장음표시 사용
11쪽
XII. rum 3 Vestrae, inquam , doctrinae , vestraeque morum sanctitati, sanctissimi doctissimique Praesules, acceptum reserre debet Ecclesia, quod a situ, & squallore repente ad tam sublime honoris culmen fuerit evecta: Vobis profecto , vestraeque virtuti, quod ille, qui mundi dominus appellabatur , habebaturque , in publicoc sella vestro, toto propemodum orbe spe Ante, infra vos, Sc non nisi vobis annuentibus sederit quod calumnias vobis per libellos Arianorum illatas reiecerit, & illos etiamtum obsignatos e vestigio in ignem projiciendos imperaverit : quod in hanc vobis, & toti Ecclesiae gloriosam sententiam eruperit, qua disertissimis verbis adfirmavit, vos a Deo constitutos esse Sacerdotes, vobisque tantam ab eo impertitiam ess e potestatem, ut vos de regibus ipsis , de vobis vero non homines, non reges, sed Deum ipsum consentaneum esset judicare.Τantum valuit ad Ecclesiae amplitudinem promo- . vcndam doctrina , & morum integritas. Contra vero, fuit ne tempus ullum tam Ecclesiae calamitosum , tamque periculorum plenum ,
quam sub imperio illius Imperatorum pessimi,& scelestorum coryphaei, Iuliani, inquam , ,
Apostatae, quum e medio tollere conatus est omne doctrinarum lumen, omnemque bonarum artium lucem extinguere, eosque, qui
Christiano nomine censebantur, in caecas igno
12쪽
x III. rationis tenebras detiudere Nonne tunc ito maximum adducta est discrimen Ecclesia Non- .
ne postquam neque minae, neque vultus instantium tyrannorum , non carcerum squallor, non exquisita tormenta, non mille poenarum modi, non mors ipsa ultimum terribilium, Ecclesiae formid nem attulere, ignorantia , quam in eam invehere studebat impius Imperator, tantum timoris attulit, ut venerandi illius Proceres
tunc totis viribus hanc infestissimam Reipublicae Christianae pestem sint statim insectati, atque ita callidissimi hominis, & veri Numinis
osoris astum elusere λ Et Leculis etiam a nobis minus remotis, quum sacrorum ministri & a scientia rerum divinarum , & a vitae sanctitate longius aberant quod non sine ingenti animi moerore commemoro) num reges , num principes viri, num populi, num ipsa multitudo debita eos veneratione prosequebatur ξ Imo, quum in summa initiorum , & religionis ignoratione versarentur, ipsimet sacrorum antistites, & divinarum rerum magistri etiam invitiorum coeno miserrime volutabantur, ita quum
populis non possent proprio exemplo, ut par erat, vel suis monitis praesucere , in nonnullis florentissimis orbis Catholici provinciis, a vera paulatim ita descitum est Religione , ut Ecclesiae sinus fuerit cruentissimis vulneribus dilaniatu. . Verum ex quo fonte tantam sapie
13쪽
tiam , morumque probitatem , nostrae fulci mentum dignitatis, derivabimus , nisi ex illa disciplina , cujus divinam vim Graeci imponendorum nominum magistri videntur assie-quuti, quum Theologiam nominarunt & eκ illa potissimum parte, quae divini eloquii auctoritate, & divinorum Reipublicae Christianae Procerum scriptis, & tot Conciliorum sanctionibus innititur: quae non solum nos docet , quid nos credere oporteat , & quibus veritatis vestigiis insistere, verum etiam ΔΙ - statem refutat, erroresque detegit, & quihus rationibus nominis Christiani osores, de damnatarum opinionum propugnatores prostligentur, demonstrat; & Ecclesiae Romanae hostes , tenebriones quositam , & verae lucis inimicos, cum quibus nobis est perpetua colluctatio, qui nos quotidie verbis, & scriptis libris Iacessunt, exquisitis tandem argumentis , & ex divinarum rerum scientia repetitis impellit , atque retundit. Haec enim disciplina turris est illa Davidica, illud propheticum munimentum, ex quo mille clypei, & arma fortium dependent . Sat scio primos illos Christianae familiae auctores, in omnem terram missos , ideoque Apostolos vocatos, literarum & humanae doctri me ignaros fuisse. At quis nescit, illos divino Numine adstatos, &coelesti sapientia imbutos , quamvis rudes,
14쪽
XV quamvis in summa humanarum rerum igno ratione versantes , non tantum septem illis Graeciae sapientibus , caeterisque doctis antiquutatis philosophis, verum etiam omnibus Ecclesiae Patribus sapie intiores quodammodo, doctioresque suilla Θ Quam autem illi Deo referebant acceptam doctrinam , qua Ecclesiae fundamenta jecerunt, nos ab ea facultate smutuabimur, quam vobis , Adoloscentes lectilsimi , jam nunc tradendam suscipio, quae controversiarum globos , R Patrum sentcntias, & Conciliorum sanctiones , & si qua sunt hujusinodi, certo ordine digerit, & exponit . Nec minus necessarium est Ecclesiae res gestas memoriae mandare, easque in numerato habere , ut iis tanquam e penu depromptis possimus exempla majorum & nobis , & adversariis ante oculos ponere, quibus admoneantur , quam nos semper Religionis normam perpetuumque credendi te norem habuerimus , illi autem immane quantum , totoque coelo a Christi dogmate , &ab Apostolicis institutionibus , & a Patrum decretis aberrarint, & nunc etiam veluti in profundo insanarum opinionum gurgite absorti , & inaniter disceptantium aestu laetati
infinito errore circumferantur. Eionum alio argumentorum genere salutariter usus est Stephanus Pontilax Maximus adversus Africanos s
15쪽
num Episcopos, ut eos ad saniorem redigeret sententiam , qui iterum sacra putabant ablutione expiandos a partibus haereticorum ad Catholicorum castra confugientes Nae ille quidem non aliud sancivit, quam ut nihil innovandum, & exemplis ex Ecclesiastica Historia repetitis standum esset , qua ratione , quod a majoribus traditum erat, confirmans , turbulentissimis Ecclesiae temporibu pacem attulit, eamque sedavit tempestatem, qua firmissima ejusdem propugnacula fuerant
non mediocriter concussa. Nec alia sane ratione adversus Novatianos Cyprianus,& Pacianus & Cornelius tanta contentione decertaverunt:
vel adversus Donatistas, & Manichaeos acriter pugnavit Augustinus Latinorum Patrum doctissimus: vel Ambrosius, Athanasius, Hularius , Eusebius contra Arianos , quam memoriam vetustatis excutiendo, divinis rebus assentiendi canones evolvendo, sensa, & instituta majorum, & Ecclesiae res gestas, quibus adversabantur, objiciendo. Num, Auditores sapientissimi, alia via ineunda, ut pos-smus auctoritatem Traditionis ab haereticis pervicaciter impetitam sustinere, ejusdemque vim , & veritatem defendere, vel quod in controversia est, & quod sola Traditione innititur , demonstrare, illudque ubique, se
16쪽
per, & ab omnibus usurpatum esse aperire Num absque historiae lumine, absque exemplis praeteritorum temporum fieri hoc ullo modo potest Praeterea quae nam alia scientia , quae disciplina, quae facultas, quod studium aliud esse potest , quod magis ad honestatem vitae, ad morum integritatem conducat , quam Ecclesiastica Historia Θ Quod si haec univeis, imo illa ipsa quae solas gentium profanarum explicaret narrando memorias a laudatissimo, & eIoquentissimo sapientiae auctore lux veritatis, magistra vitae, humanarum actionum moderatrix merito fuit appellata , quanto magis dicenda erit , haec illustrium exemplorum refertissima non quidem fucatae virtutis , & specie tantum laudandae, sed solidae, & absolutae, cujus eXemplar possit omnibus cujusque aetatis hominibus ad imitandum proponi ὸ Quod si literis celebrata Miltiadis modestia, qui tot victoriis optime de patria meritus , tamen in vinculis publicis , quod mulctam pecuniariam solvendo non esset , diem obiit supremum: si Themistoclis obedientia in exilium , post Athenas a servitute liberatas, ab Atheniensibus pulsi : si Scaevolae obdurata patientia suam dextram sponte comburentis , vel Attilii Reguli fides ad crudelissimos hostes redeuntis mirificum in nobis excitant virtutis
17쪽
amorem , nonne acrioribus stimulis ad comstantiam, & ad veram animi fortitudinem , & ad omnem virtutum habitum nos eriget
immotum tot Martyrum robur non tyrannorum minis, non cruciatibus tortorum immanissimis , nullo denique internecionis genere unquam animo concidentium , qui non sententia moti , sed in sua religione per VeranteS, nec gradu cedentes, sed audacter contra reges ipsos saevitate armatos eunteS, nec spe praemiorum elati , nec timore poenarum depressi , grandia obiere pro Deo certamina , aeternamque coronam , & nunquam interituram consequuti sunt gloriam ξQuod si virorum summa probitate praeditorum vitam intueri velimus, quos voluptatis illecebrae transversos non egerunt , qui insanas cupiditates , qui divitias , honores, gloriam , potentiam contemnentes , pleno gradu ad veram sapientiam contenderunt , eamque cum divino illo virtutum omnium choro sunt assequuti ; respiciamus oportet coelestes, ut sic dicam, primorum saeculorum Christianos , maxima illa nascentis Religionis nostrae lumina , quae utpote totius lucis
fonti propiora, laetius, & splendidius sanctitatis radios quaquaversum effundebant. Quod
si quid amplius , si quid perfectius , si quid
sublimius desideratis, excitabo vobis eX arenis
18쪽
nae, & Tebaidis accolas, quorum sanctissima Iinstituta , moresque & Cassianus , & Palladius, aliique Ecclesiasticae Historiae conditores , testesque plerumque occulati nobis quodammodo ob oculos ponunt . Quamobrem si& anteactis , & praesentibus temporibus studiosi juvenes nil antiquius habent , quam
multorum hominum urbes peragrare eorumque inores contemplari , ut proprios possint componere , ut bonam mentem acquirant,
ut se se ad omnem honestatis habitum efforment , si consuetudo , & familiaritas bonorum , si socios habere suae vitae, & in amicorum numero honestos viros , vel plurimum , vel omnino ad recte & sapienter vitam instituendam conducit , quidni ex assidua lectione , ex diuturno Ecclesiasticae Historiae studio idem sperandum Θ Etenim ego ingenue fatear oportet, Auditores, dum E sebium , dum Theodoretum, dum Sulpitium
Severum , dum Lausiacam ceterasque Ecclesiae Historias lego , vel memoria Vetera Christiani nominis monumenta repeto , mi hi videor in illa doctissimorum, ac sanctissimorum procerum concilia, in semper fiore tes piorum Christianorum coetus esse delatus : mihi videor mente alienata cum beatissimis illis divinitatis interpretibus Clemente
19쪽
te, Ignatio, Iustino , Cyrillo quamfamiliarissime versari : illos mihi adstantes videre: illos ultro compellare: illos loquentes audire. Quod quum mihi quam cepissime usu. niat, ceteris omnibus procul dubio haec i semet studia celebrantibus u venire arbitror . Haec autem exempla quid aliud esse debent quam incitamenta non mediocria, quam stimuli ardentissimi ad virtutis viam capessendam ξ Quod si qui in Sole ambulant, paulatim etiam nil tale cogitantes colorantur, & qui arti homines pingendi operam dederunt, etiam arbores , ceteraque snaturae opificia, etiamsi qua ratione nesciant, fingere discunt, ita quum noctes, atque dieSmenti obversentur eximiae virtutis viri , auctoritate , dignitatibus , sapientia praeclari, qua praeceptis, qua curis, qua eXemplis, qua prodigiis ad justitiam , ad modestiam, ad honestatem nos impellunt, fieri ne ullo modo
poterit, ut illos nos etiam aliud agentes non imitemur, non eos sequamur, non ad eorum exemplum nostros actus conformemus Θ Fieri
ne poterit , ut quum plebem ipsam, & imi subsellii homines , ignarosque , & ab omni cultu , & urbanitate remotiismos, & ad viles quasque artes detrusos, omni doctrinae lumine orbatos, quod genus hominum vix , vel ne vix quidem quale sit inter bonum, & m
20쪽
XX Llum discrimen plerumque pervidet , primis a
Ecclesiae saeculis fuisse castissimos sciamus, nos contra simus impudici, fuisse fortissimos, nos simus molles Θ Illos patientia obfirmatos, nos ignavia laboremus Illos humili animo, nos elato ξ Ιllos Christi vestigia sectantes, nos ab illis aborrentes Θ Hoc tam absurdum , tam a recta ratione absonum , tam experientiae omnilim faeculorum contrarium
suadebitur profecto nemini. Uerum non hoc solum reor ad reipublicae Christianae incrementum conferre adjumenti hanc, quam ad docendum ingredior, facultatem, quod illa in humanis pectoribus ardens excitet virtutis studium , & ad emendandam, perficiendamque uniuscujusque vitam, qui in ea a
curate versetur, quammaxime conducat. Hoc
illius beneficium laudandum quidem est, sed non illius omnino peculiare, egregium plane, sed non unice illi tributum. Majus praestantiusque est , magisque Religioni, nominique Christiano necessarium, quod mihi dicendum superest, neque amplius differendum. Non solum igitur omnis sacrorum antiquitas , & tanta vis exemplorum tenenda , ut illius studiosius, si vitiis intercutibus madeat, convalescat; sed etiam ut possit ceteris medicinam adferre, & non uni tantum homini, sed generatim omnibus proponere omnium
