit ut moderno tempore milites primarii tam in Septentrionalibus , quam aliis regionibus, maximo pretio sibi hujusmodi praeparatos thoraces coe mant , & ferreorum instar hodienum expetant. A cervina

pelle, cui haud absimilis est, inspirata discernitur. Nam, licet densissima sit, transmittit tamen aerem ex ore spirantis affla tum,& acuto straminis culmo facili negotio persedi potest; quod in cervina non aeque procedit. Conficiuntur quoque ex alia balthei, cinguli, chirothecae atque caligae, quae ob mollitiem crassitie conjunctam non soliam commoda sunt, sed etiam interitum planὶ nesciunt, ut ad Nepotes, & qui ab illis aluntur, transmitti queant, nisi vi aliqua sponte ea disium-ris. Cutem qui obtegunt pilis utuntur ephippiopaei atque i rarii ad ephippia, culcitras atque pulvinaria explenda. E cπ-

nubus artificum industria emollitis parantur capuli ac manubria cultrorum & gladiorum, praeiertim venatoriorum, quos

trichi Ungir appellitant: & ossa tibia indurata, ob rectitudinem & Iongitudinem suam singularem, tornatoribus inseris viunt , ad utensilia gallico nomine notissima Geridons,& hujus generis quam plura alia, item pocula pro exornandis couinviviis exinde formanda. ia siti alcis nigro colore tinctae usum promunt exiguum in subministrandis armillis & torquisbus Virginum, qui auro, plurimum tamen margaritis insertis, ornamenti haud vulgaris loco ab iis gestantur.

X X. Sed praedictis usibus adhue major est Medicinalis, clim

tota Alces medicamentosa existat, & sibi Sacra Medicina optimo jure hoc animal ob haud satis extollendas ejus virtutes quantum quantum est vendicet. Tot enim ad sanitatem, nobilissimum vitae humanae cimelium , tam conservandam, quam restaurandam suppeditat remedia, ut meriti, habeat,

cur sibi gratuletur, qui ejus sibi paravit notitiam. Ades dum igitur mens humana, & mecum collige thesauros, quos ham-mus rerum Conditor. in hoc animali recondidit, & noli am-

30쪽

plius Alien ex sola nominis fami, sed ex virtutum ipsi inditarum praestantia aestimare. Ne verb in enarrandis iis absque ordine procedamus, in tam amplissima divitiarum se. De agmen ducant CORNUA , ramosa illa capitum Alcinorum ornamenta , utpote quae non solum plurima, sed etiam reliquis nobilitate antecellentia pharmaca porrigunt. Ex his autem cornubus ea , quae in usam medicum trahuntur, non uno eodemque ab omnibus omnia colliguntur tempore, sed alii commendant illa, quae Alces mense Februario vel Martio sponte dejecit ε, Alii verb his praeferunt ista, quae ab animali sub finem Augusti in furorem quasi venereum rapis atque mactato vi decerpuntur; quo scilicet tempore calidum, vegetum & succulentum magis, veneris stimulo agreatum, spiritum geditatem cum Sale vol. in universum quasi csapus , & praecipuὶ cornua dissundat: dc quidem ducti rati

ne Boianicorum , qui radices vel plantas in usum pharma-ceuticum vocandas Veris potissimum tempore conq*irunt, rati, plantas tunc plane succulentas esse, ac, ut ita dicam, v ro geri, nec dum ipsarum vigorem in flores, solia, caules aut fiuctus abiisse. Quibus tamen idcircb non subscribimus, quin potius priorum sententiae calculum nostrum addimus, ju*cantes, idem cornubus Alcinis accidere , quod aliis fructibu , qui nunquam emaciores existunt, quam cum debitum maturitatis tempus adepti sponte deciderint. Maturitatis autem notae.certissimae habentur , s cornua sint ponderosa, compacta , dura , & albicantia ; cum contra ista, quae i*justo tempore & vi ab Alcibus desiumuntur , aliis levio , porosa, & in medio lituras & sanguinis vestigia exhibere, deprehendantur.

Exhibent quamplurimi Cornu Aleis crudum sine ulla

praegressa praeparatione, persuasi, vires in eo tunc cuncentra . tas & coadunatas majore vi in corpus humanum agire ρος

se, quam eum adhibito igne subtiliores ejus parti lae expulantur ac dissipentur. Ideoque lima vel alio instrumento aspero in pulverem subtilissimum redigunt , eumque vel solum vel aliis appropriatis sociatum v. s. in Epilepua, Ver9D gine,

SEARCH

MENU NAVIGATION