Miscellanea, in quibus continentur Praemonitio ad lectorem de infantum communione apud Graecos. Defensio libri de Graecae ecclesiae... Brevis & succinta narratio de vita, ... Commentatio de Hymis Mutatino ... Exercitatio theologica ... Authore Thoma

발행: 1686년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

rus, ad seriem narrationis intermissam

redeo.

Cyrillo, licet jam victi triumphati viderentur hostes,pax plane incerta infida erat ad nova enim praelig

continuo Vocatur.

Intercedente modico tempore, inma Constantinopolim missi erant duo exGraecis Antistitibus transfugis,unus Sophiae Metropolita, alter Achridae fine, ut rebus denuo agitatis Cyrillus cathedra pelleretur, aliusque mmdo Romanae edi debitum obsequium sit praestiturus, utut ita, moribus, animique dotibus nidoneus, in ejus Iocum succederet. Hos in aedibus suis excepit Gallicus Orator, cujus patrincinio ac tutela fisi, rem, cujus causa illud iter suscepissent, protinus aggrediuntur. Cyrillum primo atrocibus dicacibusque convitiis insectantur, non alio titulo in privatis colloquiis, quam Haeretici, Lutherani, Infidelis, dignandum deinde Metropolitis, quia Cyrilli partibus steterant, palamviserio minitantes, se post receptas directrices iteras, quas Xspectarunt, Patriarch tum a Turcis pacta annua pensione

132쪽

11 Narratio de Vita,Studiis. Sestis, pensione conducturos. Oborta haenova tempestate, Cyrillus, consultis prius Episcopis Graecae gentis Proceribus, qui alacres promptique in eandem sententiam consenserint, fretum sua, tum Ecclesiae esse judicavit

quid jam novi hospites ex condicta

molirentur, Vigirio patefacere. Sol cum specialem horum tumul. tuum per insequentes annos sibi invicem cedentium notitiam ex nostratium chartis authenticis comparare hactenus non contigerit, curiosum Lectorem ad appencicem Hottingerianam remitto, e qua pauca delibabo, FLhusdam tamen insertis aliunde acceptis. Post tot varios conatus, consilia, quae ex Cyrilli lamicorum vigulantia & cura, sive potius e miser, cordi Numinis providentia in irritum cesseres mense octobre 1633. Cyri, Ius Contarius Berrhaensis Episcopus, pecuniis, quas ordinante Cyrillo, injus literis munitus erat, quo Ecclesiae necessitatibus melius subveniretur, peragnata Moscovi aliisque Graecie communionis regionibus, collegerat,

Patronum optime meritum ab illius sede

133쪽

Muri is stristi Lucarii. Irrsede movere ingratissimus mortalium satagit, exuta veterum beneficiorum memoria ex indignatione & tardi, vae repulsae, quam nuper ab eodem

passus fuerat, ob negatum scilicet, quem petierat, Archiepiscopatum Thessalonicensem jam irarum elenus hanc injuriam, dedecus uidisti omnibus viribus contendens, latis quimquaginta mille thaleris, muneris, ut ita singulis mutationibus astalet, loco, ad solium Patriarchale adspirat. Sed hominem, mala illius fide irritati, quos inanibus promissis deluserat, Turca post septiduum ad ansulam Tenedum amandanti inde eSilii pertaesus, sim lata poenitentia literis ad Cyrillum missis, poeuam, quam subiit, ex crimine admisso jure irrogatam moestus fatetur non diu post sedi pristinae, qua exciderat, restituitur. Sed nimiae lenitatis erga impium hominem Xhubita Cyrillum mox poenitebit.

Mercimonium illud sacrum, munuS

voloPatriarchicum,utpote specie splendidum, licet malis artibus possidentiquam maxime infaustum,Turcis quasi sub hasta vendentibus, novos non

raro

134쪽

iari Narratio de Vita, Studiis, Gesiis, raro allicit emptores Martio I 63 . Athanasius Patellarius Cretensis, A chiepiscopus Thessalonicensis, ad Dcerdotium primi ordinis ab ipso Cyrillo adscitus,infortunii, quod Berrha- ensem nuper premebat, immemor, stulta spe longe selicioris eventus animum honoris plus aequo appetentem lactans, eodem pretio, neque enim vel uno aspro id diminutum vellent Turcae mercatur, relegato Tenedum

Cyrillo. At non diu empta dignitate fruitur infamis Simoniacus, ille mense vix exacto quoque pulsus. Sede aliquamdiu vacante Junio sequente, Cyrillus multum adjuvantibus amicis, argento magis jus suum antiquum

repetit.

Nondum malorum Cyrilli finis,

quae sola morte terminabuntur. Anno enim I 63s Cyrillus Berrhaensis ultricibus suriis Iesultis, e quorum consiliis totus pendebat, adhuc dum sub eorum disciplina erudiendus, solutis quinquaginta mille thaleris, thronum

Constantinopolitanum iterum occupat. Omnia jam fiunt ex arbitrio magistrorum, quos habuit fautores cconsiliorum

135쪽

tae Martyrio Orilli Lucarii. I 23 consiliorum participes, nihilque imsectum relinquitur, quod huic injustae possessioni in longum diem stabiliendae

aliquatenus onducat quotquot Prillo savissent, a sedibus suis moti, Cyrillus ipse in exilium actus ad Rhoedum usque Invasor Cyrillus ab omni oppressa partis molimine securus d spolicum in Graecos eXercet imperium, otio & deliciis tempus allit, tam im sperata felicitate quasi obrutus, ut vix sui compos esset Vino exhilaratus in mediis poculis arcanum illud, de

quo non inanes erant conjecturae, recludens, gloriatur in hisce cum Pontifice Romano transigendis olim convenisse. At qualis homo i sordidissimae indolis, ingenii procacis, lucri inloriae simul avidissimus, vindictaein irae impatiens saepe enim Episcopos furore aetus pugno male tractabat &nullo modestiae aut religionis vinculo retinendus. Ille quasi uramento ad tuendum regali S. Petri obstrictius, profitetur, modo suppeditgrentur nummi, se non solas Papa manus, sed pedes etiam osculaturum nec dubito,

quin iisdem conditionibus gauderet

caeteris

136쪽

11 murratio de Vita, Studiis Gesis, caeteris titulis addidisse, Imperatoris Turcarum QRomani Pontificis gratia. Interea Cyrillus tristi exilio fatigatus sene consectus hoc habuit m tuendum, ne nautae Melitenses aut Florentini, qui mioparonibus4 triremibus Eneum mare infestabant, facta in terram exstensione,illum in praedam captum Romam ad novorum triumphorum materiem suppeditandam deportarent. Ne vero hisce opimis spoliis onusti redirent, insulae Praefecto hujus propositi gnaro in praesidium magis introrsum recedens, non nisi ingenti periculo adeundum Cyrillum subdincere commodum videbatur. De Cyrillo absente bene mereri non cessant amici, de ipsius libertate procuranda soliciti Lentum proceditia otium difficultatibus haud facile superandis obseptum. Post sesquiamnum, plurimis apud Turcas, solo a gento expugnabiles, intercedentibus, inter quos maxime eminuit Neophytus Metropolita Heracleensis, gratum

se praestans Cyrillo, qui illum bonis Lleris erudierat, discipulum, tertio r=stituitur. Neophytus ille ipsius, ingγ

137쪽

naae cum exulasset, res non solum privatas,sed quae ad Ecclesiam speetabant, Procuravit. Qua de causa a Philippo Cyprio dicitur, Ioc αρχευσα νομίμ ηανονικῶς, quod de solo jure delegationis videtur intelsigendum Cyrillo enim reduce cessit. Hostibus Cyrilli non defuit nocendi voluntas, non vindicta studium, non malitia,quae mentes illorum novis lac, hus admotis exagitavit Interdum victi, interdum victores, variatis quasi vicubus, de bello instaurando iterum cogitant. Quotquot novis dignitatibus, quas sub invasere Patriarcha nuperrime possederant, erant spoliati, ad pristinas sordes cincitas redacti, immor tales alunt inimicitias, neque quisquam facile in animum inducat, Jesuitas depositis simultatibus, invidia odio cum Cyrillo benevole acturos. De neutris illud erat exspectandum. C

sti indignabundi vident Cyrillum

Omnes eorum fraudes insidias elinsisse , toties depositum, exulantem, eorum ingratiis toties reducem,toties jus suum recuperasse constantiam

frausiimum animi robur nullis malis, nullis

138쪽

116 amatio de Vita,Studus,Gestis, nullis incommodis,non caliminiis, non carcere, non exili latari potuisse; conatus ejusmodi irritos ue illum omnibus superiorem illo vivente spem omnem propositi obtinendi evanescere cum illo omnem dissicultatem simul facile

amoVendam, neque se salvos aliteris, re Igitur coelum terrae miscent, voci, ferantur, discurrunt, insaniunt, consiliisque initis omnes methodos sanguinarium istud decretum, quod impendio volebant, assequendi, idque fere per integrum biennium, explorant ue quomodo id tandem Dei permissu eis erum dederint, non tam ex relatione Nathanaelis Conopi Protosyncelli;

quam e ore reverendi eruditissimi& praestantissimi viri D. Pocockii, aedis Christi Oxon meritissimi Canonici, qui isthoc tempore Constantinopoli

degebat, brevi enarrabo.

Cyrilli hostes,cum satis compertum haberent se frustra id aggressurOS,marentibus in Urbe Imperatore Glabrio,apud quos Legatorum Anglici

Batavici interpellationes multum erant valiturae, de exscindendo Cyrillo egerunt cum Bairamo Bassa tum maX-ime

139쪽

ime gratia florente,quod ille largis uaneribus corruptus lubens suscepit; moxque artibus subdolis effecit Imperator enim Morates anno I 638. bellicam expeditionem Persidem versus ad Bamadum expugnandum moliturus. Bairamum, ut omnia in promptu essent, quae Urbis munitissumae longaridissicillima obsidio exigeret, cum eX- pedita militum manu praemisit, dum

ille flairius, bipartito pabulationis

causa exercitu diversis itineribus, lento gradu sequuntur. Cuncta ex voto fieri diligentia Batram laetus Imperator vidit, coram gratulaturi saepe cum illo de castrorum munitionibus Wde Urbe oppugnanda verba miscens. Ille arrepta hac occasione, adjutus opera Husaini Basl, quem facinoris conscium admiserat, Imperatori retulit, Cyrillum Patriarcham apud

Graecos suos maxima authoritate valere illo instigante Cosalios Meham, oppidum ad Tanaim non procul a lacu Maeotide situm, nuper aggrestas diripuisse hominem esse praecipitis consilii, de quo hoc praesertim temporserat metuendum,ne jam, Constantino-

Ii poss

140쪽

128 Narratis de Vita Studiis, Gesis, poli militibus vacua, Graecos ad sedibtionem cieret, neque haec mala caveii

posse, ni Cyrillus de vita tollereturi Imperator ira iuspicionibus tumens hujus consiliis cesssit,is feralem mortis sententiam illico ignat, Constantin polim expedito cursore quam celerrime perserendam. Praefectus Urbis Cyrillum, sibi triste illud ac ultimum fatum instare parum cogitantem, missis Ianigariis in Patriarchio deprehensum in Occidentale castrum, quod Bosporo imminet, amandat. Junii 27 die, vespere satellites illum in lem hum trudentes dixerunt,se ad portum S. Stephani, qui paulo infra Constantinopolim est in litore Thracico, recta ituros, ut illic navi impositus ad quamdam mari: aes insulam traducatur. At oram solventes, dum se ad carnificinam destinatam accingunt, ille flexis genibus ad Deum optimum

maximum magna tum animi tum vocis contentione preces effudit, jamjam

moriturus. Venerandum senem primo omni contumeliarum genere prosequuntur, deinde faciem colaphis caedunt, tandemque gutture chorda

SEARCH

MENU NAVIGATION