Ordinationes praepositorum generalium communes toti Societati. Auctoritate 5. congregationis generalis recognitae & contractae

발행: 1595년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ne' in tabella mortificationum capitibus. quin etiani expedire omnino videtur , ut qui in spiritu nimis relaxati videntur, quo in eis spiritualis fer uor excitetur,ad has,&exercitia etiam spiritualia, suauiter,omnino tamen inducantur.immo vero hi, quando opus esse iudicabitur, a studijs ad tem-t pus,vel etiam simpliciter amouendi sunt. 't melius in spiritu proficiant, & in viri tibus solidentur. Quinto . Nec minus operae ponendum est a superioribus, ut Scholastici Nostri ea indifferentiam assequantur, iuxta regulam I. e Goml-3ibses, ut scilicet a Superioribus se regi sinant, nec sint solliciti, quid peractis studijs, di tertio probationis an no, sint facturi i solet enim plerumque eo

uenire, ut si aliter contingat , quam ani- mo conceperunt, non sine magna molat in

stia, & spiritus iactura, perturbentur.

133쪽

RATIO

EXAMINANDI

SCHOLAR ES

M DISTICIENDUM

quaenampro cuiμ G talantis fudia quibus conueniam.

A R. P. N. Claudio Aquauiua Prae' posito Generali tradita mense

Iunio anno, IJ8β-V M quaesitum esset ι

nonnullis,quomodo si tuendum sit de ijs, qui ad Scholastica Theologiae,vel Philosophiae studia cum delectu applicandi sunt,iuxta ea,quae in Costitutionibus praestributur; re in Do A mino

134쪽

mino considerata, & discussa, haec vita sent obseruari debere. In primis,ut neruet Prouincialis regulas 49. &-sui officij, habe Etque praecipuam rationem virtutis; de curet, ut nostri Scholares, absoluta fallem Logica , etiam si prius in illius progressu examinati , examinentur per designatos examinatores, Magistros scilicet Philosophiae, & Theologiae, ac Consultores: qui

autem peracto examine non viderentur

progressum in literis vltra mediocritatem facturi,deputentur ad Casuum studia. ut haec ipsa deputatio,cum examine, eX minatorum iudicio scripta constet in libro aliquo ad id designato: serventq; re omniano secretam, qui examini intererunt. si . qui autem ex designatis ad Philosophiam, ,eI Metaphysicam, aut etiam Theologiam audiendam, in ipso studiorum decursu videantur mediocritatem eandem non excessuri,debebunt similiter Casuum studijs

deputari. An autem hoc fieri debeat praeuio examine, necne , id arbitrio Proui cialis relinquituri. Aduertere tamen debebit , quod si horum quispiam bonum haberet talentum concionandi, vel ea esset prudentia, maturitate ornatus, ut speraretur aliquando bene gubernaturus ;tum quo maiori dc securitate, & auctori

tate posui Societas illiuS opera 'ti, neces

135쪽

norum Theologiae studia absoluat e dum modo huitismodi tali sint virtute praeditis de quibus non dubitetur, ne postea in te lationem incidant , dum viderint Theo, logiae studium sibi praecidi. Immo erit huiusmodi tentatio, antequam eis illa st

dia concedantur, praeuenienda, eos prae monendo , quod haec studia ad eam mensuram sint continuaturi, quae ad haec munera

exercenda sufficere possint.. Petentibus deinde nonnullis Prouinciatibus, declarari,quomodo intelligenda esset mediocritas, de qua superius mentio facta est, responsum est in eum, qui sequi

tur,modum, mense Augusto a 3s r.

Mediocritas porro, de qua dictum est,

ita videtur accipienda , ut accipi vulgo solet, cum aliquis mediocri ingenio e si se dicitur: nimirum, ut ea capiat, & comprehendat, quae audit, quibusque studuit, ac de ijs etiam rationem poscenti reddere mediocriter possit; quamuis eum doctriuar modum in Philosophia, de Theologia non attingat, quem Constitutio. .par. cap. 2. 2. designat his verbis , si in ea profecisse ; nec possit assertiones , qu

rum inibi fit mentio, defendere ea erudi-Ρone, & facultate , qua defenderetis, cui ingenij satis eue ad. Philosophiam , vel Λ a The

136쪽

TheoIogiam perdocendam. Verum quo niam in huiusmodi examine, & iudicio ingeniorum solent haud raro discrepantes

esse sententiae,penes Prouincialem erit, rebene perpensa, auditisque suffragijs id decernere , quod in Domino iudicauerit expedire, ad maiorem Dei gloriam, & commune Societatis bonum. Nec sane pos sumus hanc ad rem plus lucis adferre iuvniuersum; sed poterunt Prouinciales ex

his, quae in genere dicta sunt, de singulis , quae occurrent, decidere pro sua prudentia . Quod si fortE iis , qui concionandi talentum habent ι non sufficiat biennium ad illas Theologiae materias in Scholis

audiendas , quae necessariae videntur, Ut tuto, & sine errore suum munus exequantur; quales sunt, quae in summa D. Thomae prima pari.docentur ante disputati nem de Angelis, & in tertia de Incarnatione,& Sacramentis, in prima secundae de Gratia . poterit tunc illis tertius annus Theologici stud ij ad eam rem concedi, vel certe iuuandi erunt priuatis domesticae alicuius Academiae lectionibus , quibus , vel post, veΙ intra biennium ipsum ea suppleant . quae iis Scholis non audirent ;omittendo etiam publicas aliarum rerum lectiones , quae per id tempus minus ipsis utiles haberentur . curandum tamen

137쪽

omnino Prouincialibus , ne hacrum indulgentia , & priuilegio viantur inis erga humiles . & vere pios, ac mor' tificatos , hosque etiam ipsos serio praemoneant, ,t declinent tentationem, quae obrepere posset integrum studiorum cursum ι plenumque ad ea tempus quoquo modo expetendi ; quamuis hoc desiderium videatur non eo spectare,ut ad proia fessionem promoueantur: neque enim sta

tim initio sic prodit inimicus e Si qui

tamen in ijs essent, ut ingenio non Omnino spectabiles , ita regendi , vel concionandi talento adeo singulari, ut hisce, alijsve donis compensaturi videantur e cxactam illam Theologiae scientiam,quam Constitutiones requirunt; atque ita e resuturum Societati iudicetur, si inter Professos suo tempore cooptentur; his sane

quartus etiam Theologiae annus concedendus erit , ut minori postea dispensatiocine admitti possint ad professionem. Si qui 14rte Scholares . dum ab aluta Logica examinantur , dubium redderent examinatorum iudicium, iis pos sent adhuc studia permitti, donec inde cursu , vel fine secundi anni,subeant iterum examen;

IIaec ordinatio seruetur, donee aliud sac

138쪽

statuatur , vel in ordine studiorum instratur . nam reguIa 39. Prouincialis de ratione studiorum citat Mneinjseriationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION