Joannis Mariæ Panighetti in gymnasio Patavino pub. juris cæsarei professoris Ad tit. de V.O. Disputatio

발행: 1757년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

t xxII Jetamen praeter privatas rationes suas, nonnullarum etiam legum auctoritatem producunt . Hae igitur quanti sint, singillatim videamin. Quo autem primo utuntur Iuris praesidio , ex l. si soluturus. ff. de soluti mutuantur. Alterum Vero ex l. item. in princiff. de consae pecvn. producunt . . Utrumque quid efficere, ac probare possit, diligenter perscrutemur. Africani ergo sententiam hanc esse a-junt in L si1 soluturus. ff. de soluti, inopportuno tempore pecuniam offerre non

licere . Quod sane, sic in genere & absolute, ut loquuntur, intelligatur , nihil Co Verius atque aequius afferre Iurisconsultus potuisse videtur; at si, quod ex hoc illi colligunt, & in rem suam trahunt, attente expendatur, nihil potest esse magis ineptum, nihil a veritate magis alienum , scilicet in diem promissum, ante diem offerri non posse . Illud probent,

tempus solutionis ante diem minus esse Opportunum , nosque Victi manus dabimus et quod enim ipsi importunum esse Volunt, nos maxime opportunum existimamus. Quemadmodum enim importunum

22쪽

95s xxin Jnum maximZ debitori putamus tempus illud , quo pecuniam petiturus ad ipsum stipulator accedat, eumdemque solvere re-luaantem actionibus circumveniat ; ita opportunus semper ad creditorem debitor Venit, quocumque tandem tempore ad eum rem veniat soluturus. Sed quid tandem doceat Iurisconsultus in cit. l. si soluturus , Videamus; nimirum eandem Ioci ac temporis rationem habet, inquiunt Adversari1. Ita enim loquitur : quid si non Opportuno tempore aut loco obtulerim λ α recte quidem, si generice eum loqui dicamus. Ut enim importuno loco OG ferre non potes , ita neque tempore importuno . Non eadem tamen, 1n specie nostra, sed omnino diversa utriusque importunitatis ratio est. Locus enim vere

dicitur importunus, qui alius ab eo sit, qui solutioni dictus fuerit; non est vero importunum tempus, quod aliud ab eo sit, quod fuerit ad solvendum constitutum. Utriusque ea diversa ratio est, quia tempus promioris gratia, non stipulatoris , ut in quaestione nostra supponitur, adiicitur ; locus vero adiicitur gratia utriusque et quia nimirum loca singula pro

23쪽

s xxIV Iregionum Varietate propter varia mercium pretia singularem ha nent utilitatem. Quare, ut creditor alio loco accipiat, cogi non potest ; ut accipiat ante tempus , cogi poterit. Alius enim locus semper est ipsi Importunus; tempus vero non est eidem importunum, nisi cum illud ejusdem commodo expresse adjeci um erit . Hujusmodi tamen coactiones atque importunitates tanta cum suavitate coniunctas, esse existimo, ut si me nummularii, argentarii, creditores omnes hac de re disputantem audirent, non cunctis modo suffragiis sententiam hanc confirmarent, sed, gratiis etiam redditis, sinu me propemodum suo complecterentur , urgerentque Vehementer , ut ex publico loco hoc, quasi Praeco debitoribus denunciarem , diu noctuque, quocumque loco, quocumque tempore solutionem sibi sore opportunam. Iam vero munimen alterum, quod ex Ulpiani auctoritate in I. item. 18. ff. de

const. pecvn. petunt, CVertere conemur.

Placet legis 1ententiam paucis afferre , quam pluribus Interpretes eXponenteS, rem 1aciunt obscuriorem . Quidam se soluturum constituit certa die ; is tamen ante illum

24쪽

xxv Jl illum diem creditori suo. pectiniam offertι; creditor eam accipere recusat; paratus tamen ad eam accipiendam die. constituta, si eadem ipsi oblata fuerit. Quaeritur num creditori diceat postmodum. pecuniam petere, licet yet 'eum steterit, quominus pecunia si1bi Miveretur Z Ulpianus eum pejteie posse tradit. Igitur si creditori ante non accepisse non nocuit , non fuit liberum ' debitori lante diem tradere voluisse Igitur invito creditori debitor ante i diem solvere non poterit. Nimirum id evenit, resplindeligus hanc :legem Glassator, i quia

sorie stipui toris p cominodo te' pus illud adiectum est .l Sed h- divinulo: in , non

responsio e Illud jverum, i Posse , credi torem etiam post diem , si . pe cunia adhuc: Extes; at si uon 1 extet, non

me : debitorem isirum j a me, persequi, quod per eum non stetit, . quominus die constituti etiam non expectatu, pecuniaiyei solveret. Illud enim, quod in Praptoris Edidio legitur, per eum 'non setis, ad P ctorem simul, & ad reum ruferri debet, ut utile utrique sit; debitori quidem, ut, si post diem constitutam non habeat iunde solvat, non teneatur; creditori - ,

25쪽

s XXVI Iut quoniam die constituti ad accipiendum paratus erat , etiam post eundem diem petere possit, si adnuc pecunia extiterit. iHaec illarum legum, interpretatio abunde probat , tempus stipulationibus adiectum , quia totum solventis commodo datum est, stipulatori nunquam dici debere importunum. Atque hactenus quidem lege, ratione deinde Adversarii decertant. Sed sua statim debilitate corruit illud unum, quod ex ultimae Voluntatis comparatione deducunt. Si enim, inquiunt, legatarii causa, dies testamento apponatur, ut res non solvatur, nisi cum legatarius aut aetatis, aut tutelae lubricum evaserit, nullo modo liberatio contingit, si ante diem solutio fiat; cur in stipulati e contrarium jus statuamus t Nimirum quia test toris voluntas implenda est, cui utile visum fuit, ut legatario ante diem non sol-Veretur , quod Legatarius ante diem illum, quod sibi lesatum est, ob ingenii mentisque imbecillitatem tueri satis ac defendere non possit. Quamquam, ne tacita quidem a testarore legati in diem ratione, legati ejusdem aut petitio, aut

26쪽

toris prestat voluntas, 4uae in judiciis ex

tremis ealiis vim' habet it ejusctem ratio ;etiamsi tacith insit, apertissima tamen videri debeat. Sed inter, diem stipulationi additum: , 'atque additum legato quid intersit , accuratius videamus . Dies enim stipulationi appositus promistaris ita commodum spectat, ut liberum ei sit, quemadmodum dicebamus, perinde solvere ac si1 dies adiectus non esset; dies vero legato adiectus legatarii utilitatem ita respicit, ut, ne ante diem petat, legatario prohibitum sit, & haeredi, ne ante diem sol-Vat, imperatum Videatur. Utriusque igitur diei ratio cum diversa sit, dive siam etiam de utroque jus statuendum erit, nempe ut in stipulatione quidem, si promi r velit, dies pro non apposito esse possit; in legato vero, etiamsi uter que , haeres nimirum & legatarius maxime Velint, nunquam pro non scripto haberi possit. Quoniam vero nihil fortasse gravius Adversarii habent, quo nostram, seu potitis

communem tum surisconsultorum , tum Vero etiam eorumdem Interpretum sententiam

27쪽

l xxv I Iliam oppugnent, actam iam a nobis .causiam, Auditores Optimi, existimate. Illud unum superest, ut, penutatis utrinque raraionibus , j Culacio ne ejusdemque asseclis, an : Vero i caeteris i sermς -nibus, qui de proposita controVersita scripserunt, inlis rendum sit pro summ* sapie0tia 'estr/

SEARCH

MENU NAVIGATION