Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

uilibet tam interna, quam eXIerna Corporis humani pars suum habet usum suamque sibi propriam vindicat functionem. Si singulae harum partium perfectae sunt functionesque facile, libere & constanter

Peraguntur corPus f ANUM esse dicitur. Qui sanus videtur, animo est hilari Zc ad sua ossicia eXercitiaque CorporiS Peragenda continuo aptus pronusque; omnes sui corporis Partes aequabiliter calent & flexile STom. L.

22쪽

les sunt; facies ejus serena & juxta varium clima colorata varie; oculi vivaces & nitiodi; lingua humida, rubra puraque est; sen-1us interni rite & acute eXercentur; eXCretiones debito succedunt modo; denique respiratio facilis, placida , aequalis; pulsus liber, magnUS, tardus, aequalis; somnus tranquillus atque refocillans in illo deprehenditur.

Quamprimum autem aliqua harum functionum a consueto abludit tramite, aut non debita cum facilitate, oblectamento &constantia peragitur, notabiliterve impeditur vel laeditur, Μ ORA Us ades Nemo igitur veram rectamque habebit morbi cognitionem, sed ignorabit semper, quae & quantum functio a statu suo naturali sanoque recesserit, quaeve pars laesa aut qua ratione laesa sit, nisi prius sussicientem status sani cognitionem sibi comparaverit; qui vero morbum non cognoscit, multo minus

eum Curare noverit

Imprudenter ergo agunt ii plurimum que sua periclitantur vita, qui eam ignaris medicastris concredere non verentur Quo

23쪽

Ι9Ouo gravius aderit impedimentum, quo major laesio, quo plures & ad vitam magis necessarior laeduntur funChiones, quo vehementiores causae, quo pejora fuerint symptomata, eo Vehementior periculosiorque erit morbUS.

Morbi acuti valde & periculosi sua Vehementia in longum eX currere nequeunt,

sed necessum est, ut intra breve temporis spatium aut in melius 1anitatemque aut in pejus & ipsam mortem mutario contingat. Quapropter medicus in hisce circumis stantiis mox efficacissima eXhibeat remedia, ut jamjam subcumbentibus naturae viribus prospiciat tunc enim omnis mora quam maxime nocet; remedia levia nihil prosunt, praestatque in casu summe periculoso ancepStentare remedium, quam aegrum fato suo relinquere aut minus efficacibus torquere remediis. In levioribus attamen casibus persaepe tota curatio naturae tuto relinqui potest, at que tum solum adjuvanda venit , cum hae oa via recta deflectit aut non susscientes possidet vires.

24쪽

Si hujusmodi leviores morbi validistractentur remediis, ut simul & semel tollantur aut abbrevientur, ut Plurimum contrarium evenit, natura enim Perinde turbatur morbusque eXasperatur Prolongaturque, vel tali ratione male consulitur aegro ita, ut non raro mors eXinde contingat. Pari ratione multum multumque nΟ-cens & enecans est illa Praeconcepta opinio, qua nonnulli omnem morbi curam ab emeticis, purgantibus, sudoriferis aut venae- sectione inchoandam statuunt; oportet enim sedulo prius symptomata causamque morbi indagare & demum his Proportionatam instituere curam, Pro nullo enim morbo aut morbi sym- promate universalem semperque applicandam possidemus curandi methodum, quia omnis propemodum aeger speciale quidpiam& ab aliis aegris diversum habet respectu suae Idiosyncrasiae & symptomatum, quamvis morbo decumbat eodem. Morbus eX vitio partium corporiS nostri fluidarum vel solidarum aut ambarum simul trahit originem.

25쪽

Constat enim corpus nostrum eY fluidis aeque ac solidis. νFluidae continentur solidis, horumque adminiculo moventur & Praeparantur, astamen partium solidarum motus requisitus a genuina partium fluidarum constitutione dependet. Ut igitur funEctiones corporis nostri debite Peragantur, necesse est, ut tam fluida quam solida bene sint constituta, nam errorem in his vel illis aut in utrisque Praesen- rem morbus sequitur. Quemadmodum vasa in corpore nostro quoad robur, magnitudinem, Capacitatem, formam & flexilitatem diversa sunt, ita quoque Patet humores, qui ea Permeant, diversos esse debere. Vasa magna, quae ex corde & ad cor

currunt, omnem tot diversarum specierum mixtionem humorum nostrorum continent: cum permiXtus ita sanguis a corde in omnes reliquas corporis Partes propellatur, necesssum est, ut illa liquida, quae vasa minora ingredi debent, facile a reliquis secedant, locumque sibi destinatum occupent, hac secretione non ad leges procedente circulatio

26쪽

partium fluidarum turbatur, unde diversi

exoriuntur morbi.

Si ligitur humores nostri Viscosi, tena ices glutinosique stat, tale quid contingit. Quod si vero tenues, aquosi & dissoluti fuerint humores, facile & copiose vasa minora angustioraqne subeunt, simul enim tales ingrediuntur humores, qui in vasis majoribus coerceri debuissent. Unde fit, ut saepius effusiones in Cava Corporis diversa contingant, ita & copiosus sudor, leucophlegmaria, tumores, Obst ruiniones, indurationes, tandemque inflammationes mali moris habeantur, quae facile in gangraenam & sphacetum abeunt, semperque fere mortem adferunt, quod toties in febribus putridis, malignis, peste, scor'

buto, morbisque venereis videre est. Unde requiritur, ut nostri humores de bite sint elaborati, omnique acrimonia CR reant, alias requisita corporis nostri nutritio impeditur, atque sic sensim & sensim

humorum degeneratio propullulat. Acres autem humores tam Internas

quam externas corpori nostri partes solidas

27쪽

arrodunt, & mala causant non raro Periculo plena, imo irreparabilia. Etsi vero tale quid non semper contingat, nihilo mi s solida multum vellicantur,

irritantur, unde saepenumero vehementes

dolores, spasmi, convulsiones, inflammationes, febres morbique variae & malae indolis aut multum pertinaces insurgunt. Quae t acrimonia specialis nostrum' corpus proprita Ibi & singulari amone assicit, sic acre variolosum febrem sui nominis excitat gignitque variolas, alia morbillos, urticas alia, haec scarlatinam, illa miliaria vel pete chias producit, alia demum scabiem, scorbutum, luem Veneream &C. ge

nerat.

Morbos igitur ex fluidis nostris oriundos innumeros esse patet. At non pauciora sunt mala, quae a sini id is nostris ortum ducunt.

Partes solidae sunt instrumenta, Per quae omnis corporis nostri motus functioque absolvitur omniS. Si ergo haec instrumenta rigida nimis aut mollia, magna aut parva, angusta aut

ampla, irritabilia nimis aut insensibilia, non

28쪽

sectenda, male conformata aut prorsuS laesa fuerint, tunc quoque functiones corporis nostri impediri, retardari, laedi, multaque mala sequi debere intelligitur. Morbi partium organicarum saepius insanabiles sunt, plerumque etiam dissiciliusquam ipsi humorum morbi curansur. Ut cujusdam morbi magnitudo periculumque recte cognoscatur, cuncta signa &Obvenientia symptomata bene Considerare, Zc perscrutari Oportet; postea haec cum signis de symptomatibus status sani in comparationem ducere convenit : facta hac comparatione judicium ferri poterit atque appare-hit, quantum morbus a statu sano recedat, quanta adsit laesio, quanta periculi instantis magnitudo. Ρrognosis in morbis acutis utplurimum dubia dc incerta est, quia in hisce liibitae saepe dc inopinatae contingunt mutationeS , Per quas nonnunquam sanitas redit aegris, de quorum salute ob vehementia dc periculosissima sympromata desperabatur. Contra nonnulli subiro necantur, de quorum salute nequidem dubitarum erat.

Quare

29쪽

Quare in his morbis quoad prognosim

caute omnino procedendum est, nec enim indulgere nimium, nec omnem sine ratione

sussiciente spem abjicere oportet. Si plura periculum minitantia adsint symptomata, omnium primo illi sympto mari, quod actiones VitaleS Plurimum Vitiat, consequenter maximo Periculo stipatur, auxilium ferendum est. Quod si vero in aliquo morbo nec CRU-ste nec morbi natura adhuc nota & perspecta sint, necessum erit, ut symptomata hic

obvenientia cum aliorum jam notorum mor horum symptomatibuS comparentur, curaque sic instituatur, uti in morbis huic 11millimis fieri consuevit. Omnis res physica sive in fluidis sive insolidis corporis nostri Vitium aut Praeternaturalem Gausans mutationem, ut inde functiones laedantur, turbentur, impediantur, CAUSA ΜORBI appellatur. Quo Vehementior, maligniorque harecausa eXstiterit, eo vehementiora pejoraque erunt illius morbi symptomata. Interim non raro gravissimi imo incurabiles oriuntur morbi a causis etiam levio-

30쪽

ribus, si ea aste hae in principio, ubi facilens

adhuc medelam recepissent, non rite Cognitae aut parvi factae aut prorsus neglectae

fuerunt.

Aer omni animali viventi ad sui con. servationem absolute necessarius est, quo purior & renovatus saepius fuerit, eo magis sanitati conducit. Μutationes aeris subitae maxime noeent; hinc si longum & diuturnum calorem subitum excipiat frigus praecipue humiditate conjuninam, graves & perieulosi nascuntur morbi, qnalis catarrhus , angina , tussis, Pleuro-peripneumonia, arthritis, febris acuta &c. subitus vero calor cephalalgiam, Vertiginem , apopleXiam, haemoploen &C. generat. Calor humidus laxat partes solidas,

fluidas dissolvit & ad putredinem disponit,

unde saepe febres malignas, putridas, scor, butum &c. Producit. Homines loqa humida, paludosa inhabitantes plerumque pertinacibus intermittentibus febribus, scorbulo, hydrope &c. laborant.

Aer diu inclusus, verbo non renOVatUS saepe subito necat, hinc casus non raro lu- gemu S

SEARCH

MENU NAVIGATION