Joh. Melchior Gottlieb Beseke ... Commentatio de frumentaria largitione et legibus frumentariis ad explicanda et illustranda multa iuris et veterum auctorum loca

발행: 1775년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 로마

111쪽

Vicissitudines largitionum frumentar. Uc. 93

excoquerentur. Instituto iam pistorum hollegio,

multa sine 'dubio introducta sunt, ut eo melius i certus ordo stumentandi seruetur, uti Negocian- . tium, Nauiculariorum, Caudicariorum, Mensorum, Catabolensium et Mancipum certus numerus atque collegium. Negotiantes scilicet ii vocabantur, qui tam in urbe, quam in prouinciiS stumentum ne-ι gociabantur; Navicularii, qui et Caudicarιi dice- bantur, a nauibus Tiberinis, - seu quae in fluulis ustui erant, quas codicarias FESTUS illas caudicarias naueS appellat, quae . ex tabulis crassioribus 'factae; optime SENECA de Brev. viti cap. MILPlurium tabularum, inquit, contextus caudex tapud antiquos vocabatur. Vnde publicae Codices dicuntur, et naues nunc quυque, quae ex antiqua consuetudine per Tiberim commeatus subvehunt Caudicariae . vocantur. V AlἰRO de vito Pop. Rom. Lib. IILGELLII Noct. Witis. Lib.. X. c. XXV. et amnicos nauicularios vocant l. r. Ins. de Can. Irum. Vrb. Rom. I. a. C. Theod. de pisorg. l. s. C. Theod. δε si orib. I. p. C. Theod. de suariis via. Rom. Eorum corporis mentio sic in I. r. C. βυι de hereae decuri h. L II. I. T . I. ao. C. Theod. de nauicuti ueli. Gnici Valentiniani de nauicul. amnis. Caudicarii igitur erant nautae Tiberini, qui annonam ad Portum urbis Romae aduectam iii horrea P. R. et ad Vrbem Romam Tiberi subvehebant caudicariis nauibus ,.quarum in tribus inscriptionibus mentio fit.

- prima:

112쪽

94 Caput. LV

prima: PRO C. PORTUS. UTRIUSQUE. A VIRO. INNOCENΤISSIMα CODICARII NAUICULARII ET QUINQUE . COR P. NAUIGANTES

secunda Romae in basi marmorea:

tertia est decantata illa, quae in Insula Tiberina inuenta: Rexit annonariam Potestatem Vrbis aeternaerent etiam factum es, in mensores nos Portuenfer, quibus vetus fuit cum Caudicariis Diuturnumque luctamen voti compotes. Abiremus, et utrumque corpus et bene is Se et victoria gratidetur adfectum: nam Vt hoc elis indicio, iam posito magistratu Statuam patrono praefantis Oi, tesimonium Gratulationis exsoluimus cum res non adulatione Privato sed iudicio posto in otio et quiete . Reddasuri

Catabolen fies, quos in Sitobolenses quidam non recte mutant, denique suerunt, qui onera fiscalia Romam veterinis .

113쪽

micissitu ines largitionaem frumentaria Fc. 9

veterinis comportarent; qui, cum pistoribus iunguntur, ii dicendi sunt, qui frumenta aduecta a nautis Tiberinis, horreis inserte, siue .eaddm in pistrina transferre, siue coctos inde panes ad gradus transportare, aut aliud onus fiscatu debent. Dicti fortasse απο τὼ καταβαλλειν M. Onerando, quod iumenta his rebus onerarent, similes adeo agasonibus nostris, quibus ad ferenda in molas frumenta, sarinamque reserendam Vtimur. I. e suis. C. Theod. de hytorib. et Catabolensib: CASSIO DORUS Lb. m. Variar. cap. X. Declaramus, in quit, ut marmora, quae de domo Pinciana consat esse deposita, ad Rauennatem Vrbem per Catabolenses v sim ordinatione dirigantur. idem Lib. IV. Var. 47. in fin. Guin etiam onere centum librorum nullus excedat. Et mox: Et ideo quinquaginta solidorum muructam iam 'non veredarius, sed Catabolebis incurrat, quisquis ultra centum libras paclippum crediderit onmrandum. CUI AC IU5 Obstra. Lib. XVl. c. V. Mensores dicebantur, qui aduectum ad Portum V. R. frumentum admetiebantur in horreis condendum.

et rursum cum inde promeretur Romam per ca dicarios subvehendum.

Mancipes denique, siue mancipes pistorii, unde mancipatus pisorius sunt, qui paneficio et pistor,bus praepositi erant, ex Socratis scilicet sententia, ut 'igitur iisdem fuerint cum iis, quos Justinianus

vocati Diuersos suis e mancipes a pistoribus, ex nonnullis

114쪽

nunnullis legibus C. Th. patet; nempe his canonem consignatum suisse ad panem coquendum l. a. C. Th. de frum. Vrb. Constant. item datam his, aliquando mutui nomine pecuniam, ex publica pecunia dedicata ad coemtionem. frumentariam l. 3. C. Th. eod. Item L 4. C. Th. de executor ostendit, apparitores praesecti praetorio pro poena quandoque mancipum corpori sociatos. lnio et pistores dicebantur mancipes de quibus i. 18. C. Th. de pistor. et Catabol. l. a. 3. C. Th. de stum.'Urb. Constantinop. l. 4. C. Th. de eXecutorib. Vnde et ministerium istud mancipatus vocabatur 4. I 8. C. Th. de pistor. et Catabol. Ηi. Omnes non tantum sub generali Praefecti Vrbis dispositione suerunt quod docent l. 1 - I3. C. Th. de Pistori et Catab. sed etiam sub speciali Praesecti annonae d. 3. Id. I . a I. C. Th. de pistor. et Catabol. i. g. 6. C. I h. de Poenis. Pisriud erant aedificia, ubi frumentum et reliqua ad annonariam largitionem pertinentia seruabantur, quae Socrates Lib. V. cap.

18. οικους vocat, eorumque in veteri

Vrbis stomae descriptione CCLIV. colliguntur.

115쪽

Vicissitudines largitionum frasmentar. O. 97

praedia et possessones, pistorum corpori salaria certa praebebant, unde et iundi dotales dictL Quae de pistorum, nauiculariorumque collegio hic amplius dicere possem, disserenda sunt ad explicationem peculiarem Codicis eonstitutionum, per quas formatum potissimum est. De panibus solummode distribui solitis, et modo distribuendi pavea tantum addamus, quia simul cum pistorum instituto introducta ista omnia fortasse sunt. Panes igstur isti a carabolensibus ad gradus portabantur, ibique a pistoribus distribuebantur tessera- triis, non rigitur clanculum e pistrino, sed palam de gradibus, ut constitutum est in et C. Theod. de annon. ciri etiam a gradibus. palatii principutri distributi sunt, unde panes salatini a SUI DAVO Oantur, et gradites a gradibus ita dicti, qui in naquaque urbis regione ad pistrina aedificati erant; quod indicat PRUDENTIUS aduersus Symm.-chum Lib. T. v.

. Et quem panis alit, gradibus dispensus ab

cIUS OV. Lib., XXVI. cap. Ad L numum vidisse fatetur, in quo gr*dus hi expresti erant, simul et qui

'eos ascenderet in summo panem accipiens de pistoris manu. De graditi isto pane oti ni a peruulgata sunt. Tit. C. Theod. de ann0n. cis. et pane gradisi.

116쪽

et L IPSIUS Elia. Lib. I. e. VIR idem' de magnil. Rom. H. c. X. Quinam vero hi gradus fuerint, non inter omnes constat. Certi non amphithea-'trales, sed tamen distineti et separati per omnes yrbis regiones, uti PRUDENTIUS adv. Symmachum Lib. II. v. 9 8. de annonae abundantia loquitur:

Qιis venit esuriens magni ad pectacula Circi Quae regio gradibus vacuis iamiam dira SH et 7 aut quae Ianiculi mola mota quiescit' Et omnium manifestissime Vetus Vrbis Obnsantinopolitanae descriptio sub THEODOSIO jun. conscripta id demonstrat; ubi per singulas urbis regiones gradus certo numero designantur, qui proximi a pistrinis fuerunt, unde panis coctus promebatur; quod videri potest tam ex descriptione ista modo dicta, quam ex legibus VALENTINIANI In Tit. C. Theod. de ρnnon. ciuis. et pane gradisi, et potissimum ex l. 3. l. 4. I s. l. 6. cit. quae ad Vrbem Romam pertinent, non minus quam ex PRUDENTII loco. In istorum graduum edito, siue tabulato, erat annona sine panis repositus, positisque ibi, qui distribuerent: singulis e populo, vir, tim palam, per gradus ascendentibus atque in summo gradu annonam accipientibus. Alio loco

igitur distributus est hic panis grati sis, quam quo olim mimbi missilium spars, exceptiue: hi enim

in Vulguru spargebantur, atque a populo in gradibus

117쪽

Vicissitudines largitionum frumentari tac. 99 '

bus theatralibus, vel in circo vel alibi extra ordinem constituto excipiebantur. At panis graditis non spargebatur, sed dispendebatur, erogabatur de manu in manum in edito graduum. Hi pu-hIici orant; alii priuati, in quibus priuati homines frumenta sua reconderent, quo pertinet CASSI ODOR 1 illud IX. Var. v. . ' Panum palatinorum, posmiarhim, militarium ciuilii , Rallam et Ostensum adhuc mentio iniicitur, quoS EXplicara non alienum erit. Palatini erronee a Suida quem ideo Cuiacius damnavita cum popularibus confunduntur. παλατῖνοι, inquit,

τιου Palatini ab objecto dicti suerunt panes, quod palatinis praeberentur, pariter Vt 339sulares et militarer, non a loco Vnde praeberentur, quod apertissime docet l. 7. C. Th. de ann. Civ. pane graditi. Civiles nempe contradistinguebantur militaribus; milites enim ut stipendii partem eius 'generis accipiebant Tit. C. Theod. de erogat militian n. Lib. VII. Tit. IV. et Tit, C. Pus. Lib. XV. Tit. XXXVIII. . Quapropter similem in modum ciuiles dicti, ut annona tisica et annona militaris Ossensis panis ita dictus, quia ad portum ostiens erit canon fiscalis omnis su hebatur, inque eo portu pistores, horrea collulasve habuere, quod apertissis lue testatur. l. 4. C. Theori de Canona rumenti α G , d

i . . i.

118쪽

R. Panis Acesis distinctus adhuc est ab eo qui, cuuilis dicebatur, licet uterque sumtu publico erogabatur; fiscalis enim e frumento fiscali, vel ex fiscali copia expendebatur.

De numero frumentantium. De stumentantibus eorumque numero, a Tra- iano aucto, etiam pueris admissis PLINIUS auctor

est in Panegyrico: Tu ne rogari quidem susinuisti; squamquam laetissimum oculis tuis esset, hoespectu Romanae plebis impleri, Omnes tamen antequam te viderent, recipi, incidi iustifi, ut iani inde ab infasilia parautem publicum munere educationis experiremur Imo et numerum frumentantium expressit PL1NIUS: Paula minus, inquit, quinque millia in uorum fuerunt, quos Iberalitas princpis notri conqui ait, mumi, adscivit.

De frumentisia Iargitione HADRIANO

Post TRAIANI tempora nonnulla adhuc scriptoriim loca obueniunt, ubi mox frumentariae largitionis mentio fit, mox duntaxat curae princi pis circa annonam. Ista loca ego mallem de e traordinaria frumenti distributione intelligere, quam de ordinaria; relina, quast de cura impe- riali testantur, non occasionem dare debent cuipiam ad credendum, peculiares frumentarias Iarr. gitiones

119쪽

Vicissitudines largitionum frumentar. Fc Ior

gitiones easque extraordinarias subintelligendas es e, uti CONTARENUS male secisse mihi videtur, sed potius statuendum est summa eX ratione, perpetuam Imperatorum frumenti curam fuisse simul cum Praesecto Vrbis, Praesecto annonae, et Proconsulibus, uti id videri potest, ex omnibus sero cὀnstitutionibus Codicis Theod. et Iustinianei. quae de annona agunt. Quapropter ego quoque arbitrarer, ea ratione recte a me explicatuni iri ea, quae antiquitas, istius generis nobis seruauit documenta, Videamus igitur vicissitudines largi- tionis frumentariae sub imperatoribus sequentibus; in quantum per nos huius generis aliquid determinare stabit. Atque de HADRIΑΝΕ Α aliqua lamgitione frumentaria nihil habeo, quod dicam, quia de tali scriptores silent. Id tamen innovatum esse' ab eodem videtur, quod Senatores in stu' mentantium numerum retulerit: uti SPARTI AN Us auctor est: Senatoribus, inquit, qui non vitio suo δε- coxerant patrimonium pro Iiberorum modo Senatoriae

professionis expleuit, ita ut plerique in diem vise sua dimensum fine dilatione re tuerit. Imo et alio modo

frumentantibus, TRAIANI forsan liberalitate commotus, consuluit, dum incrementum libera- litatis suae adjecit, uti iterum S PARTIANUS scribit: Pueris ae puellis, quibus Traianus alimensa detu- Ierat, intrementum libe3 alitatis adjecit. De priuilegiis, quae pistorum collegio et nauicuIariorum ex

singulari gratia simulque ob salutis publicae stu-G 3 . dium

120쪽

dium concessit, testimonia in Pandectis extant, et quidem in ι. s. g. s. D. de 're Mimnit. Diuus Hadrianus, notauit ibi CALLISTRATUS, rescrimit,bnmunitatem nauium maritimarum duntaxat habere, qui annonae urbis seruiunti f. LXIV De frumentaria Iargitione ANTONINO PIO,' . imperatore. De ANTONINO PIO, quem EI ADRIANUS habuit. heredem, apud CAPITOLINUM haec leguntur; Vini, olei, et tritici senariam per aerarii sui damna emendo, et gratis sopulo dando sedauit. Populum enim lapidibus petiisse ob stumentariae rei inopiam ANTONINUM, auctor est . . AURELIUS VICTOR. Quo sorsan commotuS erat, ut eXtraordinem frumenti curam gereret; . quod veteres nummi indicant, quorum multi extant cum hac inscriptione: r ANNONA AUGUSTA hoc est, imperatore curaote copiose Urbi illata est annona. De hispe nummis lege Antonium AUGUSTINUM Dialogo i L. Ex hoc, uti etiam ex aliis eius generis locis, demonstrare vult CONT ARENUS, .stumentum, noh panem, a TRAIANO et subsequentibus imperatoribus distributum esse; sed ille ipse concedit, hanc, uti ceteras frumentationeS, quas reperiit, extraordinariam esse, et mihilominus inde argumentum sermat, pro sua opinione δ nescioi sane

SEARCH

MENU NAVIGATION