Joannis Mariæ Panighetti in gymnasio Patavino pub. juris cæsarei professoris Ad tit. de V.O. Disputatio

발행: 1757년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sM Jque tacite , neqRe , pres' aut conditionem :; purς' - nomine appellatur, quod iiRumnibus careat , 4uae obligati0nem diMrre. ivaleanti. Eat euiui puraei stipulationis .esti Vis , iut; quod in i comprehensum' est , & petendi sathn Ω- cultatem, & solVendi ulpari at obligatio nem. Scio equidem , Alisitores , 1 aeptam de pura ac simplici stipulatione doctrinam tam multa complecti, aut G ix3 ullus reporiri cxitus possit sed suae de ea hactenus tradidimus, pro temporis, institutaeque disi putationis ratione, satis hodie esse : existi, mamus. . C0nditionali enitis locus dandus est, . quae de amplitudine Zc fravitate cum

superiore contendit. Stipulatio autem conditionalis est , quae inum ruticujus eVentum, quem Pragmati Cisem viaiant, colebratur. Tot exemplis id n potes . declara' ri, quot ea sunt, quae uis fiant, aut eveniant , mygnopere cupimuS. Ηςc tamen ab Iuris .unsultis, eorumque' interpreti 'bus asse 'ri Iolent: si navis te Asia 6

nerit: c Titius cis ut factus suerit: si

Capitolium ascenderit. Hac loquendi ratione β t. apertum ., quod sub conditione pr0missum est , i ii Φc deberi statim,

12쪽

nec peti posse; ea vero adimpleta, & obligationem nasci, & petendi facultatem oriri. Ex his facile intelligas, conditionis illud esse praecipuum, ut & obligationem differat, & jus petendi; nisi sorte ea tacita obligatione promissorem statim teneri dicas, ut in promissione usque ad conditionis eventum permaneat, neque illud liberh distrahat, aut alienet, quod, impleta conditione , se soluturum promiserit. Hinc Iuris Interpretes docent, improprio

vocabulo eos uti, qui eas, quae aut praesens, aut praeteritum tempus respiciunt,

conditiones appellant: puta, s Melius Ui-- vit; s Confuι factus es. In futuro enim eventu esse nequit, quod jam accidit; quodque jam accidit, neque obligationem differt, neque petendi facultatem; quod, ut dicebamus, verae conditionis praecipuum est ac sinsulare. Etsi vero, his expensis,

huic conditionum generi conditionum nomen Interpretes denegent, ego tamen conditiones hujusmodi a veris conditionibus non omnino differre comperio . Quemadmodum enim veri nominis conditiones ,

ita & conditiones hujusmodi, quas Vocant improprias, incertum dubiumque stipula

13쪽

s XIV Jtorem faciunt, & promissorem . Ut enim qui in suu rum tempus conditionem Con-

runt, de eo, quod futurum est, ita qui in praesens, aut in praeteritum, de eo , quod jam accidit, incerti sunt; atque ita quidem incerti, ut a staude doloque liberum non dimitterem, si alteruter certo

sciret, id, de quo se dubitare ostendit mirum conliserit, contigisse. Non est opus multis, ut id explicetur. Si enim certo scias, aut Maevium vivere, aut Consulem fuisse factum, quis te dolose agere non jure dixerit, si te daturum, aut facturum esse promittas, s Maevius vivit, aut Consul factus fuit Nimis igitur fortasse temere conditionum genus hoc plerique Interpretum

a conditionum numero expungunt. Licet enim earumdem Vi, ex parte rei, ut linquuntur , quae certa est , obligatio non differatur, differtur tamen ex mente eOrum , qui contraxerunt; quos, ne cum dolo, proptereaque frustra contraxisse dicamus, in re ipsa certa incertos omninosuisse dicendum erit.

Sed jam de ea conditionis specie, quae stipulationi expresse adnectitur, Pro rati ne temporis hactenus dicta sussiciant; de illa

14쪽

s xV Iilla nunc dicamus, quae eidem stipulatio- .i tacite inest; deque ea praecipue , quae

transversos agit Interpretes, atque his verbis exprimitur: dabis cum veneris. Ego sane sententia illa, diem potius tacite ni dicerem stipulationi , quam conditionem ; quemadmodum conditionem potius, quam diem stipulationi te tacite adi icere existimarem, si1 diceres, dabis si Teneris . Cum enim dicis , s Teneris, Voluntatem

potius, quam tempus; Cum diciS, cum v neris, tempus potius, quam Voluntatem spectare Videris. Quaecumque tamen de hoc tacitae conditionis genere a subtilioribus asistrantur , ego multo sortasse verius statuo,

quam subtilius, conditionis genus hoc, quocumque modo concipiatur, nihil omnino ab ea, de qua jam diximus, tacita conditione differre, qua quis fructus nascituros pollicetur. Ut enim si nascentur, & cum nascentur, solummodo debebuntur; ita si hic venerit, & cum venerit, quae pollicitus fuerit, solvere tenebitur. Sed multo plura in rem hanc afferri possent, nisi nos institutae jam disputationis argumentum ad se vocaret, ad quam , ut planiorem n his viam faceremus, non pauca hactenus

15쪽

de pura, dc conditionali stipulatione in

medium produximuS.

Tertius igitur celebrandς stipulationis modus est, cum in diem stipulamur. Aptius rei hujus exemplum afferri non potest, quam quod in g. in diem. de V. O. Tribonianus his verbis adducit: decem --

reos primis Aac Martiis dare nondes PDiei hujus adjectio facit, ut non solum priusquam dies Venerit, peti non possit, sed ne ea quidem ipsa die, in quam stipulatio facta est . Totus enim is dies, inquit eo loci idem Tribonianus , arbitrio Iolmentis tribui debet: neque enim certum es, eo dis, in quem promissum es, datum non esse , privouam is praeterierit. Ex his facile patet, diem adiectum ita debitori ad dilationem prodesse; ut ante illum diem cogi ad solvendum non possit. Quod quidem licet prima fronte clarum peripectumque Videatur, attamen Interpretibus nostris ad graviter disputandum non levem

causam 1 pissime dedit. Si enim ex hac stipulatione, quς jure Valet, illa duo proficiscuntur, quς ex Valida stipulatione oriri solent, obligatio scilicet, & actio ;illud primum quςritur ab Interpretibus,

16쪽

oum diei beneficio utrumque differatur .an vero. licet, vi actionis nondum nais, peti statim ab invito non possit, obliga tio tamen jam nata dicenda sit, quq c teroquin causam actioni tribuit, atque uno eodemque veluti partu nascitur Atque actionem quidem natam non esse ais perte tradit rapianus in I. certi. ff. si cert. petat. his Verbis: ante dism vere , aut petere non potero ; quod clarius postea in Instit. Tribonianus expressit β. supradicto, his verbis : quod in diem sipulamur , p ti priusquam dies venerit, non potest. Igitur stipulatio in diem actionem differt Iac petitionem . Neque Vero hic quaestionem quaestioni superaddere placet , quaerendo cum Ρragmaticis, num reVera dies stipulatibni adiectus ad promis ris commodum ita pertineat, ut peti ab eo non possit , nisi totus dies elapsus fuerit 8 Abnoc enim disputationis genere plura me abstinere cogunt, tum quod hac de re a-tiys commodius disputandum erit ; tum quod urget illud , cujus gratia praesens a nobis cceeta disputatio est. Quod igitur superest , propiusque ad propositum argumentum accedit , illud

17쪽

s xvIII lpotius quaeramus , num, quemadmodum

diei appositi beneficio , petitio differtur , ita & obligatio , ut in conditionali stipulatione accidit, differatur, ita ut, quae in diem promissa pecunia est , ejusdem non solum nulla petitio ante diem sit, sed neque ulla ejusdem solvendae obligatio 8 Acsi Ulpiani verba in supradicta l. certi, ut sonant, accipias, die apposito, cffici intelligas , ut praesenti die, idest die stipulationis contractae non debeatur; si vero ut significant, ita deberi intelligas , ut tamquam statim debitum, statim peti possit. Plures vero alios Iuris locos si consulas , etiam in diem promissism, , statim debitum esse cognosces . Id docet Iustinianus in dicto I. omnis, id l. centesimis. de V. O. id l. cedere . ff. de V. S. Sed quae isthaec debendi ratio est , quodnam obligationis genus hoc , quae nulla ad solvendum aut vi intest, aut necessitate compellere Z Quis enim ignorat, eum , qui Vere debet, etiam invitum cogi posse ad solutionem Z Nimirum in diem debitum ita statim deberi dicemus , ut tamen statim peti mon possit. Neque inanis haec commentatio est ; id enim dc stipulatori , &

18쪽

promissori utile est . Prodest stipulanti, cui, si, quod in diem debitum est, ante diem solvatur , indebiti condictione repeti non potest. Prodest promissori, .cui, quia debitor est, etiam ante diem solvere licet, seque debito liberare; quod sane certum non esset , nisi certum. etiam

esset, debitum jam natum esse.' Sed quemadmodum, quin volenti ante diem solvi possit, nemo unquam dubitavit ; ita non desuere, qui invito ante diem solvi non posse constantimimh a que apertissime docuere. Quos tamen ego Iureconsultos ad ingenii potius ostentati nem , quam at Veritatem id fecisse, dicere ausim, nisi Cujacium, Virum coeteroquin praestantissimum, Iurisque universi peritissimum, eorum Ducem magna cum animi admiratione esse cognoscεrem. Sed quoniam magis quam Plato, ut est in Ρroverbio , amica veritas esse debet , quae communem Iurisconsultorum sententiam tuentur, primlim producamus; quae Cu-jacium, e)usque asseclas defendunt, posmmodum a ramus.

Illud vero primitim statuatur, diem stipulationi dupIici modo adiici posse ; aut

19쪽

xx Jsimpliciter & absolute ; aut eo addito , quo dies commodo creditoris appositus videatur . Hoc altero modo si dies apponatur, invito creditori ante diem solvi posise omnes negant Iurisconsultorum . Scholae; at si primo modo adiectis diςs fuerit, omnes omnium Iurisconsultorum voces affirmant . Cum enim , inquiunt. stipulationi dies simpliciter adiicitur, quod utiis , quod commodum, quod opportunum solventi fuerit, respicitus. Quae: ratio facit, ut, si velit, eidemque commodum videatur; ante diem etiam invito creditori debitor solvere, possit. γ Et sane , si dies , ut mihi prosit, adiectus est , qui mihi proderit, si quominus ante diem sol-.Vam a creditore prohibear Deinde si liquo mihi iure uti liceat, cur inquit

Vinnius , etiam invito altero, eodem j re uti non possim Ρostrς γ aut lube ter concedant etiam invito creditori ante diem solvi posse, aut detqantur , t loque Iure expungantur plura Iurisconsubtorum responsa , quibus naec debitoris facultas innititur ac roboratur. Deleatur celeberrima illa Iuris regula: unusquisque favori suo potest renunciare et expungatur

20쪽

xxI IUlpiani pronunciatum . in L stipulatio ista. g. inter . ff. de V. O. quod certa die promissum est , vel statim dari posse : quod

autem quis jure potest, ut dicebamus , quo-ulinus possit, prohiberi non debet. Quamquam vel ipse Iurisconsultus rationem rediadit : totum enim , inquit, medium tempus ad solvendum liberum promis ri relinquitur . Deleatur l. si ita stipulatus. 39. ff. de solui. , ubi si tibi, aut Titio

dare promiserim , alternativa hac , ut loquuntur, ita uti me posse traditur, ut, etiam te invito, Titio solvere possim. Deleantur denique , ac de medio prorsustollantur l. cum tempus. de R. I., i. si Iudex. de Minori, l. pen. C. de Ρare, quarum omnium sententia id conficitur, ut nobis liceat impune contemnere, quae Vel

pacto , Vel lege in gratiam nostram sunt constituta . Diem igitur stipulationi adjectum promisser impune negligere poterit, ac stipulatori repugnanti, nolenti, ac pro sus invito solvere . Haec postquam Adversarii, qui caeteroquin paucissimi sunt, audierint , mirabimur, inquit Donellus, si

quid contra afferant, ut ab omnibus se me receptam sententiam explodant. AN

SEARCH

MENU NAVIGATION