De vitis Imperatorum et Caesarum Romanorum, tam Occidentalium quam Orientalium, nec non vxorum et liberorum eorum, item tyrannorum omnium, qui diuersis temporibus Romanum Imperium attentare & occupare conati sunt ... Opus nouum ac longe praeclarissim

발행: 1615년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nummi extant,suerint.

NUMMUS AENEUS AGRIPPAE COS.

ET GENERI A GUSTI.

M. VI P S AN IUs AE R I p P A, L. F. gener Augusti Caesaris, non splendido genere natus, sed ob virtutes plurimas, rest bello Praeclare gestas illustris, ab Augusto uniuersae suae classi contra SextumPompeium praeficitur,ubi tandem victor remansit, &pro remuneratione ab Augusto corona rostrata, & vexillo caeruleo orna tus est. Tandem, suadente Mecamate, Augustus etiam M. Agrippae Iuliam filiam nuptui dedit, exorante prius Octauia sorore,ut sibi genero cederet. Nam tunc Agrippa Marcellam eius filiam, dc quoquctex ea liberos habebat. Post aliquot annos autem reuersus Agrippa ex Pannoniis in Campaniam, in morbum incidit, ibique mortutis est: funus Romam delatum,& ab Augusto in foro propositum laudauit, a suum Mausolatum con

didi L. -

υ X O R E S . GRIPPAE, in eiusdem tiberi. CAECILIA AT T I C A, ex qua Vipsaniam Agrippinam filiam genuit. quae postea Tiberii Imper. coniunx fui .

32쪽

MARCELLA maior C. Claudii Marcelli ex Octauia Minore filia,ex hac suscepit M.&L. Agrippas .Hanc repudiare coactus est ab Augusto, qui ei Iuliam filiam

suana matrimonio copula uici.

MONETA AENEA I ULI AE

I v L , Augusti &Scriboni et filia,primum M. Mamcello Octauiae sororis Augusti filio;vix pueritiam egresse, nupta. Eo mortuo intercessione Octauiae, M. Agriptae in uxorem tradita. Ex quo Caium dc Lucium, statima partu ab Augusto adoptatos, quorum uus in Lycia, alter in Massilia periit,& Agrippam Post laumum,sust pit. Filias quoque duasauliam & Agrippinam, omnibus stupris flagitiisque expositas quas in Insulam Pandateria, cum filia, ubi & vina, ac omnis delicatioris cultus usus ipsis adeptus fuit, August' relegauit. M. Agrippa Iuliae filius, ob ingenium sordidum, dc ferox abaica-euς, Surrenti est sepultus,Ex Starento in Insulato, tanquam in locum deteriorem deportari iussus est. Senatusconsulto etiam cautum, ut eodem in loco in perpetuum asseruaretu P.

33쪽

CAIvs IvLIusCAEs AR, M. Agrippae Iuliae plius, Augusti&Scriboniae ex filia nepos, frateri Lucii Caesaris Sc M. Agrippae Posthumi, ac Iuliae: natus Romae. M. Apuleio, dc Silio Nerua Coss. cum ageret annum xiv. Consul designatus,& Princeps iuuentutis ἱppellatus est. Eundem paulo post Augustus consulem iterum designatum ad prouincias&exercitus cum ini- perio proconsulari misit in Asiam dc Syriam, ubi multa praeclara gessit. Post haec, Caius Armeniam ingressus, prima introitus sui initia prospera habuit: mox incolloquio circa Artageram oppidum grauiter ab Addon et,

praefecto circum tempora vulneratus est. Ex eo tempore corpus minus habile nec animum sat utilem ad Rempublicam habuit, ideoque ab Augustb,petens Vt priuati vitam agere liceret,reuocatus est.Demum cum Caius reditum pararet in Italiam, inualidus adhuc ecvulnere, x grani morbo correptus,Lymire quae est urbs Lyciae rato extinctus est. Corpus eius a Tribunis militum Romam perlatum est. Cineres eius in Mausolaeo reconditi sunt

34쪽

Livi L Drusi Germanici ex Antonia Minore filia, uxor C. Iulii Caesaris, quae postea nupsit Druso Tiberii Caesaris ex Vipsania Agrippina filio. LυCivs Ivo VsCAEs AR, Marci Agrippae ScIuli; filius,eodem anno quoCaius ab Augusto in filium

per aes Sc libram a patre Agrippa emptus, adoptatus est. Hunc postea Augustus in xi ir. consulatu suo productum virili toga donauit, Princeps Iuventutis appellatus ac Consul designatus est. I.ucius ergo Augustus ad Hispanienses exercitus cum Proconsulari imperio misit, qui valetudinis incommodo detentus, toto fere ho Canno in Gallia Massiliae substitit, ibidem morbo consumptus obiit, cum iam annum ageret x v I. tostea corpus eius Zc fratris Cau Romam allatum est a Tribunis

militum , ibique reliquiae & cineres eius Mausolaeo illati. MARCvs AGRIPPA Pos TH v Mus M. Agrippae ScIuliae filius, frater Cati& Lucii Caesarum, fuit rudis ingenio, moribus asper, immitis,ferox, corpore robustus, ideoq; Augusto auo minus charus .Hunc Caesar adoptauit cum Tiberio priuigno. Postea togam virilem ab Augusto accepit, Princeps Iuventutis tamen appellatus est ut ius in Equites Romanos haberet. Noluit ut Consul designaretur, quod in Caio &Lucio fecerat: adiecit solummodo,eum quandoq; in honore habendum, si quidem mereretur. Sed postea mira animi prauitate insignis,corporisque magnitudine ac robore stolide ferox,maris imperium sibi sutpote oriundo M. Agrippa, duabus prςcipue victoriis, Sic uia scilicet ac Actiaca nobilitato in deberi iactabat: eo etiam vesaniae prolapsus, Ut Neptuni nomen assumeret: Quibus ex causis

Augustus iratus Agrippam ex familia & gentilitatα

35쪽

sua abdicatum,Surrenti custodia inclusit. Hunc, defuncto Augusto, Tiberius interficiendum curauit,quastidiaceret iussu Augusti. IvO A M. Agrippae 6c Iuliae filia, Augustique neptis. Haec Lucie Paulo L. Pauli Censoris filio nupsit. Ex hoc grauida facta .ssimiliam Lepidam filiam peperit, quae postea Claudio Imperatori in matrimonium data est: postea quoque haec Iulia Augusti neptis iussu ipsius relegata est in Tremerum maris Hadriatici insulam, propterea, quod adulterii cum D. Iunio Silano conuia sta esset. Augustus quoque infantem cui nomen fuit L. Paulus) sicuti & matrem eius, suo sepulchro postmo tum inferri prohibuit. Obiit ibidem post vigesimum

cxilii annum, P E R O CLAUDIUS D R V S V s

NERO CLAVDivs DRvsvs GERMANICUS , Patre T 1berio Nerone,matre Liuia Drusilla natus, frater Tiberii Imperatoris,pater Claudii Cassiaris, missus in Ge maniam,eam prouinciam domuit, collapsus equo, fractoq; crure inter Salam & Rhenum fluuios victormo rem oppetiit, Momu q; cadauer Romam delatum, mucampo Martio in Augusti Mausolaeum illatum est. MDRUSI

36쪽

ANTONIA MINOR, Marci Antonii &'Octauiae sororis Augusti filia, Drusi Caesaris uxor, ex quo plures habuit liberos, tres tamen post se reliquit, Germaniacum, Lucillam,& Claudium Imperatorem. GERMANICUS c AE S A R. GERMANICI CAESARIS

GERMANicvs Drusi 8c Iunioris Antoniae filius,aTi berio patruo iussu Augusti adoptatus est: q uinquennio quaesturam, post eam .nsulatum gessita. Missus ad exercitum in Germaniam, obitu Augusti nunciato, uniuersis Legionibus Tiberium Imperato-

37쪽

rem pertinacissime recusantibus, & sibi summam Reipublicς deferentibus, Imperium suscipere noluit. Consul iterum designatus Armeniae regem deuicit, Cappadociam in prouinciae formam redegit. Annum agens xxx rv. diutino morbo correptus Antiochiae, tandem fraude Tiberii sui opinio fuit obiit. Vir omnibus vi tutibus praeditus. AGRIPPIN A GERMANI cI

Ac Ripp1NA M. Agrippae ex Iulia filia,atque Augusti & Scriboniae neptis. Haec in matrimonium elo cata est Germanico Caesari, Neronis Drusi Germanici filio, Tiberii Caesaris adoptiuo .Ex hoc suscepit nouem liberos, quorum duo infantes, tertius, Caius nominα, puer obiit, Drusum Neronem, & C. Caligulam Imperatorem,silias tres, Agrippinam, Drusillam,&Iuliam. Post mortem Germanici in exilium missa est.

38쪽

. NUMMUS NERONIS, ET DRUSI, AENEUS, FILIt

GERMANICI CasARIS.

Diui Iub N. Augustio Vermanicus, Pontistex Maxim mTribunici Foteu. XXX DX. Cf. ν. Imperator FIII.

39쪽

Cor. Anno urbis nec xii. Imperare eoepit Nolae die obitus.Augusti, xiv. Cal. Septembris, Anno Christi xv. . ImperauItannos xxta. menses uti&dies xxvi. Obiit in villa Luciliana, xvis. Cal. Aprilis, Cn. Acerronio Proculo,&Cn. Potio Nigrino Coss.Anno Christi xxxvi. Sepultus Romae in Mausolaeo Caesarum , in Campo Martio. Vixit annos Lxxvii. menses iv.& diem I. Vir fuit corporis ampli ac robusti,staturaequeprocerae,manu sinistra agilior & validior, articulis ita firmis, ut recens &integrum malum digito terebraret,caput pueri, vel adolescentis talitro vulneraret,coloris candidi,na oblongo, praegrandibus oculis, quibus etiam in tenebris videbat, valetudine prosperrima. Confecto senio accessit incurua proceritas, nudus Capillo vertex, Vlcerosa facies, ac plerumque medicaminibus interstincta, liberalibus artibus apprime eruditus, Latinae & Graecae linguae eloquio insignis, ingenio phssimo, truci, auaro

ec insidioso. UXORES TIBERII IMPERATORIS.vIPSANIAE AGRIPPINAE MONETA VIPsANI A AGR P P IN A, M. Agrippae&Ceciliat filia, neptis Pomponii Attici, equitis Romani, uxor Τiberii Iniperatoris,ex quo suscepit Drusum. Unice &plurimum hanc amauit Tiberius,quam inuitus, ae quidem

Di ili sc

40쪽

dem grauidam dimittere,Iuliamque filiam Augusti,cuius mores improbabat,ducere coactus est. Illam repudiatam deinde duxit in uxorem Asinius Pollio Gallus, quem fame necauit Tiberius. I v Ο Α Augusti filia ex Scribonia, altera uxor Tiberii Imp. quae, mortuo Agrippa, sic volente Augusto, Tiberio nupsit,qui Vipsaniam Agrippinam ideo repudiarat. Ex hac suscepit tilium, qui infans extinctus est. Hanc post Augusti obitum ex exilio non reuocauit, sed inedia& fame peremita. MONETA D R U S I

D R v s v s, Tiberii Neronis Imperatoris ex Agrippina naturalis filius, iuuenis admodum, morbo & intemperantia consumptus Romae obiit. Tacitus veneno cum sublatum tradit, quod illiSeianus perLugdum spadonem propinauerat, Quaestor fuit eo anno cum Germanicus Caes. & C. Fonteius Consules essenta. Θ R υ S I v x O R. L et v x Α siue Liuilla Germanici & Claudii Imp. ror, Drusi fratris Tiberii ex Antonia minore filia, uxor Drusi. Haec crat initio aetatis forma indecora, post vero pulchritudine praecellebat.. Hanc Seianus ad adulte riupellexit, &postquam primo flagitio potitus est, ne-

C que

SEARCH

MENU NAVIGATION