Guillelmi Postelli De republica, seu, Magistratibus Atheniensium liber

발행: 1635년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1 8 DE REPvBLICA verant. Magistratus hi nobis

passim Reipub. contemptu neglecti , admodum sunt necessarii. Eos habent summa in cura Venetiae. Curam enim conve bendi undique frumenti habent illi quos a providendo Vulgo provid adortos vocant e recondendi, servandi, de distribuendi Duumviri quos farinarios ea de re appellant, quod popularibus semper viliori precio iuXta eum urbis locum qui Rivus altus dicitur, distrahant, quam mercatores soleant: ut nebulonum Rempub. labefactantium , fameque enecantium avaritia coerceatur :quae non raro apud nos mediis in urbibus , pro pudor, usque adeo invaluit , Ut nonnunquam frumentum quo in cumulum putrefacto quae pestis possit esse tetrior, non facile dixerim) ob auri sitim diutius conservatum , dc tandem putresectum aut defodi,

152쪽

ATHENIENSIUM. I 0

aut in medium flumen coniici videas, quod centies centena hominum millia alere posset:& non tantum eximi ab usu , quod per providentiam erat a natura donatum , sed & elementa inde labefactata videmus. Habent iidem & Duumviratum a n nono praefectum , qui curet obsonia convehenda. At ne quis causetur Venetiis tantum esse hos magistratus propter circumfusummare , sunt nobis exemplo apud Turcas , quos barbariore S , rerumque imperitos fallo credimus , aediles , urbi ve praefecti,

quos patria lingua Ssar Em in , id

est , urbis praefectos nominant, qui ut popularibus sit copia oryrae, Sc frument perpetuo curant, utque viliori precio distrahatur, ne ve ullum sit illarum rerum mOnopolium. Idem in exercitu Curat Arpac Emin, hordeo quo illic equi aluntur, praefectus, ut abun-

153쪽

iso DE REPvBLICA de pabulum militibus adsit ad

equos alendos. Tanto olim studio Romani coluere rem frumentariam , ut sine qua nulla Respub. incolumis est, ut alveos a singulis regionibus d gypti aere publico in Nilum ducendos curaverint, quibus frumenti in oensvis Alexandriam, ac demum Romam conveheretur: incredibilique sumptu eos alveos servari curaverint, ea lege, ut si quis a geres Nili qui erant alveorum ripae, rupisset, capite ple heretur. Ager Bieta cenus in Africa, Campania, Sicilia, & quaecunque olim regio frumenti ferax , tantae fuit illis curae , ut Provinciae nomen inde habuerint. Sed ad Qredeo, quo vocabulo usus est iurisconsultus dig. de mune. & honor. l. Munerum. Nam harum, inquit , specierum curatores, quos si tonas , & eLeemporos Graeci appellant , creari moris est.

154쪽

ATHENIENSIUM. III

est. Antequam Budaeus nostrae Galliae suo seculo primum ornamentum, Graeca illic reposuisset, alba ibi papyrus erat: & interim fatis habent nostri Accursiani , si bonas contemnant literas, si non esse de pane lucrando, ut aiunt, adserant. quid illic potui sient pro AΤίν - , & ελ.ρωεμποροι comminisci 3 At dicent,& si1 Graece scriptum esset, non legeretur. In stit. enim de pubi. iudiciis , ubi de sicariis agitur, Accursius , aut alius dignum patella operculum Accursianus scripsit pro com-mqnto, Hoc totum quod sequitur , Omittas. & alibi , Graecum est, legi non potest. Verum quomodo sciret Graece, qui vix latina intelligat 3 qui ait bina esse quatuor : balucam, quae vox aurum uvσαριμον significat , baiulans lucem: balhagarios laniones, aut ut Vocat be charios: topiarios esse fossores,&alia sexcenta. At eius

155쪽

rs 1 DE REPvBLICA patet late impudentia in dig. de

orig. iuras' Ulpianu S Voce οππου -- rivi Graece usus est tit. de vacatio. & excusatio. munerum, lege secunda , Sextum decimum annum aetatis agentem ad sitoniae munus admitti non licet. quod

vocabulum statim in quandam urbem vertit audaculus Accur-1ianus. Non ita admodum differebant ab illis scri bis quorum in si toniis mentionem feci, qui vocabantur , quasi rationum scriptores. nam Sc loco ἔ-καφέαν ponebantur , quum alioqui vox illa oratorem versu riim, dc quod Graece magis ex primitur J λοvola δειλον significet, quo convitio se mutuo impetunt AEschines, & Demosthenes. Verum ad alia veniendum est. C A P.

156쪽

De Lexiarchicis, Peripolis, o Ephebis. CAP. XVIII. QVON; AM iam ante in Deia

tionem de i uvenibus feci qui in diario quod ιυκωμα, id est album , &- Vocant, inscrib1 solebant de Ilus nunc sermo est absolvendus. Antequam, id est, rei haeredit tria: poteItatem haberent, biennium solebant circumire regiones limitaneas veluti tyrocinia

armorum meditando : tuncque a decimo octavo aetatis anno, quo ex ephebis excedere mos erat, ad vigesimum vocabantur πιρι τη-

157쪽

is DE RE Pu B LICA regionis inspectores, non veluti magistratus, sed ut quum ingrue rei necessitas , essent regionum viarum, & locorum periti. Exacto demum biennio , veluti in praemium laborum dicebantur, qua iam dixi ratione. ιν enim Graeci o, Γλήνων, id est, a desinendo, haereditatem dixere , quod scilicet statim ab uno in alterum desinat. Alioqui sui ex Isaeo notavit Harpo cration j unitatis numero

τουγκλημα, Id est , accusationem

significat. Facta illis facultatum potestate , insiurandum istud, quum inscriberentur, in Agraulo loco subdiali praestare solebant.

Iuramentum Lexi archicorum: Armorum nunquam me pudebit. Ducem cui semel addictus fuero, nunquam relinquam. Pro aris,&focis solus, aut cum pluribus decertabo. Patriam deteriorem non reddam. Adversus

158쪽

ATHENIENSIUM.quan cunque regionem decernar , navigabo. A stentiar aeternis iudiciis aequitatis , sacrisque iam receptis parebo. assentiar

his etiam summa pace quae plebs sancte sanxerit. Quod si quis

legibus non paruerit , easque evertere volet, non permittam. vindex vero seu solus , seu cum multis ero. Sacram patriam semper colam. Hos hodie De marchos seu of ω λακωμοι te τους

cio Turcae habent. nomine videlicet Principis, & militum. Nomine quidem Principis tertio quarto , aut quinto quoque anno, pro bellorum usu singulis in vicis , dc urbibus colliguntur ab eius iuvenes ex toto loci unius grege una composito, ut faciliorssit in turba electio , pro virium corporis, & formae ratione : qui delecti ea lege ne una domus

duos fratres exhibeat ad id mu

159쪽

DI RIPvBLICAnus, conductique Constantinopolim, ubi nunc regia est, in tres classes rediguntur. QVos forma naturaeque indole S praestantior ornat s quod in primis physiognomiaemperiti in eam rem electi curant etiam in primo delectu hos Princeps seorsum adhibitis doctis praeceptoribus formanaos in re literaria ad persuasionis usque notionem, & re mi litari curat , donec nati sint ut minimum XX. annos snam quum eliguntur primo , ex ephebIS CX-cemlle non licet, si in hunc numerum sint adscribendi j tum fatis exercitati nob1l1tare donantur , equitesque trium geneium

fiunt, Spachi, Selictari, Uluphegi. Secundi ordinis , Principis

horto S , quorum non tantum

ipte , sed & tota Turcia est studiosissima , colunt , biremesque quibus Princeps Me ctari in mari solet , agere Constantinopoliquum

160쪽

quum Princeps adest , solent. Tertius ordo, infoelicium plane, datur divitibus, Principibusque

viris , qui illos non raro tot OS octo annos durissimis exercent laboribus , interim aegre naturae illorum tenuissimeque fatis facientes , donec quadam Virtute Principibus, ducibusque belli innotescant , militumque numero adscribi soleant. qua arte effectum est , ut perpetuo m Ilite abundet Turca. Nec vero tantum ad haec munia deliguntur quos parit Graecia, sed& bello capti, emptitit, quacunque arte comparati, modo non sit inepta

aetas , solent eum augere numerum , senssimque crescendo, qui non statim munus equestre consequuntur, fiunt Imghi teteri, inde Solachi , custodiae Principis in

tollantes: postremo aut equite S, aut maiorIS muneris, donec rude donentur. Delectus Principis

SEARCH

MENU NAVIGATION