Oratio habita in Romano Archigymnasio a Johanne Bottario Florentino quum ad historiae ecclesiasticae, & sacrarum controversiarum tractationem aggrederetur

발행: 1734년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

x XII.

vitiorum medicamentum : sanis vero minimeque medela indigentibus, ut ad persectionem sublimemque lanctimoniae gradum properent , summae virtutiS apicem indicare s. Etenim si in nonnulla re quid agendum, fugiendumve si dubitemus, si non bene constet , utrum hoc , an illud eligendum tanquam bonum , vitandumve tanquam foedum ,s cui opinioni tanquam divinitus confirmatae adhaerendum sit , quaeve ut haeretica re iapuenda, vel quibus verbis penitiora religionis mysteria aperienda, aut quo cultu Deus orandus ambigamus , & tamen hoc nostro quodam jure debeamus decernere, nonne Caecutiamus oportet , nonne in summa rerum

ignoratione versari necesse erit ξ Imo fieri non potest , quin transversi seramur, & temere . & inconsulto in errorem impingamus , si proprio marte , & solo intellectus nostri ductu, solaque argumentandi facultare de stantis rebus aliquid statuere velimus. Haec, quam dudum laudibus exornare contendo , hare inquam Historiae , haec Theologiae pars consulenda est . Ab ipsis enim in medium adferentur illa coelestis sapientiae volumina, praestantiisimorum Ecclesiae Procerum scripta, innumerae ab innumeris Conciliis traditae regulae , tot majorum exempla , tot decreta Pontificum maximorum . His standum praeceptis

22쪽

x XIII. ceptis, hae lucidissimae Christianae vitae faces,

haec morum dirigendorum norma , ex his tandem absolutissimae honestatis, & totius Religionis fontibus haurienda, quae tanquam e cortina, & tripode a supremo, summoque s Ecclesiae Sacerdote , a Romano Pontifice, divini Numinis pleno , danda sunt populis per totum terrarum orbem diffusis responsa, vel potius oracula. Hinc divinarum rerum scientia, hinc vitiorum, Omniumque sanimi affectionum medicina , hinc virtutis commendatio , hinc tota ratio morum ab his, qui sacris initiati sunt , ceterosque docere debent, repetenda est. Tunc Christiani nominis decus , & veneratio in dies augebitur, & Christiana Respublica non mediocre suscipiet incrementum . Nec UOS moveant , Auditores ornatissimi , quaedam imperitorum voces, & sparsi in vulgus rumus. culi hominum invidorum, qui praeteritis temporibus nondum barbarie ex Italia eliminata, ut nunc divini Numinis beneficio , tanta bonarum artium luce ejectam videmus,

insanissimos hos sermones permiscebant , &quod ignorabant aversabantur , R eam doctrinam , a qua se longe abesse sentiebant, dicteriis proscindebant , & calumniabantur ;& quos eam celebrare , & ad eam incum

bere intelligebaut , laesae Divinitatis crimino

23쪽

incusare non dubitantes , Religionis neglectae , & impietatis arguebant , nulla alia commoti ratione, quam quod viderent eos, qui haereses sectabantur , & a nostra Religione erant alieni, iis studiis immorari, ut nostra dogmata impugnarent. Quibus insaniis-mis obtrectationibus me temperare non possum , quin subirascar , quum videam illinc

peti accusationis argumentum , unde petenda foret harum facultatum non vulgaris laudum seges . Et quaenam , bone Deus , major , aut praestantior unquam excogitari potest laus hujus divinae doctrinae , quae ratio magis nos impellere, ut arcte teneamuS, adaugendam tuendamque Christianam Remp plicam haec studia maximopere juvare Nam sicut ille praestantior imperator non habetur, qui solum acies disponere, milites cohortari , campum movere , castra metari sciverit ;sed qui manus conserere audeat: qui inimicorum astus intelligat, atque illis intellectis eludat: qui hostium arma attrectare , atque ipsos iisdem confodere queat: qui a tranSὶ-gis , vel ab exploratoribus cognoscere studeat, quid agere velint, quid sentiant, quid cogitent hostes : qui omnes illorum artes, omnem illorum bella gerendi rationem pro be teneat ; sic optima quidem res est , &apprime necessaria Religionis dogmata callere γ

24쪽

x XV. re, ejusque institutiones, eiusque pMceptata

memoriter narrare ; sed hoc ad eam defendendam non satis est , verum probe scire soportet, quae in nos jaciant tela , qui alienae haeresi sunt addicti , ut ea possimus vel evitare, vel retunderer ut ex intimis eorum mentibus pervicaces, atque nefarias Opiniones evellamus , quas auctoritate divinorum Librorum , vel Conciliorum decretis , vel priscorum Antistitum scriptis , a se pessime habitis , confirmare contendunt . Alioquin umbratiles erimus imperatores, enerves duces , molles & languidi milites, omni arm rum genere destituti , vel tali pugione cincti, qui contra nostros adversarios nihil valeat ; & quum telis quamoptime instructi nobis inepte videamur, in aciem descendentes putabimus nos in alium orbem esse delatos , & tunc tandem nostro detrimento,& verecundia inermes nos esse sentiemus . . Gratiae igitur habendae sunt maximae huic facultati vel ex hoc ipso capite, ex quo illam criminandi arisam inepti homines sumpsere, tantique pluris facienda, quod ipsiusinet vituperationes uberem potius materiam Orna menti subministrant . Quamobrem vos oro, obtestorque , Patres amplissimi , clarissimi Ecclesiae Proceres, nam ad vos tandem mea

se se vertit oratio, ut eam quam ego Prosi teor

25쪽

XXVI. teor rerum in Ecclesii a gestarum cognitionem , & controveritarum doctrinam , quamque vos optime tenere sentitis , vestro favore, gratia, studiis, auxilio prosequamini. Ex his enim & doctrina illa , & morum praestantia Originem ducit , a quibus primordia coeperunt vestra dignitas, vestra amplitudo , auctoritas , gloria, majestas. Non enim Christiana Respublica , qua nulla major , nulla

sanctior ex magnifico rerum externarum aPParatu , nec ex iis, quae vulgo apud mortales magno in pretio habentur, divitiis, g neris claritate, armorum potentia ad tantam

magnitudinem , & ad tam sublime honoris fastigiunt pervenit . Quod si ita esset, multo pulcherrimam eam nunc sane haberemus, qui summo Dei beneficio, ac majorum nostrorum prudentia , & consilio iis omnibus satis abundanter perfruimur. Ex sola sapientia , & virtute initium duxit divinum hoc , di immortale imperium ; iisdem igitur vestigiis insistendum , iisdem artibus immorandum, ut ex quibus Originem, & increme tum , etiam suscipiat unde conservetur, & augeatur. Sapientia vero & virtus ad hoc necessaria , quae animum ad omnem honestatem componat , quae vitia excindat , & resecet cupiditates, doceatque quomodo vitam eleganter & cum laude non solum ipsi agereque

SEARCH

MENU NAVIGATION