Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, neapolitani ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore, item Gabrielis Altilii, et Honorati Fascitelli carmina nonnulla

발행: 1719년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DE PARTU VIR G.

Nunc animum huc adverte: atque haec sub pectore serva. 'Est urbes Phoenicum inter, lateque fluentem Jordanem, regio nostris sat cognita sacris, Iudaeam appellant, armisque, & lege potentem. iHic claris exorta atavis, Vatumque Ducumque Antiquum genus, & dignis licet aucta hymenaeis, Pectoris inlaesum Virgo mihi Castae pudorem Servat adhuc, nullos non servatura per annos es Mirus amor seniumque sui venerata Mariti Exiguis degit thalamis, & paupere tecto, . . PoDigna polo regnare, altoque effulgere Divum Concilio, & nostros aeterniun habitare penates. Hanc mihi virginibus jampridem ex omnibus unam Delegi, prudensque animo interiore locavi; i ἰUt seret, intacta sanctum quae Numen in alvor i is Conciperet, serretque pios sine semine partus. Ergo age, nubivagos molire per aera gressus: Deveniensque lociam, castas haec iussus ad aures Effaret & pulchris cunctantem hortatibus imple rQtiandoquidem genus e Stygiis mortale tenebris soBripere est animus, saevosque arcere labores. Dixerat: Ille altum Zephyris per inane vocatis

Carpit iter, scindit nebulas, atque aera tranat Ima petens, pronusque leves vix commovet alas.

Qualis, ubi ex alto notis Maeandria ripis i ' 8s Prospexit vada, seu placidi stagna ampla Caystri,

72쪽

Praecipitem se se candenti corpore cycnus Mittit agens, jamque implumis, segitisque videtur Ipse sibi, donec. tandem potiatur amatis Victor aquis: sic ille auras, nubesque secabat. 93Ast ubi palmiserae thactu stetit altus Idumes, Reginam haud humiles volventem pectore curas Adspicit: Atque illi veteres de more Sibyllae

In manibus: tum siqua aevo reseranda nepotum

Fatidici casto cecinerunt pectore Vates. 93 Ipsam autem semram animi laetamque videres Auctorem sperare suum: Namque adfore tempus, Quo sacer aethereis delapsus Spiritus astris Incorrupta piae compleret viscera Matris, Audierat. Proh quanta alti reverentia Caeli roo Virgineo in vultu esti oculos deiecta modestos Suspirat: Matremque Dei venientis adorat: Felicemque illam, humana nec lege creatam Saepe vocat: nee dum ipsa suos jam sentit honores:

Quum subito ex alto Juvenis demissus Olympo, ror Purpureos retegit vultus: Numenque professiis Incessuque habituque, ingentes explicat alas: Ac tectis late insuetum diffundit odorem . Mox prior haec: Oculis salve lux debita nostris, Iampridem notum caelo iubar, optima Virgo: IIo Cui se se tot dona, tot explicuere merenti

Divitiae Superum: quidquid rectique, probique

Aetem

73쪽

Aeterna de mente fuit: purissima quidquid Ad terras summo veniens Sapientia caelo Fert secum, & plenis exundans Gratia rivis. Te Genitor stabili firmam sibi lege sacravit, Perpetuos Genitor cursus qui dirigit astris: Mansuramque tuo fixit sub pectore sedem.

Idcirco coetus inter veneranda pudicos Una es, quam latis caeli in regionibus olim Tot Divum celebrent voces. proh gaudia terris Q ianta dabist quantis hominum succurrere votis Incipiest Stupuit confestim exterrita Virgo: Demisique oculost totosque expalluit artus. Non secus, ac conchis si quando intenta legendis . Seu Micone parva, scopulis seu sorte Seriphi Nuda pedem virgo, laetae nova gloria matris, Veliseram advertit vicina ad litora puppim Adventare, timet: nec jam subducere vestem Audet, nec tuto ad socias se reddere cursu: Sed trepidans silet, obtutuque immobilis haeret. Illa Arabum merces, & fortunata Canopi Dona serens, nullis bellum mortalibus inseri r Sed pelago innocuis circumnitet armamentiS. Tum rutilus caeli Alipotens, cui lactea fandi' 'Copia, divinique fluunt e pectore rores. i i: ii sAmbrosiae, quibus ille acres mulcere procellas Possit, de iratos pelago depellere vento . . - .

74쪽

Exue, Dia, metus animo, parinara verendum Caelitibus Numen, sperataque gaudia terris, Icla Aeternamque datura venis per saecula pacem. Haec ego siderea missus tibi Nuncius arce, Sublimis celeres vexit quem penna per auras, Vaticinor, non insidias, non nectere fraudes Edoctus: longe a nostris Daus exsulat oris . 16 Qtiippe tui magnum magna incrementa per orbem

Ipsa olim Partus, Virgo, Sobolisque beatae

Adspicies. vincet proavos: proaVitaque longo . . Extendet jura imperior populisque vocatis Ad solium, late ingentes moderabitur urbes LNec sceptri jam finis erit, nec terminus aeUi.

Quin justis paullatim animis pulcherrima surget Relligio. Non monstra piis, sed Numina, templis

Placabunt castae diris sine caedibus arae. Dixerat. Illa animum sedato pectore firmans, rSSSubstitit, & placido breviter sic ore lociita est: Conceptusne mihi tandem, partusque suturos, Sancte, refers' mene attactiis perferre viriles Posse putas e cui vel nitenti matris ab alvo Protinus inconcussum, & ineluctabile votum 16sVirginitas fuit una: nec est, cur solvere amatae 3 Jura pudicitiae cupiam, aut haec foedera rumpam. Immo istas, quod tu minime jam rere, per aures, Excipit Interpres, foecundam Spiritus alvum

75쪽

Influet, implebitque potenti viscera partu,

Flammifero veniens caelo, atque micantibus astris. At tu virgineum mirata tumescere Ventrem,

Haerebis pavitans: demum sermidine pulsa Caudia servati capies inopina pudoris. Neve haec vana putes, dictis aut territa nostris I FoIndubites: serae dudum concessa senectae Dona oculos pone ante tuos. Nam sanguine avito Juncta tibi Mulier, sterilis licet illa, gravique Pressa aevo, haudquaquam speratum hoc tempore pignus Fert utero, & selix sexto sub mense laborat. Ira Usque adeo magno nil non superabile Caelo est. His dictis, Regina oculos ad sidera tollens, Caelestumque domos stiperas, atque atu ea tecta , Adnuit, ct tales emist pectore voceS: Jam jam vince, fides, vince, obsequiosa voluntas: Isci En adsum: accipio venerans tua jussa, tuumque Dulce sacrum, Pater omnipotens r nec fallere vestrum est, Caelicolae . nosco crines, nosco ora, mantisque, Verbaque, & aligerum caeli haud variantis Alumnum . Tantum essera, repente nova micitisse penates 'Iti Luce videt: nitor ecce domum complerat: ibi illa, Ardentum haud patiens radiorum , ignisque corusci, Extimuit magis. At venter mirabile dictu lNon ignota cano γ sne vi, sine labe pudoris, Arcano intumuit verbo. Vigor actus ab alto iso

76쪽

Irradians, Vigor omnipotens, Vigor omnia complens Descendit, Deus ille, Deus: totosque per artus Dat se se, miscetque utero. quo tacta repente Viscera contremuere: silet Natura , pavetque Adtonitae similis: confusaque turbine rerum Insolito, occultas conatur quaerere Caussas. Sed Ionge vires alias, majoraque sentit Numina. succutitur tellus: laevumque sereno Intonuit caelo, rerum cui summa potestas, Adventum Nati Genitor testatus: ut omnes

Audirent late populi, quos maximus ambit Oceanus, Tethysque, & raucisbna Amphitrite. Hos inter medios caeli, terraeque fragores Aequatis properans Volucer pulcherrimus alis, Omnia dum trepidant, discesserat, altaque nabat Per loca : quum Virgo celsis in nubibus illum Alternantem humeros videt, atque immensa secantem Ventorum spatia, & jam versicolore per auras Fulgentem pluma , ac caeli convexa petentem . Quem demum tali adspectans sermone secuta est: Magne Nes, celsi decus aetheris, invia rerum Qui penetras, longeque & nubila linquis, & Euros Antevolans, laeto seu te felicia tractu Sidera, quaeque suos volvuntur signa per orbes Exspectant redeuntem: alti seu certa reposcit

77쪽

Seu propiora vocant supremo tecta Tonanti,ina patet in summum regio flammantis Olympi , Teque amor, & liquidis sagrans alit ignibus aura: I precor, i nostrum testis defende pudorem. 22 Nec plura his r Tum vero aciem deflectit, & omnes,

Haud mora, sollicito percis rit lumine montes r . ' Adgnatamque animo, conceptaque pignora versat, Multa putans: serumque uteri miratur honorem. Interea Manes descendit fama sub imos, a 23 Pallentesque domos veris rii moribus implet: ... Optatum adventare diem, quo tristia linquant Tartara, & evictis flagiant Acheronta tenebris, Immanemque ululatum, & non laetabile murmur Tergemini Canis: adverso qui carceris antro a 3: Excubat insomnis semper, rictuque trifauci Horrendum, stimulante same, sub nocte profunda Personat, & morsu venientes adpetit umbras. Tum vero Heroes laetati, animaeque piorum Ad caelum erectas coeperunt rendere palmas. a 3 SAtque hic insignis funda, citharaque decorus, Insignis sceptro Senior, per opaca locorum . Dum graditur, nectitque sacros diademate crines: Dum legit etaetos Lethaeo in gramine fores, Qtia tacite labuntur aquae , mutaeque Volucres aclo Duciint per steriles aeterna silentia ramos: Adtonita subitos concepit mente furores, DLDiuitigoo by Coos e

78쪽

Divinamque animam: & consueto Numine plenus, latorquens ocillos, venientia fata recenset. Nascere, Magne Puer: nostros quem solvere nexus, asis Et tantos Cenitor voluit perferre labores. ' , Magne Puer, cui se haec tandem spolianda reservant. Regna, tot heu miseris hominum ditata ruinis r Nascere, venturum si te mortalibus olim Pectore veridico promisimus: igneus ut nos aso Viribus adflatos caelestibus ardor agebat i , i .i

Insinuans: si sacra peregimus, & tua late , IIussa per immensum fama vulgavimus orbem En ridet Pax alma tibi: simul ecce potentes 'Impulsi caelo, Divisque auctoribus acti, an Orbe alio properant Reges. Salvete, beati Aethiopes, hominum' sanctum genus, astra secuti: ' . .

Scilicet hue vestris adfertis munera regniS. - . . 'Accipe dona, Puer: tuque, o sanctissima Mater, Sume animos: jam te populique, ducesque frequentant 266 Litore ab extremo , & odoriferis Nabathaeis. Ille autem aurata fulgens in veste Sacerdos Iam canus , jam maturo venerabilis aevo, Quid sibi vult' sacras Puerum qui sistit ad aras, Sic venerans e laetoque inspectans aethera vultu e a6s Seque dehinc facili clausurum lumina fato, iExclamat: quod speratum per saecula munus, . Promissamque diu pacem, certamque salutem '

79쪽

DE PARTU VIR G.

Terrarum, exorta liceat sibi hice tueri Ioptanti, seniumque ideo, Parcasque trahenti. a Sed quid ego heu dira conspersos caede penates Infantum, & subito currentes sanguine rivos Adspicio e tristisque meas vagitus ad aures , . i Fertur' io scelus est, partus jugulare recentes . . . . Crudelis, quid agis' nihil hi meruere: neque illuna avQuem petis, insano dabitur tibi perdere ferro.

Nunc nunc, o matres, scelerata abscedite terra, .

Dum licet, inque sinu pueros abscondite vestros: Nam serus hostis adest. propera jam, regia Virgo,

Inque Paraetonias transfer tua pignora terras: a8o Admonet hoc magnum Genitor qui temperat orbem. Tuta domus, tutique illic tibi, Dia, recessus. ' . Verum ubi bis senas hiemes, bis senaque Nati . . Solstitia, & tantos superaveris anxia Casus: . ' Ingentes imo duces de pectore questus , assAureaque assiduis pulsabis sidera votis. Nam Puerum, quamvis per compita saepe vocatum, iSaepe exspectarum consuetae ad gaudia mensae, Perquires nequidquam amens: nec cara petentem Oscula , nec sera redeuntem nocte videbis. a9 Tresque illum rotos maerenti pectore soles, - . Et totidem trepidas somni sine munere noctes Omnia lustrantes, questu omnia confundentes

Flebitis uidigno perculsi corda dolore

Tuque Disitigod by Corale

80쪽

Tuque , Senexque tuus. Quarto sed Lucifer ortu Purpureos tremulo quum tollet ab aequore vultus Inventum dabit, & quaerentibus offeret ultro. O qtnas tunc lacrimas, o quae tunc oscula, Mater , Quos dabis amplexus, misto inter gaudia fletu l uum Natum ante aras Patris, & delubra sedentem, Muleentemque Senes dictis, animosque trahentem Adspicies gavisa, ipso adintrante senatu Primitias Pueri ingentes, nec inane sagacis Pectoris indicium, nataeque ad grandia. mentis. Tu vero quid in arma ruis, scelerata Iuventus e Quiη galeas, ensesque virum, & fulgentia cerno Agminae scutarasque promi sub nocte cohortes Obscura, de crebris radiantes ignibus hastis e Totne unum telis petitur caput' heu suror, heu mens Caeca hominum, semperque odiis adcincta nefandis i 3ra Iamque oleas, montemque sacrum Circumque supraque . Cinxere, & Ionga lucum obsedere corona. Qtio serore ecce trahunt manibus post terga revinctis Insontem: modo quem latas mira illa per urbes Edentem, Patrisque palam praecepta docentem 3r IAdtoniti stupuere, illum Regemque Deumque Humanaeque ducem vitae, sontemque salutis Haud veriti populo circum plaudente fateri. Im facinust mortemne etiam , de crudele minantur Supplicium' saevos stringunt in vulnera fasces, 3 a.

SEARCH

MENU NAVIGATION