Joh. Melchior Gottlieb Beseke ... Commentatio de frumentaria largitione et legibus frumentariis ad explicanda et illustranda multa iuris et veterum auctorum loca

발행: 1775년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 로마

121쪽

Vicissitudines largitionum stumentar. O. . IO3

sane, quomodo acutus iste vir id possit. Quis ienim umquam argumentum ab extraordinaria largitione ad ordinariam valere credidit Τ CONTA uΕNUs sane unicus est, dum inquit: Quamquam . autem haec extra ordinem largitio videtur in annonae caritate, quid tamen caussae fuerit, 'quamobrem frumentum, non panis popido Gretur, non video; si pisorum collegium ea tantum gratia fuerat institutum, ut gra- tuitum sanem cosicerent.

IT Aure Iii Antonini Philosophi extraordianaria frumenti Iargitio.

Μ. AURELIUS ANTONINUS PHILOSOPHUscum L. VERO, quem Augustum dixerat, LUCILLAM filiam despondit, ob. hane coniunctionem, Ut ait Capitolinus, pueros et puellas nouorum hominum frumentariae perceptioni adscribi praecepit. Vbi sine dubio legendum est cum L IPSI O pueros et puellas nouem annorum. Quis enim nouus homog quin etiam alios imperatores in congiariis ad annos respexisse, certum est teste CAPITOLINO in Pert nata; Alimentaria compendia, quae nouem annorum emis tuto Traiani delibantur, obdurata verecundia susιι- sit: et SUETONIO- raso, Cap. XLI. qui congiaria Fopula frequenter dedit . ac ne minores quidem Eue ros praeteriit, quamuis nonnisi ab undecimo aetatis anno accipere confiueuisent. CONTARENUS hanc uti

122쪽

- solet pro ordinaria largitione sumit, et L IPSI Us Errare videtur, dum arbitratur. ANTONINUM numerum frumentantium per idem illud 1nsigniter

auxisse.

Alaxan/ri Seueri tura frumentariae' , Iargitionis

ALEXANDER SEUER Us tantam rei frumentariae publicae curam gessit, ut septem annorum Cationem moriens reliquerit, ita ut quotidie LXXV. modi uni millia expendi possent, cuiuS memoriae' auctor ost RPARTIANUS. Alium adhuc modum. per quem bene de populari salute meritus este ALEXANDER, LAM PRIDIUS in eius vita 1nemorat, his verbis: Ulam, quod SEVERUS populo dederat, quodque Elogabalus imminuerat, turpi miis hominibus prinsectaram annonae dando, in integrum 're Hait . A PARTIANUS in Seuero ' olei. inquit, tantum reli- qait, ut per quinquennium non solum Vrbis usibus, sed totius italiste, quae oko' egeret, si Fceret. Licet ylehdiltributio, principumque Mius cura, nunc pro in stituti ratione nihil ad nos pertinere videtur; non tamen plane hanc praetermittere possumus, quia . insta occurrent nonnulla, quae absque hac breuissima enarratione enodari nequeunt. Olci nempe distributio, cuius naultipleo et magnUS R Uanis usus. erat, primis reipublicae temporibuS, tanquam extraordinaria largitio nonnunquam secta'. ' esse

123쪽

i Vicissitudines largitionum frumentar. Fc. IO

esse videtur, uti LIVIUS Lib. XXV. de SCIPIONERFRICANO auctor est, qui cum Aedilis esset, Con-gium olei in vicos singulos dedit. Repetita ista quoque quandoque est, et-vsque ad CONSTANTINUM M. durauit. SYMMAc Rus Lib. X. Epist. XLVIlI. olei tantum sp0cios victum plebis tenuiter inuecta sollicitat. Cuius rei V. C. PraesectuS Annonae partium suarum diligens executor praeto rionae amplissimae praesecturae, ut ipse asserit. dudum fecit indicium, missis de more breuibuS, 'quae angustiaS patefacerent conditorum. Notatu dignior adhuc est carnis porcinae largitio, 'quae cum AURELIANO orta est, et diuturna fuit, teste FLAVIO VOPISCO in eius vitae Idem et carnem por

cinam Populo Romano distribuit, quae hodieque diuid tur. Haec quoque largitio ad longius tempus patuit, quam olei et vini, quod eundem AURELI IN UM distribuisso VOPISCUS restatur, atque quasi in perpetuum ius transiit , uti apud CASSIODORUM est; Suarii quoque, inquit, Rommae copiae caussa reserti, tuo scilices praesecto annona G deputati videntur examini. . Suariorum, quorum carnis diuiden dae cura erat ν mentio quoque fit in inscription 1-bus, imo et in Codice Theo 'lano Lib. XIV. Titi' IV. et Pusinianeo Lib. XI. Tιto XVI. de Suariis et

Susceptoribus vini et ceteris corporatis. Verum enimvero nolumus longius a via nostra aberrare,' sed persequamur institutum nostrum. Quodsi quando occurrat in continuanda explicatione locus, qui

124쪽

ad eius genhris largitiones, se reserat, lassiciat non plane ignota esse haec omnia lectori.

g. LXVII.

Aureliani extraordinaria largitis

frumentaria. .

AURELIANUM Imperatorem tandem panem loco frumenti populo dare incoepisse CONTARENUS putat. hac singulari plani ratione commotus: AURELIANUS scilicet, uti VOPISCUs tradit, suscepta in Orientem expeditione, bilibres coronas Populo Rom. pollicitus, si victor rediisset, Populo. qui aureas expectabat, ex panibus dedit, inde a quo tempore semper seruatum fuisse morem hun ' ce. Sed miror sane, quomodo acutus iste vir istat Proserre possit, nec videat, extraordinariam largi-itionem hanc esse. Quodsi enim velis ordinariam largitionem ita ab. AURELIANO , transmutatam sitisse, nescio cur populus committeret, ut AURELIANUS ad promissionem sibi sectam adimplen- ., dam nonnisi ordinari m transmutaret. Si igitur ne prius, quam Q. hinc panes dari consueuerunt, sequitur absurdum esse, si pistorum collegium iam prius institutum fuit, pistores publicos eorumque collegium adesse, ubi non opus est panibus. Λst adfuerunt pistores, adfuit pistorum collegium, multis priuilegiis immunitatibusque firmatum, adfuerunt pistrina et gradus, quorsum haec omnia, nisi

125쪽

micissitudines tirgitioni stimentar. Fc. I

nisi velis absurda existere 7 Omnia ergo contrate sunt Contarenet Aliud largitionis genus ab Aureliano usurpatum magis explicitum eli, cuius meminit in epistola ad Praesectum annonae apud eundem Vopiscum his verbis. Inter cetera quibus Diis sauentibus Romanam rem iuuimus, nihil mihi es magniscentit

quam quod additamento unciae Omne an ronarum via

carum genus iuui. Occasio huius largitionis scilicet fuit, quod Aegyptium vectigal valde auctum tum temporis erat, hoeque, quod accesserat, Aurelianus donari Populo Romano statuit, ita tamen, ut quod in se erat, nemo expers esset huius largitionis. Quapropter iussit, ut pistores, qui panes in urbe vaenales conficiebant, certi in kisses v. g. taliae- ris pro annonae .modo, ut fit hodieque, panibus singulis unciam adderent, vam ipse gratuitam amentibus d at, damna pistorum frumento Ale andrino sarciendo. Aliud huius largitionis testimonium apud eundem est in vita Aureliam: Pan, hus urbis Romae unciam de Aegyptio velligati auxit. Et Z0 SINUS propter haec, inquit, et panum honor rio munere populiam Rom. donaue

De aerario ad frumentariam Iargitionem ordinariam su sinendam.

Iamiam eo peruenit frumentaria res, ut certum, atque perpetuum ius quoad illam statueretur per

126쪽

per solas principum constitutiones tum generalestum speciales, ad hanc vel illam prouinciam, . praesecto annonae, proconsuli missas, ita ut necesse sit, quo omnia plenius pertractata videantur et absoluta, eas illustrare adhuc, quae plurimum 'stumentariis largitionibus addiderunt. Atque primum quidem, quod oflendere aliquem possit, unde acrarium tantam menstruam largitionem su-ssinerer potuerit, quantam hucusque vidimus. Asthisi praediis atque possessionibus certae ponsiones quotannis praestandae iniunctae fuissent, certe 'non potuisset non fieri, quin non soluendo Ubi aerarium tantae multitudini. Inde multa deprehenduntur imperatorum rescripta, quae de istis pensionibus earuisque modo disponunt, ubi perti-

net rescriptum VALERIANI et GALLIENI in I. T. C. Iuli. de annon et . trib. quod annonas is soluere

debeat, qui possessiones tenet, et fructus percipit, non qui heres defuncto extitit. Et d inde, quod

a DIOCLΕΤΙANO et MAXIMIANO scriptum in l. s.

eod. indictiones non personis, sed rebus indici solent: efideo ne ultra modum earundem possisionum, quas pos

des, conueniaris, praeses prouinciae prospicietis. LXIX. , Cous antini M. eo nisi tutiones ad frument

riam largitionem de immunitate a comsserendis annonis concedenda.

CONSTANTINUS M. per plures constitntiones iret frumentariae curam gessit. quarum aliquae in I

127쪽

Vith tudines laritionum frumentur. Sc. I

Codice Theodos reno, aliquae vero in Iustinianeo. nobis asseruatae sunt. Illarum praecipuae initio imperii eius oditae. suut; quibus enixo studio prouidit, ne rei tributariae ad sustentandam publicam annonam sinus fieret. Prima habetur jn I. r. C. Theod. de annom et tribui. cuius posterior pars haec est: omnes sensitare, debebunt , quae manu nυba desse gationibus. adscribuntur, nihil anplius .exigendi. M ms qui vicarius, aut Rector proiιinciae ciliquid iam cuia ' . quam crediderit ramittensem, quod aliis remi t , . de Iropriis dare facultesibiis . Ompelletur. In priori vero'

parte. Iconstitutionis quatuor exceptiones statuit, quibus immunitatem a conserendis annonis con- 'cessit, rebris priuatis principis, eccissis catholicis, Euse-hii familiae . et domui Arsacis regis Armeniorum. Αl

tione facta, a . susteptore tributorum acceptas ad Iabularios vel Sexagenarios deserri iubet, ne salsis apochis fraus, stat. Et tertia denique est, cua fraudibus omnibuS occurrebat in l. q. C. Th. eod. quae committi poterant in facienda adscriptione modi annonae. Rectores scilicet prouinciarum manu propria illum designare debebant, postquam indictum prouincialibus esset, canonem annuum praestandum esse. Vt autem hisce constitutionibus lucem. aliquam asseramns, necesse est, ut hic notemus ad collationem annuae praestationis indictionem fieri, singulis annis, cuius haec sorma i erat, quod edictum principis omitteretur anniuer-

. sariis

128쪽

sariis vicibus, cui modus erat adscriptus manu . principis. Huius indictionis particulares indictiones a scriniariis praefecti praetorio fie- bant, quae per singulas prouincias transmisetebantur, locisque celeberrimis publicabantur, quatuor mensibus antequam collatio fieri debebat. Pqst publicatam indictionem fiebat partitio, siue adscriptio, prout quisque terras censibus insertas, siue obligatas tenereti Adscriptione facta fiebat exactio, et denique inlatio atque susceptio a susceptoribus, quae ibi facienda erat, ubi possessiones censibus insertae erant; quo facto a susceptoribus apochas accipiebant, , eaSque acceptas deinde ad Tabularios seu Sexage rios deserebant. Perserri postremo oportebat susceptas , species, h. e. annonas a possessoribus ad ciuitates singulas per singulos menses, et quidem vel ad horrea, vel tantum ad limitem pro loco ac proxiamitate possessionem non longius. Quodsi vero longius transmittendae essent, tunc mari vel flu- smine per Navicularios perserebantur.

. f. LXX.

' De Pi sorum fraudibus ad declinandam istis oriam frunctionem. De pistoribus extat rescriptum in l. r. C. Th. lde pistorib. et catabol. Rescriptum est ad Prosu- lturum Is aesectum annonae, cui subjecti erant pist res. teste CASSl ODORO in sormula praes ann.

129쪽

, Vicissitudines largitionum frumentar. O. I M

Lib. 6. forna. I 8. Per oscinas, inquiti. si rum discurris, pensum et munditiem panis exigis; occasio scilicet rescribendi erant fraudes a pistoribus commissae, qui staudulenter bona sua in alios transseia 'rebant, ut postea, rebus in abdito locatis, tamquam minus idonei pistoriae iunctioni liberarentur, eisque alii subrogarentur. His fraudibus coms TANTINUS constitutione hac grauiter occurrit. Cunctis Pisoribus intimari oportet, quod si quis sorte possessiones suas ideo putauerit in alios transferendas, vi posea se, rebus in abdito conto eatis, misius idoneum ad meret, tanquam in Iocum. eius alio subrogando, nishil ei haec asutia, nee detesabilia commenta profutura sunt, sed in obsequio pisi inisine ulla excusatione durabit, nec ad eius iura revocabuntur, s quas emtiones Dan

scripserit. 3. LXXI.

i De frumento aeneo. Peculiaris CONSTAT IN I constitutio 'extat in I. unie. C. Th. de frumento Carthaginens, quae interpretum ingenia mirum in modum exercuit. Si quis corpora, inquit, aeneo frumento obnoxia detrax rit, ab omni interpellatione Iiber si, quamuis alia. corpora possederit, 'e eo erit libera ab aenei frumentiisquietudine: comparatores enim rerum Obnoxiarum te neri oportet, pro modo eius rei, quam adepti sunt,

etiam s extra liberalitate rem fuerint consecuti. Sta quia pleriquι ex magistratibus, aenei frumenti presta-

130쪽

IIa Caput. LII.

tione obnoxii, vel ps sibi dum admini bant, alios sub

rogarisit, vel redemti pro aliis alios creaverunt, re-- . subrogationibus ad eiusdem aenei frumenti pensita' fionem teneantur: illos enim solos ex subrogatis ser=verare oportes, quos confiterit idoneos esse facultatibus et minus idoneorum Ioco non a ' redemtis magistratibus subrogatos. Dat. Prid. N. Dec. Sirm L, Constantino . A. IV. et Licinio IV. coss. 3Is Primo de verbis' solliciti simus, post de constitutionis 'sensu. Compora hic pro rebus sumi debere in aprico est; deinde loco detraxerit legendum sane est Uraxerit, etroissideat loco postsederit, Iiberasitatem loco liberalitate. redemti sine dubio hie dictum pro corrupti pecunia' audi gratia. Quod ad sensum in eo latet dissicultas, quid frumentum aeneum. Omnem litem dirimere volunt, qui pro aeneo frumento reponunt Poeno fru- mento, quod Vero non admittendum ex triplici hac ratione, quia I non de Africano in uniuersum frumento, sed de Carthaginensi tantum agitur,st nuspiam in constitutionibus vox haec usurpatur, et denique 3 contextus aliud suadet, uti ex sequenti tractatione apparebit. Alii aeneum frumentum dictum esse perhillent a modiis aeneis frumenti, ' de quibus in I. modios aeneos a I. C. Th. de Suseceptoribus, cuiusmodi Romae erat in Minucia stumentaria, ad quam populus statis diebus sturnen

SEARCH

MENU NAVIGATION