De vitis Imperatorum et Caesarum Romanorum, tam Occidentalium quam Orientalium, nec non vxorum et liberorum eorum, item tyrannorum omnium, qui diuersis temporibus Romanum Imperium attentare & occupare conati sunt ... Opus nouum ac longe praeclarissim

발행: 1615년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

que emina amissa pudicitia alia abnuit, eam ob coniugii spem,&Consortium regni, ad necem mariti impulit. Ex eo gemellos susceperat Tiberium dc Drusum praeter alios liberos, & ob adulterium supplicio af cta est. D R V S I ET NERONIS

Numisma aereum.

Tia εχ tvs Tiberii & 1uliae filius, Augustique nepos. Hic infans Aquileiae mortem Cum vita commutauita.

TIBERI Us patre Druso natus , Tiberii Neronis Imperatoris nepos. Hunc Caius Caesar Caligula primo adoptauit,& principem iuuentutis appellauit. Hic suit Gemellus cognominatus, quod cum fratre Druso eodem partu in lucem editus fuisset, a Caio Caligula fratre necatus,sicuti olim Tiberius auus praedixerata. Dκvsvs Drusi ex Liuia sorore Germanici filius, Tiberii nepos,vno partu editus cum Tiberio fratre, infans obiici. IV LiΑ Drusi ex Liuia filia, Tiberii Imperatoris neptis. Haec primo fuit Neronis Germanici ex Agrippina filii uxor, eo necato, nuptiarum iure indomum Rubelli Blandi deuenit.

42쪽

Caius C sar Caligula,natus estAntii prid.Calench

septembris,Germanico Caesare Ti. F. Diui Augusti nepos patre suo, C. Fonteio C. F. Capitone Coss. Anno aba urbe condita DCCL xv. Christi x m. Imperare coepit pud villam Luc1lianain die obitus TiberiiCaesaris,xVir. Cal. Aprilis, anno ab urbe condita Dccxxcix. Christi Σxxi I X. Imperauit annos I. I. menses x. & dies a x. Occisus est Romae ix. Cal. Februarit,ipso I v.& Cneio Sentio. Cn. F. Saturnino Coss. Anno urbis DCCXCIII. Christi x Li i. sepultu primo in hortis Lamiams Romae: paulo post in campo Martio, in Caesarum Mausolaeo repositus. Vixit nnos xxiix. menses Iv. & dies Xxv. Vir fuit statura eminenti, pallido colore, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis, cruribus curuis, oculis MC L temPO

43쪽

γ . a . temporibus concauis,fronte lata,&torua,capillo raro, accirca verticem nullo, hirsutus caetera. Vultum natura horridum ac tetrum, etiam ex industria prae se ferebat, componens .eum ad terrorem, ac formidinem omnibus.

concubina totidem.

IVNI AC LAv DI L LA, quam&Tacitus Claudiam appellat, M. Syllani nobilimmi viri filia, ante initium principatus C. Caesari nupta,In partu Oblita. LIvIA HOREsT ILLA, C. Pisoni prius nupta. Hanc C. Caesare conuiuio abduxit, & mane gloriatus est uxoremnitar Romuli sibi esse repertam, paucis Vero diebus elapsis repudiauit, & repudiatam biennio post relegauit, quod repetiisse prioris mariti Pisonis v-ῖum 111edio tempore videretur. LOLLIA PA v LiNA M. Lollii Caii filii Augusti Rectoris filia, antea C. Memmio, qui Consularem exe

Citum regebat,nupta,facta mentione auiae eius,Vt quodam pulcherrimae, subito prouincia euocata, ac C. Caesari coniuncta fuit: sed paulo post interdicto ipsi coitu in perpetuum,abeo dimissa. Hanc deinde ipsa Agrippina Caligulae soror necauit, propterea quod se Claudio

aliquando nupturam sperauerat: ac caput eius ad se . transferri,ut id cognosceret, iustici. CAE s o N I A,neque forma insignis, neque aetate integra, i uxuriae perditae mulier, & ex alio trium filiarum mater. Hanc tanto ardore adamavit C. Caesar, ut pelta& galea armatam, iuxta se adequitantem militibus ostenderet, amicis vero hudam. Ab hac medicamentum amatorium accepisse credebatur, ut valetudinem neq; Corporis neque animi integram haberet. Sed C. Caela- re occiso,a Centurione Lupo gladio confossa est.

44쪽

ENNi ANAEvIA, Macronis praefecti Praetoris, uinius operaTiberium interfecit,3c Imperium adeptus est, Uxor, Cati concubina. Hanc,Iunia Claudilla ex partu amissa, sollicitauit ad stuprum,pollicitus & matrimonium,si potitus Imperio fuisset. Idque iureiurando dcchirographo promisit. Hanc deniq; interemit, sicuti Mipsius maritum Macron mia. DRvs ILLA Germanici ex Agrippina filia, Augusti proneptis, Cati soror. Hanc ipse Caius Caligula frater virginem vitiauit, cum adhuc essetpraetextatus. Aliquoties etiam ab auia Antonia, apud quam educabatur, in concubitu depraehensa fuit. Cumq; esset a Lucio Cassio Longino in uxorem ducta, paulo post illam ab eo abduxit, &pro iusta uxore palam habuit. Ea defuncta, iustitium indixit, in quo risisse, lauisse, Camasse, Cum parentibus, aut coniuge liberisve,capitale fuit. Ac moeroris impatics,cum nodiu profugisset ab urbe trans Currens Campaniam, Syracusas petiit. Vnde regressus propere rediit barba, capillo promi . Nec unquam postea quantiscunq; de rebus, nisi per nomen Drusillae,

iurauita.

AGRIPPINA Germanici ex Agrippina filia, Augusti neptis, sororque Caii Caligulae, ab eodem fratre 1uo vitiata, & ab eodem exoletis luis prostrata ac in exilium acta fuit. Vxor deinde L. Domitii,mater Neronis Imperatoris factM.

45쪽

Iu L 11 Germani ei & Agrippinae filia, M. Agrippae

ex Iulia neptis, ac Augusti proneptis, Catique Caligulae soror, ab eodem Vitiata, dc postmodum ut adultera ab ipso quoq; in exilium misia; Habuit alioquin maritum

M. Vicinium P. Filium . IV LIA DRvs ILLA C. Cesaris ex Caesonia fili Infantem per omnium Dearum templa C. Caesar ci Cumferens, Mineruae gremio imposuit, alendamque Commendauit. Hanc omnino ex se genitam, illo de monstrauit argumento, quod ferocitatem paternam i mitaretur, dc ludentium puerorum oculos infestis unguibus peteret. Parentibus interfectis, illa quoque parieti est illisa: ac ita nefandissima tota soboles, ac integra domus e medio sublata est. LI v I A nata CX Germanico, & priore Agrippina, Cuius fraude necatum veneno virum massc scriptores tradunt. Ab ea Tiberius ad adulterium pelliciebatur: Id eo despectus ab Imperatore Tiberio fuit, Mater ipsa to mentis,suppliciolassiciebatur, de hac supra plura. NERO Germanici & Agrippinae filius, frater C. Cassaris. Hunc cum fratre Druso omnium criminatio isnibus obnoxium reddidit, variat fraude inductum. vi& concitaretur ad conuitia, dc concitatus perderetur, accusauit Ti berius Caesar per literas. Declaratus hostis, in Insula Pontia fame perlita. DR v s v s item, sicut frater, ut praedictum est, Tiberio criminante, hostis iudicatus, in ima parte palatii fame necatus est.

46쪽

TI. CLAUDIUS DRUSI. F. cAESAR , AUGUSTUS

Germanimae, Pontis Maximus, Tribun. Potest. XIV. f. V. Imperator. XXν M. P. P. Censer.

AE N E V M. .

Claudius Imper. natus est LugJuni in Galliis, C tendis Augusti, Iulo Antonio M. F. & Fabio in F.

Maximo Africano Coss. Anno urbis DCCXLI v. Imperare coepitRomae, I x. Calend. Februarii,die caedis Cati, Anno urbis conditae DCCxCI ii. Christi x LII. Imperauit annoS XI M.incias u III.&dies xx. Obiit Romae in Palatio,veneno necat' ab uxoreAgrippina, I II. Idus Octob. AsinioM. F. Marcello,&M. Acilio AuiolaCossanno Vrbis DC C Cv1i i. Christi Lv. Sepultus in capo Martio, in Caesaru Mffuso laeo, & in numeru Deo ru, tertius omniuRom. Principum a Nerone relet' est. Vixit annos LXIII. menses II. & dies x Iii. Vir, cuius forma dignitatem, C aut

47쪽

utoritatemq; praese ferebat, specie &canicie erat pubChra, Corpore prolixo , nec exili, risu indecenti, spumante rictu, humentibus naribus, Capite tremulo, ac valetudine semper graui. Conuitiis plus nimio deditus, vini cibi appetentissimus, usque adeo,ut tape Vomitu stomachum exonerare cogeretur: Somni breuissimi, libidinis in foeminas profvummae, aleae perquam studiosus, natura saeuus,sanguinariusq;,alioqui timidus, dc ad UXORES CLAUD II ULAE MILIA LE p ID A, Augusti,proneptis, ex Paulo IEmilio censoris filio, Ec Iulia nepte, Claudii adhuc adocilescentis sponsa,sed, quod pater eius in Augustum iurauerat, a Claudio repuὰiata . LIUIAE MEDULLINAE NUMMUS LIVIAM EDvLLIN A,cui cognomen & Camillae erat, e genere antiquo Dictatoris Camilli nata, secunda Claudii sponsa,die nuptiis destinato, moritur. PLAUCIA HERCULANILLA, triumphali patre

nata, ob libidinum probra, & homicidii 'spicionem repudiata a Claudio, ex quo liberos habuit Drusum dc

Claudia . DRvsvs Pompeius, Claudii dc Plautiae Hercula- . Omnia pauidus.

nillae

48쪽

nillae filius. Hunc puberem amisit,pyrum per lusum in

sublime tum iactantem, qui hiante ore actis vehementia suffocatus fuit. Cui, antepaucos dies mortis, filiam Seiani desponderata. . CLAvD1Α ex Herculanilla claudii filia,&ex liberto suo Botere concepta esse ferebatur: Quamuis ante quintum mensem diuortii nata alique coepta, ad matris tamen ianuam exposita,& nuda abiecta est. AELIA PETiNA ex Tuberonum familia nata, patre consulari obleues offensas a Claudio repudiata, luscepta tamen prius ex ea Antonia .

ANTONIAM ex Petina, Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto Syllae, nobilissimis iuuenibus collocauit Claudius, quos postea non reiecit modo, sed interfici iussit . V A L E R I bE MESSALINAE

49쪽

V A L E GA M E 3 s A L 3WA , Barbati Messiuae con- Abrini sui filia, ob impudicitiam 'prosisl ina, Claudii

VXor. Inter caetera vitia,a C: Sylio Romanorum pulcherrimo in uxorem assumpta,nuptiis Claudio inHostiensi secessu sacrificii gratia agente, celebratis, Na ci mi liberti iussu, assidente matre Lepida, a Tribuno transfixa est , superstitibus liberis, Octauia, & Britan

nico.

MONETA LIBERORUM

MONETA BRITANNICI AENEAE

50쪽

3 Britannicus,primo Germanicus dictus,patre C laudio, matre Messalina xx ii. Imperii die, secundi consulatus natus. Hunc paruulum militibus pro Concione,

manibus suis gestans, & plebi per spectacula, gremio

suo eum fouens, assidue commendabat. Post obitum patris veneno a Nerone extinctus est.

EX AERE.

IvLIA AGRIppi NA Claudii uxor, & ex fratre cermanico neptis. Huius illecebris blandissimis, ac oculis in amorem pellectus Claudius subornauit senatum, ut se cogeret ad ducendam eam uxorem, & ad incestas celebrandas nuptias, cuius fraude postea periit. Demum a filio Nerone co n stuprata & occ isa est.

legatus, Coniurans cima Vincrano, in Dalmatia Imperium Contra C laudium Imperatorem arripiens,primus omnium,postqua Resp ublica ad unius arbitriu deuoluta est,

SEARCH

MENU NAVIGATION